IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Contra primam rationem. Hic Doctor probat Virginem esse conceptam sine peccato originali, et licet ratio sit satis clara, tamen in illa supponit aliqua.
Primo, quod Christus fuit simpliciter perfectissimus mediator, et fuit simpliciter causa perfectissima et efficacissima reconciliandi genus humanum Trinitati, et semper loquitur de causa meritoria,quia causa effectiva reconciliationis est sola Trinitas, et quod sit causa meritoria efficacissima reconciliandi perfecte genus humanum, patebit infra dist. 19.
Secundo supponit, quod perfectissimus actus reconciliandi aliquem est quod mereatur, et non nascatur inimicus illi cui reconciliat, et hic est gradus perfectissimus reconciliandi ; perfectius est enim aliquem praeservare, ne incurrat in offensam Dei, quam post offensam contractam liberare, ut patet intuenti.
Tertio supponit, quod iste actus perfectissimus, praecipue debuit esse circa matrem. Tum, quia fuit prae omnibus dilecta, ut patet per Sanctos. Tum, quia ex purissimis sanguinibus natura assumenda a Verbo erat fabricata.
Quarto supponit, licet expresse non dicat, quod non dicitur minus perfectus mediator ex hoc, quod tantum praeservaverit Virginem, quam si omnes homines praeservasset ab omni peccato.
Ad quod intelligendum, declaro quod perfectio agentis non accipitur ex hoc quod actu agit, sed ex hoc quod habet virtutem agendi, sicut perfectio omnipotentiae Dei; non enim ex hoc dicitur omnipotens, quia facit omnia, quae potest facere ;potest enim multa facere, quae tamen non facit, et si ex hoc diceretur omnipotens, quia actu facit, tunc alia et alia cresceret sibi perfectio, secundum quod aliud et aliud agit. Sed dicitur perfecte omnipotens ex hoc quod habet virtutem producendi omnia immediate, quae sunt producibilia, et si nihil produceret, adhuc esset perfecte omnipotens ;verumtamen talis omnipotentia, saltem in aliquo debuit manifestari, et sic illam manifestavit in creatione mundi ; et dat intelligere, quod sicut ex nihilo creavit unum mundum, ita posset creare mille. Nunc applicando ad Christum, dico quod passio Christi fuit tanti meriti apud Trinitatem, quod ipsa Trinitas in tantum ipsam acceptavit, quod fuit efficax etiam ad praeservandum omnem nominem a peccato originali, et vere potuisset praeservare, (virtute tamen Trinitatis illam acceptantis) congruum enim erat, ut illa persona Christi summe acceptaretur a Trinitate, ita quod de congruo potuisset mereri quemlibet hominem praeservari a peccato ; et ex hoc dicitur perfectissimus reconciliator, quia habuit virtutem perfectissime reconciliandi respectu cujuscumque, et ita dicitur perfectissimus reconciliator, quando non praeservat, sicut quando praeservat. Ista tamen virtus reconciliandi vel praeservandi debuit in aliquo manifestari, et si in aliquo, maxime debuit esse in Virgine matre. Ex his suppositis patet ratio Doctoris.
(b) Ex secunda via. In ista ratione supponit Doctor : Primo, quod duplex est paena, quaedam est utilis ad merendum, et quaedam est omnino inutilis, sicut damnatio et peccatum.
Secundo supponit, quod ipsum peccatum inter omnes paenas est maxima paena, imo simpliciter major quam perpetuo cruciari in igne, et simpliciter quam carentia visionis divinae, prout facile posset deduci a Doctore in secundo, dist. 36. et in quarto, dist. 46. Tunc sic, perfectissimus reconciliator debet esse tanti meriti, ut possit quemlibet praeservare ab omni paena damnosa, et talis virtus praeservandi debuit mundo manifestari, saltem respectu alicujus personae, et si respectu alicujus, maxime respectu matris.
(c) Ex tertia via. Ista via potest probari sic, supponendo aliqua:
Primo, quod Christus primo et principaliter dicitur mediator, quia restituit meritis suis personam reparatam in pristinam innocentiam etamicitiam Dei. Ideo Doctor dicit infra dist. 16. quod Christus principaliter meruit unire Deo separatos per peccatum, et sic principalis intentio redemptionis fuit, ut restitueret hominem ad innocentiam.
Secundo supponit, quod sicut creatori inquantum creator, debet reperiri aliqua creatura, quae ratione creationis summe ei teneatur pro beneficio creationis, et sic Lucifer inter omnes creaturas ex beneficio creationis suae inter omnes alias creaturas, maxime tenetur Deo, sic etiam Deo glorificatori, inquantum glorificator, debet esse aliqua creatura, quae maxime ei teneatur ratione maximae glorificationis ; dantur enim gradus, nam aliqui sunt magis glorificati, et aliqui minus, et sic magis et minus obligantur ex beneficio glorificationis, et sic debet reperiri aliqua creatura, quae sit super omnes glorificata, quae super omnes Deo teneatur pro suo beneficio glorificationis. Et sicut Deo glorificanti aliqua persona per gratiam gratificata debet reperiri, quae maxime teneatur Deo, ex tanto beneficio gratificationis, sic in proposito, ipsi Deo ut effective reconcilianti, dando innocentiam, debet reperiri aliqua persona humana, quae summe ei obligetur ex beneficio reconciliationis, quae reconciliatio primo et principaliter attenditur penes innocentiam, quia quanto aliqua persona est magis innocens, tanto magis Deo reconciliatur. Si ergo debet reperiri aliqua persona, quae summe teneatur Deo ratione reconciliationis et innocentiae, illa erit praeservata ab omni peccato; majus est enim obligationis vinculum praeservari ab omni peccato, quam liberari a peccato commisso. Debet etiam reperiri aliqua persona, quae summe teneatur Christo, ut causae meritoriae reconciliationis, et hoc pro beneficio hujusmodi reconciliationis, et illa persona summe obligatur, cui inest perfectissima innocentia, quae includit praeservationem ab omni peccato. (d) Et si dicas. Hic Doctor movet unam difficultatem, quia videtur quod illa persona tantum teneatur diligere Deum, cui remittuntur decem peccata, quantum illa, quae praeservatur ab illis decem, per illud Lucae 7. Cui magis dimittitur, etc.
Respondet quod illa persona, quae praeservatur, magis tenetur diligere, quia sibi plus dimittitur, nam plus est praeservari a peccato, quam liberari a commisso ; et dicit Augustinus quod illa persona obligatur Deo pro omnibus peccatis, quae non commisit, ac si commissa essent, et remissa. Sed de ista materia diffusius in 4 dist. 42.
(e) Secunda etiam ratio. Dicit Doctor duo: Primo, quod peccatum originale non contrahitur ex infectione carnis secundum intentionem Anselmi, ut patuit diffuse in 2. dist. 32.
Secundo, posito quod tale peccatum contrahitur ex infectione carnis, adhuc non sequitur quod ipsa de necessitate habuerit peccatum originale, patet, nam hujusmodi infectio non est causa necessaria peccati originalis, quia si sic, stante ipsa, de necessitate esset peccatum originale.