CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De opinionibus circa motum terrae et ejus quietem.
Cum autem dicto modo dicant Antiqui diversa a veritate et inter se, de loco terrae, et locus quaeratur propter motum, intendimus etiam referre diversas oppositiones primorum in motu terrae et quiete. Dicimus ergo magnam esse diversitatem inter Antiquos de motu terrae et quiete : quidam enim ipsorum fuerunt qui dixerunt terram non esse in medio seu in centro mundi, sed potius in circumferentia circa medium, sicut in praehabitis exposuimus : et illi etiam dixerunt eam non semper quiescere, sed continuo moveri circa medium : nec dixerunt tantum unicam esse terram, sed multas, et omnes illas circa medium hujus mundi moverit : sed quia una semper movetur ab altera, et ideo una occultatur ab altera : et ideo nos illam quae est sub nobis quam vocant antipedes, quoniam contra pedes nostros conversa est, non videmus, sicut nec ipsi vident terram in qua nos habitamus. Sic ergo una terra facit quod facit altera, et una quam cooperit alteram. Quia autem secundum veritatem terrae quae est extra medium mundi, accidit circulum signorum non per aequales semicirculos dividi per lineam quae intelligitur trahi per centrum terrae in utramque partem orbis signorum : et sic accidit habitantibus in terra illa non videre sex signa de orbe signorum : quod falsum est : quia omnis homo ubicumque sit in mundo, videt super se sex signa continue inter Orientem et Occidentem ejus : et ideo praeservaverunt se dicentes istam oppositionem ab hac obtemperari, quod secundum veritatem terra est extra medium longe, et non prohibet quin adhuc appareant sex signa sub visu habitantium in terra : quia videmus quod si etiam ponamus terram esse in centro, cum tamen omnes habitantes ubique inter duos polos sive longe sive prope non sint in centro terrae, sed longe a centro terrae super convexum circumferentiae ejus, videant sex signa ubicumque habitent : cum tamen linea quae transit per visus, et vidit circulum signorum, sit aequidistans illi quae transit per centrum mundi, et ideo non possit dividere circulum signorum in duos semicirculos aequales : et decepti sunt isti, quod nesciverunt quod terra nullius quantitatis sensibilis est respectu orbis signorum, licet quantitatem habeat respectu orbis lunae : et ideo accidit quod existens in gyro terrae, videt sex signa, sicut existens in centro terrae. Fuerunt etiam quidam Antiquorum dicentes quidem terram esse in centro mundi quam vocaverunt semper extensum orbem, forte intelligentes orbem semper extensum, orbem qui est convexum terrae in quo dicebant continuo terram circuire. Isti ergo sunt duo modi motus quibus diversi Philosophi terram totam moveri dicebant. Nec poterant diversificari pluribus modis, quia tota terra non poterat poni moveri nisi aut extra centrum, aut in centro.