MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod sic.
1. Figura enim sive signum debet habere similitudinem cum. signato : sed omnes mulieres beatissimam Virginem significantes, teste Scriptura, pulcherrimae fuerunt: ergo et beata Virgo. Minor patet: quia quatuor mulieres inveniuntur beatissimam Virginem expressissime figurari. tes, Esther conjugata, Judith vidua, Rachel et Rebecca virgines. De Esther scribitur: Erat enim Esther formosa valde et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa ei amabilis videbatur . Similiter de Judith legitur : Erat autem eleganti adspectu nimis . Item, Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus . Item, Non est talis mulier super terram in adspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum . Simili modo de Rebecca legitur, quod erat puella decora nimis, virgoque pulcherrima, ei incognita viro '' . Item, de
Rachel, quod erat decora facie, et venusto adspectu . Et universaliter Scriptura laudat omnes mulieres de pulchritudine beatam Virginem significantes. Ergo et beata Virgo pulchra fuit.
2, Item, Corpus ordinatur ad animam, ut supra dictum est, quod nobiliori animae debetur nobilius corpus : ergo pulchritudo corporis dependet a pulchritudine animae: ergo ubi perfectissima pulchritudo animae, ibi et perfectissima corporis debuit esse pulchritudo.
3. Item, In Ecclesiastico describitur summa pulchritudo spiritualis, et hoc per symbola corporalia : illa autem Scriptura specialiter et antonomastice exponitur de beata Virgine : ergo illa quae ibi dicuntur, specialiter et antonomastice conveniunt beatissimae Virgini: ibi autem per pulchritudinem exteriorem ducitur intellectus ad interiorem : ergo in beatissima Virgine debuit esse pulchritudo interior et exterior.
4. item, Pulchrum et bonum additum pulchro et bono facit magis pulchrum et bonum : ergo pulchritudo et bonitas exterior addita pulchritudini et bonitati interiori, facit magis pulchrum et bo num: sed beatissima Virgo omnibus puris creaturis optima et pulcherrima fuit: ergo habuit pulchritudinem exteriorem et interiorem.
5. Item, Ecclesia canit in prosa: "Castissima corpore, sanctissima moribus, omniumque pulcherrima Virgo virginum. " g. Item, Corpus humanum est nobilius omnibus corporibus brutorum propter unionem ad animam rationalem : ergo nobilitas in corporibus intenditur ad nobilitatem animae ad quam ordinatur: forma enim et materia debent esse proportionabilia : sed anima beatissimae Virginis fuit nobilissima post animam Filii Dei: ergo et corpus ejus erit nobilissimum et pulcherrimum post corpus Filii
Dei.
7. Item, Corpus unitum divinitati, perfectissimum est in pulchritudine, ita etiam, quod Angeli desiderant in ipsum prospicere : ergo corpus immediate ordinatum ad ipsum., erit secundo loco pulcherrimum : hoc autem est corpus matris, unde formabatur illud quod divinitati uniebatur : ergo erit illud secundo loco pulcherrimum.
8. Item, Philosophus diffiniens naturam, dicit quod est vis insita rebus ex similibus similia procreans : nisi ergo natura impediatur vel erret, filius similis erit patri vel matri: ergo qui. nascitur de matre et non de patre, et tali operante qui non potest impediri vel errare, ibi necesse est filium similem esse matri, et e converso : sed ipse pulcherrimus : ergo et ipsa pulcherrima.
9. Item, Qui viderunt Veronicam, dicunt quod sig. ratiosissimam et pulcherrimam faciem repraesentat.
10. Item, Ordo inest rebus naturalibus : et in corporibus humanis natura facit aliquod pulchrum, et aliquid pulchrius : ergo et aliquod pulcherrimum debet esse secundum naturam: natura enim aliquem habet terminum ad quem potest, et non ultra illum : ergo aut alicubi contingit, aut nusquam. Si nusquam : ergo deficit respectu suarum operationum : hoc est falsum : quia dicit
Philosophus, quod natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis : ergo natura alicubi habet suum summum. Corpus autem naturale quandoque formatur a corpore naturali, ipsa natura operante naturaliter immediate et per se, aliquando operante Deo supernaturaliter : ergo alicubi summum est in corpore humano, Deo operante : et alicubi summum, natura operante. Et sicut natura operans est immediate sub Deo operante, ita summum naturale operantis est immediate sub Deo operante. Sicut ergo corpus Christi, quod Deus per seipsum formavit, est perfectissimum, et pulcherrimum in natura quod Deus potuit facere secundum statum viae: ita corpus beatissimae Virginis ad hoc immediate ordinatum, erit pulcherrimum secundum statum viae quod natura facere potest se operante.
11. Item, Damascenus dicit, quod ipsa a nullo illustrium superatur: sed aliae virgines et sancti laudantur de pulchritudine corporali, quando est conjuncta cum spirituali, ut est illud: Pulchra facie, sed pulchrior fide. Et similiter in praedictis mulieribus Veteris Testamenti. Ergo beatissima Virgo omni laude digna, imo dignissima, debuit de utraque pulchritudine laudari.
12. Item, Castitas est laudabilior in pulchris, sicut e converso deformitas et incontinentia vituperabilior in deformibus : sed beatissimae Virginis castitas luit laudabilissima: ergo ipsa pulcherrima.