Quomodo tales substantiae sunt arbitrio liberae.
Per hoc autem ostenditur, quod sunt arbitrio liberae. Intellectus enim non agit aut appetit sine iudicio, sicut inanimata; neque est iudicium intellectus ex naturali impetu, sicut in brutis, sed ex propria apprehensione: quia intellectus et finem cognoscit, et id quod est ad finem, et habitudinem unius ad alterum; et ideo ipse sui iudicii causa esse potest, quo appetat et agat aliquid propter finem. Liberum autem dicimus quod sui causa est.
Appetit igitur et agit intellectus libero iudicio, quod est esse liberum arbitrio.
Supremae igitur substantiae sunt arbitrio liberae.
Adhuc. Liberum est quod non est obligatum ad aliquid unum determinatum.
Appetitus autem substantiae intellectivae non est obligatus ad aliquid unum determinatum bonum: sequitur enim apprehensionem intellectus, quae est de bono universaliter.
Igitur appetitus substantiae intelligentis est liber, utpote communiter se habens ad quodcumque bonum.