REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Ad secandam quaestionem tenet damnatum non nccessilari ad ullum actum malum eliciendum, quia a nullo potest ad hoc necessitati, cum Deus ad iralum incitare nequeat. Vide Doctorem in Oion. hic a n. 24.
Ad secundam quaestionem dico, quod Angelum malum permanere in peccato potest intelligi tripliciter. Primo, permanere in reatu, sicut peccator, postquam commisit actum, permanet in reatu usque ad terminum, quando non.paenitet, et sic diabolus permanet in peccato necessario. Sed ex qua causa permaneat in peccato ? Potest dici quod Deus conservat ipsum in peccato. Sed dicimus quod illud est carere perpetua gratia, quam Deus sibi daret ; sed patiens non est dispositum, et ita Deus non est agens, quia non dat, et non agendo, alius permanet in peccato, sicut videtur secundum illud Augustini in Psal. 118. ubi exponit: Domine deduc me in justitia : Illud derelinqui non est nisi carere actione Dei dantis gratiam. Secundo dico quod potest Angelus intelligi permanere in peccato, ut habet rationem demeriti in actu, et sic dico quod non actu permanet in peccato ; tum quia non est viator ; tum quia beatus non habet ex bono actu, quem nunc facit, majus praemium actu merendo sibi plus continue ; igitur nec damnatus remanens in peccato suo.
Tertio modo potest intelligi quod permaneat in peccato, ut in actu elicito deformi, sed non demeritorio, et hoc dupliciter ; vel permanendo in hoc actu continue et perpetuo, vel nunc in uno, nunc in alio. Sed hoc secundum videtur difficilius quam primum , quia quidquid intrinsecum inclinans ipsum ad hoc, quod maneat in actu elicito deformi. sive sit habitus, sive quodcumque aliud, magis est inclinans ipsum ad unum tantum, quia per modum naturae, quam nunc ad unum, nunc ad alium ; igitur posset non elicere actum deformem, vel saltem non complere malum.
Si tenetur prima via istarum, quod tantum remanet continue in uno actu numero, sequitur quod habet intensissime istum actum semper, quia inclinatur in istum per modum naturae. Sed actus intensissimus non compatitur secum alios actus peccati ; igitur diabolus non peccaret actu, nisi uno peccato.
Potest dici quod non oportet quod damnatus remaneat actu elicito deformi, ita quod eliciat continue talem actum, qui sit malus moraliter, nec unum continue, nec nunc unum, nunc alium, quia nihil intrinsecum sibi necessitat voluntatem suam ad talem actum eliciendum, quia modus agendi causae prioris non necessitat ipsam ad sic vel sic agendum ; igitur neque necessitat causam primam ad actum secundum. Igitur nec ut habitus, nec quodcumque detur, potest necessi tare voluntatem Angeli ad talem actum deformem continue. Igitur videtur quod sicut Deus ex justitia conservat creaturam in uno actu, cum est complete in termino, hoc est, extra Purgatorium, cum est simpliciter beata, ita quod nunquam cessat ab actu diligendi Deum elicito, ita ex justitia decrevit quod in ista aversione, quam habet creatura in termino, perpetuo conservat eam. Sicut Deus prius egit ad substantiam actus primi, licet non ad circumstantiam actus, hoc est, ad deformitatem, sic continue Deus agit ad substantiam actus, postquam est in termino, ita quod substantia actus est a causa prima cum secunda in actu deformi, sed circumstantia a causa secunda, et sic continue stat in amore immoderato sui.
Ita potest dici secundum primum modum istorum, vel secundo modo quod remanet continue in uno actu numero. Et cum dicitur quod non possunt esse duo actus intensi simul, potest dici quod duo ordinata non impediunt se simul, et tunc potest intensiori modo quo potest, actus ordinatus ad alium haberi, habere unum actum, et alium intensissima, scilicet amorem immoderatum sui, et affectum commodi, et tunc imtensissime suo modo utrumque simul, quia intensiori modo quo potest, et amat se amore amicitiae, et intensiori modo quo potest, sibi concupiscit bonum commodi. Et ita quod dicitur contra priorem modum dicendi, non concludit, quia potest stare intensissime in amore sui, et propter hoc nunc actu peccare peccato superbiae, et ita alio peccato ordinato ad illud: ideo potest dici quod stat continue in uno, vel nunc in uno, nunc in aIio, vel nunc in nullo actu elicito, sed in reatu.
Ad primum principale, cum dicit . Anselmus, posse peccare nihil libertatis est, dico quod posse peccare dicit ordinem ad actum difformem, et ille ordo neque est potentia, neque potentiae ; sed potentia, quae dicit rationem principii, quo potest elici actus difformis, potest fundare istum ordinem immediate, sicut potentia visiva fundat ordinem ad actum visionis, atque ita liberum arbitrium est id, quo habens ipsum potest peccare ; et quia illud quo habens peccare potest, est proximum fundamentum ordinis, dupliciter adhuc potest intelligi illud quod fundat istum ordinem, secundum quod duo sunt, ad quae potest comparari, positivum et privativum, substantiam actus, et deformitatem actus, ideo potest intelligi liberum arbitrium esse fundamentum ordinum, vel eo modo quo est ad positivum in actu elicito, vel eo quo est ad deformitatem actus. Secundo modo liberum arbitrium in ,communi, prout convenit Deo et Beatis, non est ratio fundanti istum ordinem ad actum ut deformis ; et tamen liberum arbitrium creatum non confirmatum potest esse ratio fundandi immediata ordinis hujusmodi.
Ad aliud, concessum est quod paena non crescit in infinitum, quia non sunt in statu demerendi.
Ad aliud, respondetur quod Beati non possunt amplius mereri beatitudinem essentialem, nisi forte ex actibus bonis merentur beatitudinem accidentalem. Dico igitur, sicut beatitudo accidentalis potest crescere in infinitum, sic paena accidentalis in Daemonibus ex malis volilionibuset operibus. Dico quod illud praemium accidentale est praemium sui, et non habebit aliud praemium pro merito, quia includitur in praemio, et gloria essentiali sibi determinata in primo instanti suae beatitudinis, et haec gloria accidentalis est tanquam fructus gloriae essentialis a principio determinatae, et sic erit in damnatis ; unde non habet Angelus bonus praemium accidentale nunc pro merito. Sed quod habeat illud est sicut fructus praemii essentialis, et non habet hoc per aliquod meritum ; sic in damnatis, non habent paenam accidentalem novam propter aliquod demeritum, sed tanquam malos fructus paenae essentialis, ideo non correspondet aliqua paena nova in eis demerito novo.