REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Obstinationem damnati ex eo esse, qund de lege ordinaria Deus non potest ei dare gratiam ad resurgendum, et hoc sensu obstinatio est a Deo. Ita August. ep. 105. et I. ad Simplic. quaest. 2. circa med. lib. 4 c. 48. Cyrillus lib. 6. in Joan. de quo in Oxon. 4. dist. 44. q. 2. et dist. 46. quaest. 4.
Secundus articulus est, si potest impius paenitere, quomodo potest paenitere, et quomodo non potest damnatus paenitere ? Unde cum forma sit in materia, non est nisi ex agente et materia ; igitur si non posset esse in materia, vel hoc erit quia materia non potest recipere, vel quia agens non potest inducere. Vel igitur Angelus, si non potest paenitere, ipse non est susceptivus, vel hoc est, quia Deus non potest sibi gratiam dare, vel primum motum ad gratiam, distinguens ipsum ab alio. Ex parte Dei non potest poni impedimentum de potentia absoluta ; igitur oportet quod hoc sit solum ex parte potentiae ordinatae, quia dependentia ordinata non potest ferre contra statuta universalia voluntatis suae ; sed statutum Dei universale est, quod ad quemcumque terminum quis venerit, in eo perpetuo manebit. Eccles. 2. Ubi lignum ceciderit, ibi erit, etc.
Contra rationes, secundum Anselmum, de casu Diaboli cap. 3. non dicitur quod Deus non potest hoc dare, nisi quia ille non potest recipere ; igitur non est ex parte Dei impossibilitas dandi gratiam, nisi quia ex parte Angeli est impossibilitas recipiendi.
Item, sequeretur secundum istud quod iste peccator, qui erit damnas tus post decem annos, non possit plus paenitere nunc quam diabolus, nec plus possit recipere gratiam, quia per leges universales praedestinatus erit salvatus, et praedestinatus ad malum erit reprobatus ; igitur contra regulam universalem esset quod iste posset salvari, cum contineatur sub alio membro.
Ad primum horum, potest dici quod bene probat, quod oportet dare impotentiam ex parte passi, sicut primam rationem potentiae ex parte Dei, et tunc sequeretur quod tres opiniones priores sunt falsae, quae ponunt impotentiam per aliquid ex parte creaturae, sed solum quia Deus non agit, et tunc quarta est vera, quae ponit istam dispositionem esse ab intrinseco, et nunc postquam est damnatus, non potest istum motum habere ; ideo non potest Deus influere, quia ipsum est indispositum.
Vel aliter dico, quod nolo negare illas opiniones, quia universaliter,-quando affirmatio est praecipua causa affirmationis, et negatio negationis, quia in causa praecisa, si effectus non est, causa non causat, et e contra, si non causat, igitur effectus non est. Sed effectus est praecise ab hac causa, et ideo in primo instanti, in quo causa est prius natura effectu, et simul duratione, aut ponit effectum, aut non ponit ; si sic, igitur est ; si non, non. Sed Deus est praecisa causa gratiae ; igitur si causat eam, est: si non causat, non est.
Et tunc ad Anselmum, cum voluntas Dei sit praecisa causa effectus supernaturalis, simpliciter potest velle istum habere voluntate antecedente, vel voluntate consequente. Voluntate antecedente vult istum esse beatum, ut dando huic naturam, per quam potest bene velle, et de ista voluntate non potest dici quod creatura non habet substantiam, quia Deus non vult ; sed est impossibilitas primo ex parte naturae creatae respectu voluntatis consequentis, quae ponit rem in esse, ita quod Deus vult istum esse beatum voluntate antecedente, dando sibi naturam ; sed quia Deus dat voluntate consequente, ideo habet eam in actu, et quia non dat, non habet eam in actu.
Ad aliud, dico quod non sequitur quod ita sit impossibile istum paenitere, sicut diabolum, quia illud dicitur possibile, quod, licet nunquam fiat, tamen si fiat, non obviat regulae universali. Non autem est contra legem in universali quod ille salvetur quamdiu est in via ; ideo licet istum, quem non vult salvare, salvaret in via, dando sibi gratiam, non faceret contra regulam in universali, sed cum est in termino, faceret contra regulam universalem.
Ad primum principale respondet Augustinus de Fide ad Petrum, cap. 3. dicens quod tunc paenitentiam agent, sed erit infructuosa, quia non erit acceptata a Deo.
Ad aliud, dico quod capax beatitudinis est creatura, quia haec est apta nata, quantum est ex parte sui, et tunc potest esse particeps potentia remota, sed non propinqua.
Ad aliud, cum dicit Anselmus, quod liberum arbitrium est potestas servandi justitiam et rectitudinem, verum est, si insit, non tamen potest eam acquirere cum deest.
Ad aliud, dico quod causa Philosophi fuit, quare dixit quod nullum violentum est perpetuum, quia posuit quod omne violentum habet naturale contrarium, et omne naturale habet aliquam causam activam agentem ex necessitate naturae, quae, licet possit impediri ad tempus, tamen tandem reducet potentiam ad actum ; Theologi tamen non concordant cum Aristotele in hoc. Vel concedo quod omne, quod est contra naturam, si sit contra causam activam naturalem, tandem removebitur per naturam ; non autem omne peccatum, quod est contra inclinationem passivam naturae, non activam, et potest esse tale perpetuum.