QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Avicennae ens esse univocum et dicere unum conceptum communem omnibus, de quibus dicitur, quam fuse probat auctoritatibus et rationibus, quamque resolutive tenet in Theologia 1. d. 3, q. 3. num. 7. et 9. 2. a num. et d. 8. quaest. 3. a num, 11. et q. 21. de Anima, ubi in commentario plura de hoc dixi a num. 9.
In ista quaestione videtur opinio Avicennae 1. Metaph, suae c. 2. d. et c. 5. a. quod ens dicitur per unam rationem de omnibus, de quibus dicitur, sed non aeque primo, quia quaedam sunt quas genera, sive species entis, quaedam vero ut passiones, etc. Ad hoc est ratio, illa quae prima sunt ad intelligendum, sunt communissima, quia semper communius prius intelligitur, et non est processus in infinitum in intelligibilibus: ergo illud quod est primum intelligibile simpliciter, est communissimum simpliciter. Sed nullum est tale nisi ens, quia nullum decem Generum, est communissimum simpliciter, quia nullum praedicatur de alio genere: ens ergo potest habere unum conceptum communem. Confirmatur haec ratio, quod primo occurrit, debet esse confusum respectu cujuslibet, vel cujuscumque secundo occurrentis, quando est processus a confuso ad determinatum; sed nullum genus est confusum respectu alterius generis occurrentis secundo, ergo, etc. Similiter sicut accidentia per se sentiuntur, ita primo universalissima ipsorum possunt intelligi, sed illud quod est simpliciter primum est tantum unum: ergo illud non potest esse aliquod genus, cum contingat primo occurrere aliud genus et non substantiam. Item, unius potentiae est unum primum objectum, quia potentia movetur ab objecto secundum formam objecti, et nisi habeat unam formam non movebit, et si intellectus non intelligit unum, nihil intelligit, 4. hujus, text. com. 10. sed primum objectum intellectus est ens, ut commune omnibus. Probatio, illud est primum objectum potentiae cognitivae, sub cujus ratione intelliguntur omnia alia ab illa, sicut patet de objecto visus ; sed nec ratio substantiae, nec accidentis reperitur in omnibus intelligibilibus.
Dices quod Deus est primum objectum intellectus sui, non tamen includitur in omnibus, quae possunt ab ipso intelligi. Contra, si sufficeret quod objectum primum potentiae esset aliquod primum, ad quod omnia alia attribuuntur, sicut dicit dicta responsio ; ergo Deus esset simpliciter primum objectum intellectus, quod non videtur esse verum. Item, patet quod potentia receptiva alicujus formae, ad quam aliae attribuuntur, non est receptiva illarum aliarum, sicut de materia comparata ad formam substantialem vel accidentalem. Item, substantia forte et Deus non cognoscuntur per propriam speciem: quomodo ergo perfectius cognoscuntur accidente? primum autem objectum perfectissime cognoscitur, etc. Item, aliter patet, experimur in nobis ipsis, quod possumus concipere ens, non concipiendo hoc ens in se vel in alio, quia dubitatio est quando concipimus ens, utrum sit ens in se vel in alio, sicut patet de lumine, utrum sit forma substantialis per se subsistens, vel accidentalis existens in alio, sicut forma ; ergo primo aliquid indifferens concipimus ad utrumque illorum, et utrumque illorum postea invenimus ita primo, quod in isto salvatur primus conceptus quod sit ens.
Notandum, quod illud argumentum de objecto intellectus, concludit quod ens per se includitur in quocumque per se intelligibili ; quantumcumque enim alicui esset idem, si non per se clauderetur in ejus intellectu, perinde esset quantum ad rationem formalem objectivam, ac si accideret sibi. Sed quando objectum potentiae per se accidit alicui, illud tantum per accidens est cognoscibile ; ergo, etc. Tamen iste processus habet instantiam in sensibilibus communibus, quae non sunt sensibilia per accidens; tunc etiam non tantum deberet esse unus conceptus communis decem Generibus, sed etiam Generi et Differentiae, et Uni et Vero, et sic nugatio et processus in infinitum.
Notandum, quod si sermo est de re, ens cuilibet est idem essentialiter, si autem de conceptu, intra quemlibet clauditur, ubi concipitur aliquid, ut quid in se, puta
rationalitas et unitas, etc. Quando autem concipiuntur per modum denominantis, non clauditur intra per se intellectum ipsorum, sed tantum concipiuntur ut informativa entis. Nugationem et processum in infinitum sic vito concedendo hic nugationem, ens animal, et hic, ens rationalitas, et ens unitas, nisi intelligatur specificativa constructio sic; ens quod est animal, etc. nec est tunc inutilis repetitio. Sed nunquam in definitione fit conjunctio Generis et Differentiae in abstracto, unde non clauditur ibi idem bis ; et tamen ipsa Differentia per identitatem est essentialiter ens, licet non formali praedicatione, nec per se primo modo, sed magis per accidens, sicut hic, sapientia est potentia Dei. Sed si arguas de processu in infinitum sic : Animal et rationale essentialiter in entitate conveniunt, et non sunt idem; ergo differunt aliquo, et illud alio, et sic in infinitum. Hic dico, quod se totis conveniunt, et se totis differunt, quia ens non dicit partem perfectionis ipsorum, sed lolam, sicut individua se totis conveniunt et differunt, quia species dicit lotum esse individuorum; sic ergo illa responsio, quae negat illud quod commune unum in multis distinguitur in illis aliquo alio a se, vitat processum in infinitum ex parte rerum. Illa autem quae ponit ens non claudi in quolibet conceptu per se, vitat nugationem, ubicumque denominativum additur enti, et praedicationem per se, ubicumque illud subjicitur enti, et hanc salvat esse per se secundo modo, ens est unum, et tamen quantum ad realitatem, tam ista praedicatio est per accidens, unum est ens, quam ista, ens est unum, identica est. Tunc ad istud argumentum contra istam opinionem, illud additum est ens. Dico quod sic per identitatem, non tamen formali praedicatione per se.
Nota etiam, quod illa argumenta concludunt, quod ens sit commune ad ens creatum et increatum, quia constat certum esse de Sole quod sit ens, dubitare autem an sit Deus, et hoc bene confirmatur per illud 2. Met. text. com. 4. Principia sempiternorum sunt verissima. Ubi videtur velle verum esse univocum principiis sempiternorum et principiatis, alioquin quid valet illud secundum quod aliis inest univocatio? Tunc dicitur quod ens, et omnia consequentia ipsum, inquantum ens, ut bonum, verum, etc. ex se sunt indifferentia ad limitatum vel illimilalum, et ultra sub limitato ad substantiam et accidens, et ultra cum omnis res cujuslibet Praedicamenti necessario sit limitata, impossibile est aliquod transcendens formaliter esse speciem alicujus generis, ita quod non denominat opposita, sic quod ipsa sunt species generum, sed omnino in nullo genere sunt.
Item 3. hujus, text. com. 10. Ens non potest esse genus, quia est de per se in intellectu cujuslibet: sed si aliquo modo aequivoce diceretur, posset secundum unum significatum esse extra intellectum alicujus. Accipiendo enim ens, ut significat substantiam, ita est extra intellectum differentiae, sicut substantia, et sic de quolibet alio significato. Item, omnia numerata conveniunt in aliquo communi, substantia et quantitas sunt diversa entia, quia idem et diversum condividunt totum ens; ergo sunt duo entia; igitur ens est unus conceptus communis eis. Item, alias non convenientius divideretur ens in substantiam et accidens, quam in ens quando, et in ens non quando, quia nec accidens posset significare aliquid commune novem Generibus magis quam ens decem Generibus, et ita prima divisio entis non esset in duo, sed in decem.