CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod etiam felicitas secundum essentialia considerata, prout est in unoquoque, exterioribus indiget.
Ex praedictis tamen manifestum est, quod felicitas in solis essentialibus accepta, in. unoquoque hominum potest esse secundum totum felicitatis, vel se- cundum aliquid per modum analogiae ad felicitatem respicientis : et sic etiam secundum aliquem modum indiget exterioribus bonis quae dicta sunt, hoc est, amicis et divitiis et potentatu. Quibusdam enim denudati homines vel cives coinquinant beatitudinem, ut puta nobilitate, bona prole, pulchritudine, et hujusmodi talibus. Non omnino enim felix est, qui corporali specie turpissimus, vel ignobilis, et solitarius sine amicis, et sine prole qui sterilis est. Magis autem coinquinatus videtur, si cui pessimi filii sunt, cum pater optimus sit: vel cui pessimi amici, vel cui boni fuerunt amici et filii et mortui sunt, vel forte si omnino pauper est et omni gradu honoris et potestatis destitutus. Haec enim omnia, quamvis sint de exterioribus, ipso suo defectu ad tristitiam ducunt. Tristis autem animus non est perfectus ad optimas optimorum operationes. Ignobilis enim praemium, virtutis consequi non potest quod est honor. Sicut enim in antehabitis diximus, honorem requirunt a notis, a quibus diligenter cognoscuntur : noti autem semper comparant opera eorum ad principia. Et cui principia vilia sunt, etiam ipsa facta eorum honore digna non reputantur.
Quamvis Diogenes dicat genus servorum non esse contemnendum.: quia Diogenes servilis fuit conditionis : et tamen propter suas virtutes magnus habitus est ab Alexandro, et inter felices reputatus et honoratus. Sed haec instantia non obstat: quia saepe diximus quod ex his quae frequenter sunt, procedimus potius quam ex universalibus et necessariis. Diocletianus imperator qui strenue gubernavit rempublicam, ex pastoribus legitur esse assumptus. Et hujus rationem reddit Plato in prima parte Timaei, ubi de ordinatione reipublicae loquitur, et dicit quod propter hoc singulorum opera et aptitudines sunt
consideranda : ut qui in inferioribus sunt, si se idoneos exhibent animi generositate, vocentur ad. dignitates superiorum : et si superiores degenerant, ad inferiorum subjectiones reducantur.
Similiter bona prole destitutus, haeredum non habet bonum virtutis, quod est in ipso : et ideo quando moritur, totus moritur et non est in ipso, secundum quod dicit Sapiens : Mortuus est bonus, et est non mortuus. Reliquit enim filium similem sibi . Et ideo destitutio bonae prolis dejicit virum et impedit a multis bonis operationibus, vel quod simpliciter non fiunt, vel quod non fiunt expedite. Felicitas autem operatio est quae non impedita vult esse. Adhuc autem in multis bona proles cooperatur ad constitutionem domus, qua, sine bona prole non constituitur, sicut dicit Aristoteles in OEconomicis. Quamvis autem Theophrastus in libro qui Aceolus dicitur, eo quod ad Aceolum quemdam scripsit, satis persuasit quod studenti in liberalibus bonis in quibus felicitas est, non est ducenda uxor : quia querelae uxoris impediunt ab operibus felicitatis : sollicitudo de custodienda uxore retrahit a studio bonorum : quae (sicut dicit) si foeda est, concupiscit : si vero pulchra est, concupiscitur : et quod omnia concupiscit vel quod ab omnibus concupiscitur, non tute possidetur, Tamen Theophrastus bene admittit, quod propter multorum bonorum expeditam operationem necessarii sunt et filii et amici et servi.
Similiter et dicimus de pulchritudine : hi enim qui in physiognomicis periti sunt, omnium eorum quae dicunt, unum solum ponunt fundamentum, scilicet quod homo illius animalis accipit operationes, cujus in uno vel in pluribus membris accipit figuram : quia sicut dicit Averroes super II de Anima : Diversitas quae in figuris corporis est, est ex diversitate quae est in potentiis animae : et ideo in membro quod deviat a figura humana, habere illi membro debitam non potest anima perfectam operationem. Propter quod dicit Physiognomus, quod monstrum in corpore,monstrum est in anima : ei sic specie turpissimus impeditur ab operationibus felicitatis.
Habent tamen et haec instantiam : quia Plato facie latissimus fuit, et latitudo faciei longitudini non respondebat : propter quod et Plato notatus fuit, sicut in vita Platonis scripsit Apuleius. Similiter Speusippus aspectu terribilis fuit. Hippocrates etiam, ut scripsit Proclus, pellicientes valde oculos habuit. Et ex his qui fuerant apud nos, Tullius acumine et tortura vultus figuram ciceris praetendedat: propter quod Cicero nominatus est. Ovidius enormem nasum habuit : quem tamen Seneca illustrissimum virum esse dixit. Laudatur autem Gorgona quae pulchritudine sua homines stare fecit, et in stuporem lapidum convertit, cujus caput Perseus aversa facie abscidit, ne homines in lapides converteret. Similiter autem et Helena cum pulcherrima esset, exitialis meretrix facta est, uxor primum Menelai, Paridem modo passa, Thesea pridem : et omnis cladis quae circa Phrygiam et magnam Graeciam facta est, rea fuit. Sed ad haec ex antehabitis patet responsio : quia privilegia paucorum non faciunt communem legem. Et tamen hoc adjicimus, quod in his qui boni fuerunt, defectus fuit figurae in membris quibusdam, quae non nisi ex consequenti turpitudinem indicabant, et in aliis perfecte fuerunt figurati ad bonum. Principalia autem sunt in quibus animae principales conveniunt operationes, sicut est dispositio capitis in craneo., in quo sunt cellularum distinctiones, scilicet sensitivae, et logisticae, et memorialis, et motivae : et sicut est in dextro et sinistro per quae totum corpus movetur, et sicut in dispositione manus, quae est instrumentum intellectus practici. Talium enim enormis turpitudo si ex natura sit, fre-
quenter indicat animi perversitatem. Et quod dicitur de Gorgona et Helena, sufficit quod foeminae fuerunt. Foemina enim nihil perfectum est : in natura hominis, sed occasionatur. Dextrum enim foeminae est, sicut sinistrum viri : et ideo ad perfectos motus et operationes non sufficit. Similiter qui malos habet filios et amicos, ad contraria retrahitur : quia vinculum amicitiae vel sanguinis in contrarium trahit amori virtutum. Distractus autem non est perfectus ad operationes. Similiter ille qui bonam habuit prolem et destitutus est, pristinam felicitatem habuit in memoria, et illam in amaritudinem convertit praesens miseria : propter quod dicit Boetius, quod extremum genus infelicitatum est, aliquando fuisse felicem. Ille enim magis tribulatur ex recordatione praeteritae felicitatis : et ita ex tristitia magis a bonis operibus retrahitur. Quemadmodum igitur diximus, felicitas etiam exteriorum prosperitate aliquo modo videtur indigere. Prosperitas enim est in his quae prosperato eveniunt, et ideo ad felicitatem prosperitas cooperatur : propter quod dicit Tullius in Hortensio dialogo, quod bonus est, cui omnia optata succedunt. Et quia exteriora operantur ad felicitatem organice, et illa subjacent fortunae : virtutes autem operantur ad felicitatem essentialiter : propter hoc opiniones Philosophorum antiquorum in duo divisae sunt. Unde in idem genus causae ordinant quidam Philosophi felicitatem cum bona fortuna : quidam autem ordinant in idem genus causae cum virtute.