Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De concomitantibus iudicium, sieut est conflagratio ignium.
Deinde aliquid adiiciendum est de concomitantibus iudicium, quae sunt duo, scilicet conflagratio, ignium mundanorum et resurrectio corporum .
De conflagratione igitur hoc tenendum est, quod ignis praecedet faciem iudicis, quo terrae facies exuretur, ita quod figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit, sieut factum est aquarum inundatione diluvium.
Dicitur autem transiri figura huius mundi non quantum ad destructionem totalem huius mundi sensibilis, sed quia per actionem illius ignis omnia elementaria inflammantia consummentur vegetabilia et animalia, purgabuntur et innovabuntur elementa, maxime aer et terra, purgabuntur iusti et adurantur reprobi; quibus factis, cessabit etiam motus caeli, ut sic, completo numero electorum, fiat quodam modo innouatio et praemiatio corporum mundanorum .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium rerum universale, cum sit sapientissimum: etsi in omnibus, quae agit, attendat ordinem sapientiae, potissime autem in his debet attendere, quae spectant ad consummationem: ut sic non discordet primum a medio, nec medium a postremo, sed in cunctis congruentissime ordinatis appareat illius primi principii sapientia ordinans et bonitas et altitudo. Quoniam ergo Deus secundum sapientiam suam ordinatissimam cunctum mundum istam sensibilem et maiorem fecit propter mundum minorem, videlicet hominem , qui inter Deum et res istas inferiores in medio collocatus est: hinc est, quod ut omnia sibi invicem congruant, et habitatio cum habitatore habeat harmoniam, homine bene instituto, debuit mundus iste in bono et quieto statu institui ; homine labente, debuit etiam mundus iste deteriorari ; homine perturbato, debuit perturbari; homine expurgato, debuit expurgari: homine innovato, debuit innovari; et homine consummato, debuit quietari .
Primo ergo, quoniam mundus iste perturbari debet, homine perturbato, sicut stetit cum stante et quodam modo cecidit cum labente; et in futuro iudicio propter severitatem iudicis ostendendam necesse est omnium corda terreri, et peccatorum maxime, qui universorum Dominum contempserunt, ut sic omnis creatura divinum accipiat zelum et conformetur auctori, conformetur etiam habitatori: necesse est, totius orbis cardines horribilissime commoveri. Et quia nihil intensius et velocius et horribilius in agendo commovet alia elementa quam ignis hinc inde ex omni parte concurrens: hinc est, quod necesse est, quod ipsius iudicis faciem ignis praecedat, non ex una parte tantum, sed ex omni parte mundi, ut sit ibi concursus ignis elementaris et terrestris, ignis purgatorii et etiam infernalis, ut per infernalem reprobi adurantur, per purgatorium iusti purgentur, per terrestrem haec terrae nascentia consumantur, per elementarem elementa subtilientur et ad innovationis faciem disponantur, et simul cum hoc cetera conturbentur, ut non solum homines et daemones, verum etiam Angeli videntes terreantur.
Rursus, quoniam mundus iste purgari debet cum homine expurgando ; et homo in statu finalis temporis indiget purgari a scoria avaritiae et malitiae, sicut in primo tempore a faece luxuriae; indiget etiam purgari et velociter et intime et perfecte: hinc est, quod sicut mundus prius deletus est.et quodam modo purgatus per elementum aquae, quod est frigidum, contra ardorem et faecem luxuriae; sic finalis mundus per ignem propter refrigerium caritatis et frigus malitiae et avaritiae, quae regnabunt in lino quasi in ipsius mundi senectute. Quae quia maximae sunt adhaerentiae, necesse est, quod purgans sit actionis intimat, violentae et accelerare; quod non contingit reperiri in elemento alio quam in igne. Et ideo sicut factum est aquarum inundatione diluvium, sic per actionem ignis linius mundi sensibilis facies exuretur .
Amplius, quoniam mundus iste innovari debet cum homine innovato ; nec innovari potest aliquid in novam formam, nisi perdat vetustam et quodam modo disponatur dispositione nova superinducta: hinc est, quod cum ignis maxime habeat virtutem expulsivam f ormae extraneae, habeat etiam vim subtiliativam et caelesti naturae cognatam: ideo per ipsum debet fieri purgatio simul et innovatio, ita quod, cum geminam habeat efficaciam, quantum ad aliquam iudicis adventum praecedit, quantum autem ad reliquam habet sequi. Et cum innovatio sit ad novitatem, quae amplius non redit ad vetustatem: ac per hoc ad novitatem incorruptibilem, quam dare non est in potentia alicuius creaturae: hinc est, quod licet in illa purgatione et innovatione ignis aliquid agat per naturalem virtutem, ut inflammare, purgare, rarefacere et subtiliare, tamen necesse est, quod cum illa virtute naturali sit virtus operans supra naturam, cuius imperio flet conflagrationis initium, et cuius etiam virtute fiet nihilominus complementum.
Postremo, quoniam mundus iste debet consummari, homine consummato; et tunc est homo consummatus, quando in gloria completus erit numerus electorum, ad quem quidem statum omnia tendunt sicut ad finem ultimum et completum: necesse est, facta completione illius numeri, terminari et quietari motus naturae caelestis ,- necesse est etiam, terminari transmutationes elementares: necesse est etiam per consequens, terminari generationem, quae est in animalibus et in plumis. Cum enim omnia ista ordinentur ad formam nobilissimam, quae quidem est anima rationalis ; posito statu in animabus , necesse est, statum et complementum poni in ceteris praecedentibus.
Et ideo corpora caelestia, habita quiete et luminis plenitudine, dicuntur remunerari. Elementa vero, quae amplius non habeat vim multiplicandi per transmutationem mutuam, dicuntur interire, non quantum ad substantiam, sed quantum ad actionem et passionem mutuam, et hoc maxime quantum ad qualitates activas. Vegetabilia vero et sensibilia, quia non habent potestatem ad vitam perpetuam et durationem sempiternam, qualis competit statui illius nobilitatis; necesse est in propria natura consumi, ita tamen, quod salvantur in principiis et quodam modo in simili, videlicet in homine, qui similitudinem habet cum omni genere creaturae ; et ideo in ipsius innovatione et glorificatione possunt dici omnia innouari et quodam modo praemiari.