In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia asserens B. Virginem conceptam in originali, suadetur primo, quia alioquin Christus non redemisset eam, nec aperuisset ei januam. Secundo, fuit propagata ex semine infecto, ergo et ipsa infecta. Tertio, habuit famem, sitim et communes alias naturae paenas, ergo culpam
Dicitur communiter quod sic, propter auctoritates adductas, et propter rationes assumptas ex duobus mediis, quorum unum est excellentia filii sui ; ipse enim ut redemptor universalis omnibus januam aperuit ; sed si Beata Virgo non contraxisset originale, non indiguisset redemptore, nec ipse sibi januam aperuisset, quia non fuisset sibi clausa ; non enim clauditur nisi propter peccatum, et maxime originale. Secundum medium est ex his quae apparent in B. Virgine. Ipsa enim fuit propagata communi lege, et per consequens corpus ejus propagatum et formatum de semine infecto, et ita eadem ratio infectionis in corpore ejus, quae erat in corpore alterius sic propagati, et cum ex corpore infecto inficiatur anima, eadem ratio infectionis erat in anima ejus, quae et in animabus aliorum communiter propagatorum.
Similiter habuit paenas communes naturae humanae, ut sitim, famem et hujusmodi, quae infliguntur nobis propter peccatum originale ; et illae non erant voluntarie assumptae, quia non erat redemptrix vel reparatrix nostra, quia tunc Filius ejus non fuisset redemptor omnium generaliter ; igitur erant sibi inflictae a Deo, et non injuste ; ergo propter peccatum, et ita ipsa non erat innocens.