QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Adducit, etsolvit septem fortissima argumenta contra univocationem entis, quoad decem Praedicamenta, salvans ens non esse genus (sustinendo quod non sit univocum generi et differentiae, quia non imbibitur in hac formaliter, ut habet ipse 1. d. 3. q. 3. num. 6. 7.) neque dari nugationem in definitionibus ; lege attente quia rationes sunt optimae, et solutiones singulares.
Contra, tunc ens esset genus. Probatio consequentiae, quod proprie praedicatur de multis, praedicatur de eis secundum rationem alicujus universalis de numero quinque universalium ; sed ens per te est hujusmodi: ergo praedicatur secundum rationem universalis: non Differentiae, quia non praedicatur in quale; nec Proprii, nec Accidentis, quia sunt extra essentiam illius, de quo praedicantur; ergo ut Genus. Ad hoc responsio. Porphyrius ordinat librum suum ad Praedicamenta Aristotelis sicut dicit in prooemio ; loquitur ergo de illis universalibus, quae aliquo modo inveniuntur in ordine Praedicamenti. Praeter illud potest poni universale transcendens, quod ad nullum Praedicamentum pertinet, et duo universalia transcendentia, unum autem dicitur in quid scilicet ens, et aliud dicitur inquale scilicet unum, etc. Aliter potest dici, quod quantum ad divisionem Porphyrii, forte ens est Genus, et unum Proprium, sednon quantum ad hoc quod est dicere partem Speciei, ita quod determinetur per Differentiam. Aliter, quod comparando ad inferius potest ens habere rationem speciei specialissimae, sicut dicit secunda responsio post illud, ista ratio, etc. Item arguitur sic: Tunc genera prima sunt species, nam omne illud quod habet in suo per se intellectu aliquid materiale, et aliquid formale, potest proprie definiri per aliqua duo expressiva illius conceptus ; sed omne primum genus est hujusmodi, quia habet in se conceptum entis, et aliquid formale, determinans illud commune ad hoc genus: ergo est definibile per commune, et illud formale additum. Ista ratio non probat quin ens sit univocum decem Generibus, sed tantum quod non sit univocum Generi et Differentiae, et hoc potest concedi, licet non primum. Aliter dici potest, quod sicut individua duo se totis numero differunt, et se totis sunt unum in specie, nec est aliquid reale in altero nisi natura speciei, sic hic de generibus sub ente. Unde prima propositio potest negari de omni uno communi, quod dicit totum illud, quod inferius ; vera est autem tantum de alio communi, quod dicit partem inferioris, tunc enim detcrminatur per aliquid quod dicit aliam partem. Ens autem dicit totum quod substantia, et quod homo, quia quidquid est ibi, est per se ens primo modo.
Item arguitur sic, omne unum in se, si distinguitur in diversis, distinguitur per alia addita sibi: conceptus entis est unus de se, in omnibus Generibus, quaero de addito A aut est ens, et sic ens erit de intellectu ejus scilicet A, quia ens praedicat substantiam cujuslibet entis, 4. hujus, text. com. 3. et 4. ergo A, substantia est ens, et sic nugatio. Si sit non ens, tunc omne genus generalissimum est formaliter non ens, quia illud formale est non ens, et omnes species formaliter non ens. Ad istud argumentum sunt quatuor responsiones. Prima, concludit argumentum quod ens non sit commune Generi et Differentiae. Secunda, quod commune est per identitatem, sed non quod formaliter claudatur in conceptu utriusque, sicut est commune uni et bono. Tertia, quod commune est formaliter et essentialiter cuicumque naturae conceptae, ut est aliquid in se, non tamen conceptae, ut denominat aliud, est formaliter commune, sed tantum per identitatem. Quarta, quod est commune cuicumque quocumque modo concepto, et hoc tam formaliter quam per identitatem, sed est tale commune quod descendit in inferius per nihil additum, sed dicit totum illud quod dicit inferius. Prima responsio habet dicere quod ens aequivoce dictum dicitur formaliter de Differentia, et tunc argumenta pro prima opinione videntur contra hoc. Vel si dicat quod nihil est commune Differentiae, nec formaliter , nec per identitatem, dicit quod Differentia diceret realiter aliud ab ente secundum quamcumque significationem. Secunda responsio, quamvis hoc evadat, tamen quare formaliter clauditur in uno ente, et non in alio? Tertia responsio vitat hoc, sed quare in conceptu istius entis, quando scilicet concipitur ut denominativum, non clauditur formaliter ens, non dicit. Quarta responsio, nullo modo cavet nugationem , quandocumque aliquid additur enti, vel aliquid alteri, quia in utroque clauditur formaliter idem conceptus entis, cavet tamen processum in infinitum, quia non per aliquid aliud additum descendit. Tertia responsio videtur probabilis, quia ex quo conceptus entis est absolutus, non est inconveniens quod claudatur in aliquo quod concipiturtanquam absolutum in se, non autem ut concipitur, ut denominativum alterius, sicut in albedine includitur formaliter color, non tamen in albo. Unde non est nugatio color albus, etsi jungatur isti quarta responsio, quod respectu istorum, quibus est formaliter commune, est tale commune quod non descendit per additum, vitatur nugatio et processus in infinitum, primam nota. Nec contra istam est aliquod argumentum pro prima opinione, sufficit enim quod primum intelligibile quoad primum argumentum, et proprium objectum intellectus quoad seminium, sit aliquid commune formaliter cuilibet concepto, absolute, et commune per identitatem cuicumque quocumque modo concepto: et quoad tertium, quod certus sit aliquis de quocumque, quomodocumque concipiat, quod illud per identitatem sit ens, licet nesciat in particulari quod ens, nec quomodo, an scilicet formaliter claudatur in ipso, ut sic concipitur, an non. Haec etiam communitas tam formalis quam identica, satis prohibet ens esse genus ; sufficit etiam communitas identica ad hoc quod illa, quibus sit commune proprie numerentur, quia numerus magis ratione essentiarum quam modorum concipiendi: essentiis autem uno modo conceptis, est ens commune formaliter.
Item, arguitur quod nunquam esset definitio sine nugatione, hoc est inconveniens ex 7. hujus text comm. 43. Similiter hic esset nugatio, homo albus, quia ens secundum eamdem rationem est de per se intellectu utriusque. Hoc non valet, quia nec hic est nugatio, homo humanus ; nec ens quod est commune decem Generibus, per se includitur in albo. Unde hic forte esset nugatio, homo albedo. Item arguitur 5. hujus, t. non habente comm. Differentia sunt quae sunt diversa aliquid idem entia. Si ergo prima Genera aliquid dictum haberent de eis univoce, essent differentia, et non diversa, et tunc nulla essent diversa, nisi quae differentia, quia superiora decem Generibus, non sunt diversa nec contenta sub illis. Respondeo, duae differentiae oppositae essent diversae , et duo individua speciei specialissimae. Item arguitur sic : Tunc non esset negativa immediata, quando negatur unum generalissimum ab alio, consequens est falsum 1. Poster. text. com. 31. Probatio consequentiae, quia extrema essent in aliquo toto, quod non debet esse quando negativa est immediata. Respondeo, non sunt in aliquo toto, quod potest esse medium removendi unum ab alio, sicut nec duo individua. Item arguitur sic : omnia entia attribuuntur ad substantiam, inquantum entia, sed attributo secundum quod attribuitur, et ei cui attribuitur, non est aliquid commune univocum, quia praedicatum univocum praedicatur in quid ; praedicatur ergo de eo secundum se, non secundum hoc quod attribuitur alteri. Respondeo, major sic intelligitur, id est, secundum entitatem suam, quia entia secundum se tota, attribuuntur ad substantiam, ut ad primum, sed non inquantum entia, id est, inquantum ens praedicatur de ipsis; ita enim in quid per se praedicatur de qualitate, sicut de substantia, et sic veraestilla propositio. Exemplum de speciebus numerorum, unde sunt entia per substantiam effective et non formaliter, et cum hoc stat univocatio.
SCHOUUM III.
Videtur tenere ens non esse univocum, sed analogum decem Generibus. Mauritius tamen hic notat eum esse problematicum, sed videtur hanc sententiam praeferre, quandoquidem ultimo loco eam ponat, sed ultimum argumentum pro prima sententia Avicennae positum n. 6. quod est praecipuum fundamentum pro univocatione entis, et est de neutralitate conceptus ejus, cum certitudine conceptuum inferiorum entium, non solvit, quod signum esse videtur, quod secundam sententiam de analogia, quae est Averrois, non praetulerit, de quo quidquid sit, univocationem entis ad creatum et increatum, et decem Genera, tenet in Theologia locis citatis, in 1. Schol. et hoc secundum ipsum tenendum est, esto hic teneret oppositum. Adde quod potius hic inclinat in sententiam Avicennae, ut patet ex ultimis verbis hujus quaestionis, quibus tandem, post longam disputationem, tenet conceptum entia esse unum, ut praescindit a modis per se et non per se qui sunt determinativi, et nihil determinabilis, ut loquitur Doctor, id est ipsius entis ut sic. Vide Ant. Andr. hic q. 1. qui clarius tractat multa ex his, quae Doctor hic tangit.
Ad quaestionem, concedo quod ens non dicatur univoce de omnibus entibus, non tamen aequivoce, quia aequivoce dicitur aliquid de multis, quando illa, de quibus dicitur non habent attributionem ad invicem, sed quando attribuuntur, tunc analogice. Quia ergo non habet conceptum unum, ideo significat omnia essentialiter secundum propriam rationem, et simpliciter aequivoce secundum Logicum: quia autem illa quae significantur inter se essentialiter attribuuntur, ideo analogice secundum Metaphysicum realem.
Ad primum, quod minor est falsa. Ad probationem, quod utitur hypothesi Parmenidis, quod est ens dici univoce. Ad illud in contrarium, quando aliquis arguit contra alium, oportet accipere oppositum alicujus consequentis ad dictum suum si sit notius, et hoc non est petere, sed probare quod ita sit ibi. Sustinenti enim omnia esse unum, consequens est dicere ens dici univoce. Oppositum consequentis accipit Aristoteles quod ens dicitur materialiter. Contra, tunc uteretur oppositis in sua ratione, accipit enim oppositum consequentis quod ens dicitur multipliciter, et conclusio, quam infert hic, scilicet ens est non ens, non est inconveniens, nisi ens diceretur simpliciter; ergo ratio ejus supponit duo opposita. Dicendum, quod non potest inferri negatio ejusdem de se, nisi accipiantur praemissae oppositae ad illud concludendum. Ad aliud, quod non nisi facta distinctione utendo re pro substantia, vel pro aliquo genere determinato. Et ad probationem dicendum, quod aliquid et aliquis. et talia syncategoremata sunt res secundae intentionis, et possunt esse ejusdem rationis quibuscumque addantur, nec est aequivocatio ex parte eorum. Sed si sit aequivocatio, hoc erit ex parte rerum determinabilium, sicutdicitur, nullum ms, aliquod ens, ex ratione rei. hic non, nullus homo, aliquis homo, quia res unius rationis est in utroque
Ad aliud, dicendum quod aequivocum non potest determinari. Ad minorem, neganda est, vel quia est nugatio, ut repugnantia intellectuum. Sed quoad utentes potest determinatio fieri de aequivoco, quia utuntur aequivoco pro illo significato, ubi determinatio potest inveniri. Ad aliud, quod consequentia non valet, substantia;ergo ens, nisi ens distinguatur. Quod probatur, quia aut ens accipitur pro substantia, et tunc non valet consequentia, quia in consequentia est ordo, si pro quantitate, tunc falsa illatio. Ad aliud, quod falsum est, sed eadem ratio praedicandi intentionaliter potest esse omnium generum, licet conceptus sub eis non sit univocus. Ad aliud, quod possibile 5. hujus, text. comment. 17. uno modo est principium transmutandi: alio modo, et ad propositum, est aequivocum ad res secundae intentionis et primae. Ad aliud, quod comparatio proprie dicta est secundum magis et minus in eadem forma, hoc non est secundum ens ;
comparatio enim secundum ens, non est nisi secundum ordinem, secundum quod aliquid unum dependet ab alio in entitate, sicut accidentia ad substantiam, ideo substantia dicitur primum ens, in causando accidentia. Tamen Philosophus 8. Ethicor. dicit c. 1. quod recipiunt magis et minus altera specie, sed hoc potest secundo modo fieri. Ad aliud, quod principia corporum caelestium necesse est illa esse verissima, sed ejusdem generis. Contra, si principiis et principiatis entitas univoca, et omnia sunt principia et principiata: ergo, etc. Dicendum, quod principia et principiata consequuntur ens non solum in communi, sed in particulari genere ; unde si sint principia et principiata ejusdem generis, habent univocam entitatem, alias non. Ad aliud, quod ens non est genus, dicendum quod non potest esse genus non propter hoc, quod habet conceptum communem, sed ens convertibile cum substantia est genus. Ad aliud de subjecto univoco, dicendum quod subjectum est tale, sed ens non est hoc subjectum, sed substantia, et illud est univocum, et non solum de illo hic consideratur, sed de omnibus sibi attributis, non sicut de subjecto. Ad aliud, quod hoc est verum, quia cognitis terminis est certissima quantum ad compositionem , tunc apprehendendo ens secundum unam et distinctivam rationem, et componendo ipsum cum alio potest esse principium certissimum.
Ad primum pro opinione Avicennae dicitur, quod communissima sunt primo intellecta, et decem sunt communissima, non tamen ista omnia sunt primo intellecta, sed substantia ad quam omnia alia reducuntur. Et substantia est prius, non praedicatione ad decem Genera, sed prius perfectione et causa, nec est dare aliquod commune ad decem, quod prius intelligatur. Ad aliud, quod major est falsa, sed illud est substantia. Ad probationem, quod primum objectum non oportet extendi ad omnia intelligibilia praedicatione, sicut manifestum est de objecto sensus visus, quod primum objectum non praedicatur de omnibus, quae sentiuntur a visu ; magnitudo enim non est color, sed sufficit quod primum objectum sit ratio cognoscendi alia, quia magnitudo non videtur, nisi quia colorata, sic substantia respectu aliorum generum. Ad tertium dico, quod convenit cognoscere de aliquo quod ipsum existit, non cognoscendo si in se existit, vel in alio. Sed illud esse existere non est quid, sed praedicatur denominative de eo, sicut accidens, et illud ponitur de genere accidentis, et ejusdem rationis est in omnibus rebus, ut denominans illa: de ente autem quod praedicatur in quid de omnibus, non potest unus conceptus concipi, nisi in aliquo genere determinato. Contra, si convenit concipere hoc esse, concipimus hoc esse quid, quia non cognoscitur esse, nisi quia cognoscitur habere aliquam essentiam, et ita aliquod quid. Aliter dicitur, quod eadem essentia potest concipi sub diversis rationibus concipiendi, et uno modo potest conceptus esse certus, alio modo non ; ens enim significat idem quod substantia, tamen contingit concipere eamdem essentiam sub ratione essendi a quo imponitur hoc nomen ens, et non concipiendo illam sub ratione substantialitatis, a qua imponitur hoc nomen substantia. Contra, cognoscens aliquid inesse necessario alicui, cognoscit illud habere aliquam quidditatem, et iste conceptus est sibi certus, sed dubitat an illa quidditas sit substantiae vel accidentis, quia alioquin quidquid tale conciperet, sciret utrum pertineret ad definitionem illius cui necessario inest, vel esset ejus propria passio, cum de multis talibus sapientes dubitent. Unde primus conceptus videtur de ente, ut opponitur ei, quod est nihil de terminabilis ultra per se, vel non per se, etc.
ANNOTATIONES.
Circa primam quaestionem quarti libri, de univocatione entis, text. c. 2. quae magnae difficultatis et ambiguitatis apud antiquos et modernos est, adverte qualiter probabiliter ostendit modum sustinendi, et univocationem secundum Avicennam, et analcgiam secundum Commentatorem et alios, seu aequivocationem Logice loquendo, et non determinavit se expresse hic propter causas, quas assignavi a principio, in primo vero Sentent. d. 3. et 8. se determinavit. Quaereopiniones antiquorum et modernorum hic, utpote Rabbi Moysis, Alberti, Thomae, Henrici,Nominalium, et super Sententias, et in hoc 4. et alibi pluries. Qualiter autem sit Logice sequivocum, et Metaphysice transcendentale, licet non praedicetur univocum, et qualiter argumenta Doctoris pro et contra, debeant interpretari, et concordia induci, alias super q. 4. Antepraedicamentorum hujus copiose notavi, videantur omnia ibi, fere eodem modo hic, et in illa quaestione sentit, sed haec non debent movere aliquem ad inferendum contradictionem in dictis hujus, ut supra notavi.
In aliquibus originalibus ad finem q. ponuntur solutiones argumentorum post oppositum q. ordinate sic. Qui vult tenere ens esse univocum dicere potest ad argumenta principalia facta in oppositum per hunc modum : Ad illud Porphyrii, si quis omnia entia vocet, etc. responsio sicut aequivocatio dicitur, etc. et sic bene valerent, licet aliqui totum usque ad finem dicunt Extra; in aliquibus vero immediate adduntur singulae ad singulas. Eligat lector quod voluerit.
Inter argumenta ante oppositum ponuntur duo in aliquibus, quae in aliis non habentur, nec solutiones ad ipsa. Primum ibi: Item divisum, etc. Secundum ibi: Item si ens, etc. quae tamen faciliter solvuntur tenendo aliam viam, et in praedicamentis ubi supra solvuntur.
Infra ibi: Ad quaestionem istam, etc. usque illuc: In ista quaestione, etc. assignatur communiter additio, satis tamen ad propositum, bona littera est ; opinionem quam ibi tangit quaere in antiquis hic et alibi.
Consequenter infra arguendo pro opinione Avicennae ponitur quaedam additio in aliquibus originalibus ibi: Notandum quod illud argumentum de objecto intellectus, etc. usque ibi inclusive, et sic nugatio et processus in infinitum, et sequitur immediate in aliquibus originalibus : Notandum quod si sit sermo de re,elc. usque ibi inclusive : Sed omnino in nullo genere sunt, et totum assignatur extra. Ad finem tamen quaestionis hujus, illud secundum notandum, in aliis originalibus situatur, et satis bene, quia ex hoc infertur determinatio intentionis Doctoris in quaestione. Nam licet probabiliter sustineat utramque viam, magis tamen Avicennae ut in simili supra q. 1. primi hujus disputavit, favet namque Avicennae inter Philosophos ubique, nisi sit contra fidem et Augustino inter Doctores Catholicos, et Paulo inter Apostolos, et Joanni inter Evangelistas, et nimirum, quia teste Boetio omnis similitudo appetenda est.
Infra ibi: Ad hoc potest dici quod Porphyrius, etc. usque ibi: Item etiam genera prima, etc. dicitur additio, sed bona, ubi adverte in prima istarum trium responsionum, qualiter caute exponatur ens esse universale, propter ea quae habet 25. dist. 1 Reportationum, et alibi saepe. In 2. responsione videtur fundari opinio Boetii,in tertia vero modus dicendi Francisc. in prolog. Conflat. q. l1. quas omnes colorabis, et defendes contra loquentes.
Consequenter ibi: Ad istud argumentum sunt quatuor responsiones, etc. usque ibi: Item nunquam definitio esset sine nugatione, etc. ponitur totum Extra vel Additio, sed littera valde singularis est.
Infra etiam ibi : Responsio major sic intelligitur, etc. usque ibi: Ad quaest, etc. dicitur Extra, sed noiabis quod in tota bac disputatione contra opinionem Avicennae, ut ostendantur argumenta non valere, addidit Doctor responsiones immediate, vel in margine ; unde dicuntur extra, vel in littera formaliter, et postmodum assignatae sunt, ut supra. Efficacissimae tamen sunt, quare defende eas, et licet multi conentur infringere ipsas et similiter satisfacere argumentis ad oppositum, tu tamen assume gladium solertiae Scoticae, et scutum sincerae veritatis Aristotelicae, et clypeos confringes et capras disperdes, et garrulos dissipabis loquentes,
et Averroystarum umbrosas evelles frondes.
Sententia Doctoris ibi : Ad quaestionem, concedo, etc. exponatur ut dixi prius, et declaravi, ubi supra notavi satis copiose. Intendit enim praecise ostendere qualiter, secundum imaginationem antiquorum, sustineri possit entis analogia, vel aequivocatio non quod hoc sustinere velit, nisi fiat sermo de univocatione praedicabili et proprie logica. Unde tertium argumentum pro Avicenna remanet insolutum, in quo se fundat ubique de alienitate et neutralitate conceptus, de quo est certitudo, etc. quare illam viam consequenter provectus insecutus est, ulterior declaratio horum, quia nimis prolixa hic, quaeratur ubi supra, et dimittatur lectori subtili.
Quod in bac q. et supra q. 1. primi libri tetigit de praedicatione entis de omnibus in quid, cum accipiuntur ut quid, habet videri multum profunde, quia valde singulare, et objectiones in contrarium alibi ex dictis ejus solvi, vel aliter declarando.
Si igitur ens et unum idem et una natura, eo quod se ad invicem consequuntur sicut principium et causa, sed nonut una ratione ostensa. text. com. 3.