QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Arist. hic text. 2. et 7. Avicen. 1. Met. c. 2. et 5. D. Thom. i.p. q. 13. art. 5. el 7. Cajet. de Analogia nomin. c. 4. et 6. Ferrar. 1. cont. Gent. o. 34. Capriol. in 1. dist. 2. q. 1. Soto in Praedicam, c. 4. q. i. Fons. 4. Met. c. 2. q. 3. per totum. Suar. disp. 2. Met. sect. 1. et sequent. Vide Scotum in 1. dist. 3. q. 1. et 3. et dist. 8. 5. 2. et in 2. dist. 3. q. 1.
Quod sic, in aequivocis non est contradictio, in Elenchis; ens et non ens, contradicunt. Minor probatur, Philosophus 1. Physicor. text. com. 26. contra Parmenidem, reducit eum ad hoc inconveniens, quod non ens sit ens. Dicitur quod hoc facit ex concesso, quod omnia sunt unum. Contra, ibi dicit Philosophus t. c. 13. quod principium contra eos est accipere quod ens dicitur multipliciter: sed si ipsi intenderent quod ens diceretur simpliciter, tunc peteret Philosophus supponendo contra eos oppositum dicti ipsorum non probatum, scilicet quod ens dicitur multipliciter. Item, quod ibi sit contradictio simpliciter probatur hic est contradictio : Aliquid est et nihil est, sed aliquid non est minus commune quam ens. Avicenna. 1. Met. c. 5. ens et aliquid sunt nomina multipliciter dicta. Si dicas quod non est hic contradictio, tunc nunquam erit contradictio, aliquis et nullus, quia aliquis non potest habere conceptum communiorem quam aliquid. Item, nullum aequivocum potest determinari per aliquid additum ad determinatum significatum, enspotest. Probatio majoris: Omne aequivocum importat actu quodlibet significatum, omne determinabile est indifferens ad hoc et illud. Probatio minoris: Aliter sic dicere, ens album, non esset major contradictio quam dicere ens absolute sine aliquo addito. Item, sequitur hoc est substantia; ergo ens. Antecedens non potest esse verum sine consequente ; in aequivocis non est consequentia, quia non habent opposita.
Item, ens praedicatur de omnibus, de quibus praedicatur, secundum unam rationem praedicandi, quia in quid; ergo praedicatur secundum unum intellectum abstractum. Confirmatur, quia sicut passio una realis requirit subjectum unum secundum rem, ita videtur quod passio una rationis requirat unum subjectum secundum rationem, hoc est, quod sit unum intelligibile uno conceptu. Quomodo enim una passio rationis aliquibus multis inerit per se, nisi insit alicui primo, quod sit commune omnibus illis, sicut arguitur de passione reali? Item, actus et potentia sunt differentiae entis ; ergo potentia non est magis univoca quam ens; sed potentia dicitur univoce, quia impossibile et possibile contradicunt, et possibile sequitur ad necesse esse, sed nec consequentia nec contradictio est in aequivocis. Item, 7. Phys. text. com. 24. comparatio non est in aequivocis, sed secundum ens, est comparatio. Probatio minoris, tum quia substantia est magis ens accidente, et unum accidens alio ; tum quia 2. hujus, text. com. 4. unumquodque est magis tale, quod est ratio aliis ut talia dicantur, ideo principia sempiternorum maxime sunt vera, quia aliis sunt causa veritatis, sed sicut ad esse, sic ad verum ; ergo si comparantur in veritate, comparabilia sunt in entitate. Item, divisum est unius rationis in dividentibus: ens dividitur in alia, ergo, etc. Item, si ens intelligitur absolutum vel comparatum, addere ens cum inferiori est nugatio, vel improprietas sermonis. Item 3. hujus, ens non est genus, quia est de intellectu cujuslibet: sed si esset aequivocum secundum unum significatum, esset idem cum substantia, et extra intellectum accidentis. Item 4. hujus, text. com. 10. est scientia una, quae speculatur ens, et scientia una est circa univocum subjectum, cujus probatio est 1. Poster. text. com. 1. In aequivocis non cadit demonstratio, de subjecto sunt demonstrationes, in eodem, t. com. 25. Item, de subjecto oportet praesupponere, vel praecognoscere quid est, t. com. 22. aequivocum non habet quid. Item 4. hujus, text. com. 8. et 9. firmissimum omnium principiorum est, quod impossibile est idem simul esse et non esse ; principium notissimum habet terminos notissimos, quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, sed termini aequivoci non sunt notissimi. Confirmatur, omnia principia, quae sunt communes conceptiones, sunt de terminis transcendentibus ; omnes illi erunt aequivoci si ens est aequivocum, et ita omnes communes conceptiones erunt dubiae.
Contra, Porphyrius, cap. de specie, si quis omnia entia vocet, aequivoce, inquit, et non univoce nuncupabit. Confirmatur, quia nihil unum praedicatur de omnibus propter infinitatem rerum. Respondeo, sicut aequivocatio dicitur apud realem Philosophum, magis adhuc quam in genere, de cujus aequivocatione dicitur 7. Physic. text. com. 31. Contra, Logicus fuit. Respondeo, dicuntur multa in Logica non Logice, sicut 2. hujus, text. com. 12. in omni re mota est materia, hoc pertinet ad Physicum, non ad Metaphysicum. Item in Praedicamentis, singulum incomplexorum, aut significat substantiam, aut quantitatem, etc. sed si esset unus conceptus communis omnibus entibus, non esset illud dictum verum, quia incomplexum significans illum, non significaret substantiam, nec alia.
Respondeo, singulum incomplexorum significantium rem alicujus Praedicamenti, quia ibi intendit dividere incomplexum in Praedicamenta, sed non incomplexorum significantium aliquod transcendens. Item 1. Physic. text. com. 13. ens dicitur multipliciter, idem dicitur 4. hujus, text. com. 2. Ad omnes auctoritates de multipliciter, dicendum quod ideo est, quia non aeque primo de omnibus dicitur, sed tamen non aequivoce secundum Logicum, ita quod non sit unus conceptus. Item 4. hujus, text. com. 4. existunt in genere habentia statim ens et unum. Ad illud statim responsio, quod ideo Philosophus dicit quod ens statim est quid, quale, etc. quia sunt immediate partes entis, ita quod non descendit ens in alias partes priusquam in istas, sicut substantia prius descendit in alia, quam in rationale et in irrationale: unde illud statim non ponit aequivocationem, hoc dicit Avicenna 1. Met. cap. 2. d. Aliter potest dici quod ideo ens statim est substantia, qualitas, etc. quia per nullum additum descendit in haec.
Ad quaestionem istam de univocatione conceptus entis, dicitur quod quaestio est de significato nominis, quod est ad placitum, ideo non potest per rationem terminari, sed tantum per auctoritatem, vel per usum, quia loquendum est ut plures ex 2. Topic, cap. 11. Sed contra, quaestio est, utrum possit esse unus conceptus communis decem Generibus, quocumque nomine significetur, sive per ens, sive per aliud nomen, posse autem esse talem conceptum, vel non, potest argui ratione. Ad illud vero quod dicitur quod significatum est ad placitum, respondetur quod ad placitum est huic conceptui hoc nomen imponere, vel illud et idem nomen multis aequivoce, vel uni tantum, est ad placitum, sed non est ad placitum quis conceptus possit haberi communior isto, vel non, imo hoc dependet ex natura rei Similiter ei quod non potest quis concipere, non est ad placitum quod illi nomen imponat; ergo si non potest concipere aliquid commune decem generalissimis, non est ad placitum imponentis quod aliquod nomen significet aliquod commune decem Generibus, quia illud non concipit.