MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Contra :
1. In Proverbiis dicitur : Fallax gratia , et vana est pulchritudo : ''sed in beata Virgine minimum, imo nihil fuit de vanitate : ergo nec pulchritudo.
2. Item, Pulchritudo mulieris occasio est magni mali. Unde, Eccli. XI, 5 : Virginem ne, conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. Item, ibidem, v, 9 : Propter speciem mulieris multi perierunt . Unde, Job, XXXI., 1 : Pepigi faedus cum oculis meis, ut nec cogitarem quidem de virgine. ''Sed beatissima Virgo omnibus debuit esse causa salvandi, et nulli causa pereundi. Ergo non debuit esse pulchra corporaliter.
3. Item, Quanto plures sunt causae humilitatis, tanto fortior et major humilitas : ergo quae summam habuit humilitatem, omnes causas habere debuit humilitatis : sed fastus inest pulchris, etc, deformitas autem est causa humilitatis : ergo beatissima Virgo debuit esse deformis.
4. Item, Dominus in Incarnatione semetipsum exinanivit , et sic maximam ostendit humiliationem : sed major humilitas est carnem accipere de deformi quam de pulchra: ergo Dominus nasci de deformi debuit.