Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De ritu hujus sacramenti c.v parte sumentis.
Nunc tandem est dicendum de ritu istius sacramenti ex parte sumentis.
De quo tria quaeremus : quis debeat communicare, et quoties debeat communicare, et qualiter sumere ?
De primo quaeritur, Utrum aliquis in mortali peccato existens debeat sacramenti communionem edere ?
Videtur autem, quod sic : quia dicitur, Matth. IX, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et hoc dixit Dominus intrans ad peccatores, et manducans et bibens cum eis. Ergo ex quo male habet qui est in peccato mortali, magis ipse debet simul sumere medicum et medicinam quam alius.
Adhuc, Christus ipsum corpus assumpsit, et a peccatoribus patribus, et pro peccatoribus : ergo etiam peccatoribus videtur esse communicandum.
Adhuc, Quamvis sit licitis, tamen non dicimus male facere qui sumit baptismum : quia licet non tunc in eo baptismus operetur gratiam, tamen recedente fictione operabitur : ergo a simili quamvis aliquis sit in peccato mortali, non debet dici male facere sumendo corpus Domini: quia cum paenitentiam aget de peccato, operabitur in eo gratiam sumptum corpus Domini.
Adhuc, Christus dedit Judae corpus suum cum aliis Apostolis. Et dicunt sancti, quod hoc fecit ut animum suum tanto beneficio a traditionis revocaret proposito. Ergo a simili hoc sacramentum etiam dandum est peccatoribus, ut a proposito peccati revocentur, ut videtur.
Quod si concedatur, in contrarium est quod beatus Augustinus dicit, quod non debet sumere corpus Domini,
nisi qui confortatur bona conscientia.
Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore dicit : " Audacter dico, quod etiam si contritus sit aliquis, et non confessus, et paenitentiae satisfactionem non exsolvit, non audeat Eucharistiam recipere. "
Adhuc autem, quod idem videtur dicere Apostolus qui dicit : Probet autem teipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat . Dicit autem Augustinus, quod homo se probat experimentum de seipso accipiendo. Ergo communicare non debet, qui de seipso experimentum bonae conscientia non accepit.
Ad haec et similia dicendum, quod absque omni dubio homo existens in mortali peccato Eucharistiam accipere non debet. Arca enim Domini figura corporis Domini est: et quia illam Bethsamitae indigne receperunt, ideo percussi sunt . Oza etiam quia manum indigne extendit ut exciperet, cum boves trahentes cam calcitrassent, divisus est et mortuus . Bi autem hoc fuit in figura corporis Domini, multo magis spiritualiter moritur, qui indignus accipit corpus Domini : et ideo os suum peccator ad corpus Domini non porrigat.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod in veritate Dominus publicanis et peccatoribus se exhibuit pro quibus venerat : sed haec fuit exterior receptio per quam aliquis praeparabatur ad interiorem. Exteriori enim reverentia potest Dominus etiam a peccatoribus recipi, sicut fuit a Zachaeo : sed interius nemo Dominum recipit, nisi digne ad hoc paratus sit. I ad Corinth. x, 20 et 21 : Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domuit participes esse, et mensae daemoniorum.
Ad aliud autem dicendum, quod corpus a peccatoribus sicut ab Achaz, et Manasse, et Rahab meretrice, et aliis peccatoribus, et pro peccatoribus recepit, sed peccato illud corpus numquam subdidit, nec in vase immundo umquam collocavit: et ideo non est simile de exteriori receptione et interiori.
Ad aliud dicendum, quod Christus Judae corpus suum cum Apostolis tradidit : quia eum prodere non debuit, nec voluit, sed revocare intendit: sed tamen Judas ad damnationem suam corpus Domini accepit. Similiter et sacerdos, si aliquis peccator, cujus peccatum occultum est, publice inter alios os porrigit, debet sacerdos illi corpus Domini dare, ne eum prodat: ipse tamen ad suam hoc accipit damnationem, sicut et Judas. Et sacerdos in hoc casu facit quod Dominus fecit : quia illa benignitate qua ei cum aliis porrigit, peccatorem, quantum in se est, revocat a proposito peccandi. Ad Roman. II, 1 et 5 : ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impaenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae.
Ad hoc autem quod objicitur in contrarium, dicunt Doctores, quod sufficienter confortatus est bono conscientiae testimonio, qui contritus est de omnibus peccatis cum proposito de caetero non peccandi, quamvis nec sit confessus, nec satisfecerit : quia in compunctione Deus peccatum dimittit, et dimisso peccato est homo in communione sanctorum, et tunc communicare poterit. Confessionem autem, ut dicunt, differre poterit tribus de causis. Quarum una est: quia forte confessorem proprium non statim habere poterit, vel tunc tempus confessionis secundum statum concilii non adhuc venit, vel infirmitatis necessitatis articulus confessionem non exposcit.
Ad hoc quod dicitur de magistro Hugone, dicendum quod loquitur in quo casu vel tempus constitutionis, vel articulus necessitatis confessionem ex- poscit, et praesentia habetur confessoris. Ad hoc quod de Apostolo objicitur, dicendum, quod satis se probavit, qui per viam contritionis iniquitatem in se non invenit. Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Et, Psal. CXXXVIII, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum : interroga me, et cognosce semitas meas : et vide si via iniquitatis in me est.
Secundo, tractandum est quoties aliquis debeat communicare.
De hoc autem dicit Canon antiquus, quod ad minus ter in anno : in Natali Domini, Pascha, et Pentecoste est communicandum, et ad illa festa debet se homo praeparare : quia etiam ter in anno tribus Israel convenerunt in Jerusalem ut epularentur coram Domino.
Concilium Lateranense dicit, quod semel in anno ad minus est confitendum et communicandum.
Augustinus autem dicit, quod omni die communicantem non reprehendit, si ex devotione facit: raro etiam communicantem non reprehendit, si ex humilitate dimittit.
Beatus autem Gregorius in Dialogo, quemdam sacerdotem laudat, qui omni die ex devotione celebravit.
Beatus autem Hieronymus in Vitis Patrum, laudat abbatem, qui post susceptum ordinem numquam ex reverentia sacramenti celebrare ausus fuit.
Et in his omnibus videtur mihi esse dicendum, quod medium tenere est beatum : quia in medio tutissimus ibis, aliquando celebrando, et aliquando intermittendo, nisi officium exigat, ut omni die celebretur.
De his autem qui mulieres omni die communicant, videtur mihi quod acriter reprehendendi sunt: quia nimio usu vilescere faciunt sacramentum, vel potius ex levitate mulierum putatur esse desiderium quam ex devotione causatum.
Ultimo autem quaerendum est de hujus sacramenti duplici manducatione, sacramentali scilicet, et spirituali.
Sacramentalis quidem est, quando sumitur usque ad perceptionem sacramenti, hoc est, usque ad perceptionem veri corporis Christi. Et hoc quidem modo saepe sumitur etiam ab indignis, sicut a Juda sumptum fuit: et haec quidem sacramentalis sumptio fit secundum confessionem Berengarii, quando ore sumitur et dentibus atteritur corpus Domini, quamvis haec attritio et masticatio ad formas tantum sacramentales referatur, sicut in ante habitis in tertio hujus summae tractatu est ostensum .
Spiritualis autem sumptio sive manducatio fit, quando percipitur sacramentum usque ad gratiae spiritualis perceptionem. Et hoc fit dupliciter: aliquando enim spiritualis est cum sacramentali: aliquando autem est sine illa, quando sacramentum articulus necessitatis, et non contemptus religionis excludit. Quae autem sit gratia in hoc sacramento percepta, multum in praemissis determinatum est. Hoc autem modo omni die percipere sacramentum spirituali manducatione est laudabile : quia de illa scriptum est, Eccli. XXIV, 29: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Nec umquam de illa dulcedine satiabitur anima in hac vita, sed dicit Psalmista, Psal. XVI, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua.
Haec de Eucharistia propter honorem Jesu Christi a nobis scripta sunt, ex quibus multa alia intelligi possunt. Et quidquid lectori in dictis displicet, parcat simplicitati: quia si non subtiliter, tamen utiliter multa in eis dicta inveniet. Amen.