REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat optime primo triplicem bonitatem actus, naturalem, gratuitam et moralem, de quo fusius hic n. 11. et 2. d. 40. Secundo, docet non posse damnatum habere actum bonum bonitate secunda, quia non potest fructuose paenitere. Tertio, ait Angelum malum posse habere actum ex objecto bonum. Quarto, secundum unam opinionem, etiam putat posse habere actum complete bonum moraliter. Quinto, non posse habere actum complete bonum circa quodlibet objectum ; et explicat quomodo necessitatur damnatus ad aliquos actus, ab extrinseco, alioquin posset carere tristitia, de quo late 4. dist. 41. quaest. 4.
Ad tertiam quaestionem dico, distinguendo de bono velle, quia bonitas actus volendi potest esse triplex ; vel bonitas naturalis, et illa est secundum gradum naturae, cujus est ille actus, ita quod in genere naturae melior est unus actus alio, bonitate naturali. Alio est bonitas actus volendi gratuita, secundum inclinationem charitatis, et illorum coagentiuin ad hoc quod actus sit gratuitus. Tertia bonitas actus volendi est bonitas moralis, quae media est inter bonitatem naturalem et gratuitam, quia bonitas moralis est in actu, quando est conformitas ad finem secundum rectam rationem, sed tamen secundum inclinationem ultimam naturae suae deficit a bonitate gratuita, in hoc quod non sufficit quantumcumque fiat secundum dictamen rationis, ad hoc quod sit actus acceptus Deo, nisi adsit charitas, ideo non sufficienter ex nobis possumus habere actum gratuitum.
Bonitas ista moralis duplex est, vel ex bonitate actus ex genere, vel ex bonitate completa in specie. Primo modo dicitur actus bonus ex genere ab objecto non absolute ; videre enim Solem, non plus est actus moralis quam lapidem. Sed bonitas ex genere est ex objecto conveniente actui secundum rectam rationem ; tamen hujusmodi actus non semper est bonus moraliter complete vel formaliter, quia si aliquis ametur secundum rectam rationem quantum ad circumstantias finis, non tamen accipiendo omnes alias circumstantias requisilas, ut quomodo, quando et quare, tantum est bonus moralis ex genere ; et hoc non sufficit ad hoc quod sit complete bonus; sed est ad hoc in potentia ad ulteriores perfectiones, sicut genus in potentia ad differentias, per quas contrahitur, et ideo est potentialis, vel bonus ex genere, vel bonus ex objecto. Sed quando est ex omnibus circumstantiis quae dictantur a recta ratione, dicitur bonus formaliter et complete, licet non sit gratuitus.
Secundo dico, quomodo Angelus potest habere bonum actum ? Secundo modo non potest, quia non potest paenitere fructuose. Sed difficultas est de tertia bonitate. Primo igitur dico quod potest habere bonum actum moraliter ex genere. Sed an possit habere bonum complete, hoc est, quantum ad omnes circumstantias debitas, dubium est. Tamen secundum opinionem superius positam , quae ponit quod Angelus non remanet continue in peccato in actu elicito deformi, sed tantum habitualiter, et actu in reatu, dico tunc quod Angelus malus potest habere bonum velle ex genere, ut diligere se, et ultra actum bonum complete et formaliter, secundum omnes circumstantias, quas recta ratio dictat. Illud patet auctoritate Augustini superius allegata, si homo aversus a Deo potest, igitur et Angelus ; sed homo peccator existens, ex naturalibus potest habere perfecte actum bonum moraliter, quantum ad omnes circumstantias, quas dictat recta ratio ; igitur et Angelus potest. Item, per rationem, ille actus perfecte bonus moraliter non excejdit facultatem naturae ; igitur cum naturalia permaneant in Angelis integra, possunt talem actum elicere. Primum assumptum patet, quia ratione naturali potest concludi, homini posse inesse actum perfectum moraliter, nam Philosophi hoc concludebant, solum utentes ratione naturali.
Ad idem, non potest esse intellectus ita excaecatus, quod erret circa sfprima principia practica, quia ipsa sunt nota, notis terminis ; igitur evidens est unio terminorum notis terminis ; igitur non potest esse intellectus hominis ita excaecatus, quin visa habitudine evidenti ad conclusionem, quae potest demonstralive sequi, sibi assentiat. Nam quaecumque possunt deduci demonstrative, ita evidenter videntur visis principiis clarere, quod non potest intellectus dubitare, quia, ut dicit Philosophus, quod Syllogismus perfectus non eget aliquo extrinseco ad hoc quod appareat intellectus: igitur sive Angelus cognoscat conclusionem per discursum, sive non, potest videre conclusionem cum omnibus circumstantiis necessario requisitis, nam ex fine non posset demonstrari quod tot circumstantiae requiruntur, nisi posset demonstrari quod istae sunt necessario requisitae.
Quarto sic : Angelus ex puris naturalibus potest diligere Deum super omnia, sicut declarabitur poterius, ubi fiet de hoc sermo ita quod licet esset creatus in puris naturalibus, adhuc teneretur diligere Deum ultra omnia. Igitur naturalis inclinatio potest Angelum ad hoc inclinare, ut diligat Deum ultra omnia, quia nullum accidens adveniens naturae potest magis inclinare naturam ad aliud, quam totum pondus naturae ad illud, ad quod natura inclinat ; igitur si obstinatio in Angelis tantum est per hoc quod permanet in actu malo habitualiter, potest in aliis Angelus habere actum bonum complete moraliter.
Vel sustinendo aliam opinionem superius positam, quam credo veriorem, scilicet quod obstinatus permanet in actu malo elicito, ita actualiter, sicut si nunc eliceretur primo, tunc oportet dicere quod illa permanentia non sit causa intrinseca, quia nec habitus, nec quodcumque intrinsecum posset voluntatem ad hoc necessitare, quia modus causae secundae non potest determinare causam primam. Et tunc oportet dicere quod Deus influit ad substantiam actus, et inordinatio est a voluntate in se, secundum illud superius allegatum , ad quemcumque terminum creatura rationalis pervenerit, illic perpetuo manebit. Et tunc sicut Deus conservat actum elicitum bonum in bono, in quo invenit ipsum, ita conservat subslantiam actus in malo, et deformitas est a se. Et secundum hanc vitam sequitur quod Angelus non potest habere actum perfecte bonum moraliter circa quodcumque objectum, quia ex quo habet actum malum circa illud objectum, respectu cujus remanet in actu deformi elicito continue, non potest habere actum contrarium circa idem.
Et quod secunda opinio sit probabilior prima, videtur mihi, quia aliter non posset poni quod aliquid esset contristans effective Angelum continue, quia ex apprehensione ignis non actu contristaretur, nisi quod habet nolle respectu ejus ; et si non remaneat in actu elicito deformi continue a causa extrinseca, posset dimittere nolle illius objecti noliti, et tunc actu non contristaretur. Et oporteret dicere quod Deus immediate causat tristitiam sine nolitione praecedente, vel quod Deus conservat nolitionem quantum ad substantiam actus, et utroque modo est necessitas ab extrinseco. Et quia nolitio non oritur, nisi ex volitione alterius, credo quod continue remanet in multis actibus dicitis, Deo agente ad substantiam actus, ita quod continue amat se immoderate, et continue vult sibi beatitudinem immoderate, et continue habet nolitionem duplicem, ideo continue habet actu tristitiam, eo quod sic determinetur ab igne localiter definitive, et quod continue determinatur ejus intellectus in consideratione ipsius, ita quod non potest dimittere nolle, propter causam extrinsecam, puta Deum.
Dicunt aliqui, si substantia actus non est in ejus potestate, igitur non remanet actu in peccato, quia dicere aliquem peccare, quia fecit quod non potuit non facere, vel quia non fecit, quod facere non potuit, extrema dementia est ; igitur non esset actus malus, nisi esset in potestate facientis.
Item, sequeretur quod secundum illud quod Deus esset causa peccati, quia necessitat eam ad substantiam actus, qui est deformis, et forte non aliter est voluntas nostra causa peccati nunc, nisi sicut ponitur tunc voluntas Angeli, quia voluntas nostra non agit, nisi Deus agat ad substantiam actus, et voluntas non videtur agere nisi ad deformitatem actus, et tunc vel ille actus non erit demeritorius, vel si deformitas est plenarie in potestate sua, posset desistere a deformitate.
Ad hoc secundum dicetur posterius loco suo .
Ad primum horum dico, quod extrema dementia esset dicere aliquem peccare, vel agere demeritorio, quia fecit quod non potuit non facere ; taznen dicere aliquem peccare in actu deformi elicito, licet non posset non elicere pro tunc, non est plana dementia, quia in illo actu continuat Deus voluntatem, in quo invenit eam in termino.
Dices, in quo actu est anima obstinata ? Non videtur quod in aliquo actu, quem gessit in corpore, qui sit totius, quia adhuc non est in termino, nec postquam separata est, quia non potest demereri. Posset dici quod in instanti mortis, quamvis nondum est anima separata a corpore localiter, quia tunc primo in instanti istud est initium motus ejus a corpore ; igitur adhuc non movebitur a corpore, sed in isto instanti primo est non informans.
Sustinendo igitur secundam opinionem de permanentia Angeli in actu elicito, dico quod non possit habere bonum velle complete respectu illius objecti, respectu cujus habet contrarium velle, tamen circa aliud objectum potest bene velle. Si igitur ille actus malus, quo amat se, est ita intensus, quod non patitur secum alium actum perfectum nisi ordinatum ad ipsum, tunc oportet dicere, quantum est ad actum disparatum, quod potest perfecte habere alium ab isto intensissimo. Vel si dicatur quod nunc habet plura velle diversa simul, potest habere bonum actum ex genere, et forte potest habere bonum complete. Vel si ponatur quod potest habere alia velle imperfecte non ordinata ad illud unum intensissimum, ista erunt nunc alia velle negative, et non contrarie, hoc est, non respectu hujus objecti, nec considerando istum actum, nec objectum. Sic etiam credo quod diaboli minores non ita imperfecte stant intensissime in actu malo, sicut diaboli majores, ita quod possunt habere aliqualem actum bonum ex genere, sicut damnatus potest habere naturalem pietatem de aliquo misero, ita potest habere moralem ex genere, non quod ultra ordinetur ad malum finem, sed stando negative in non considerando malum finem, cui formaliter adhaeret.
Ad primum principale, dicitur quod credere est bonus actus, sed quia postea non bene utuntur, ideo depravatur. Sed illud non valet, quia posterius nunquam depravat prius ; igitur actus in se erit bonus, si sit prior malo ; igitur prior actus non potest depravari. Ideo dico quod Daemones habent actum intellectus, hoc est, credunt cum assensu voluntatis, et secundum unam opinionem, ille actus posset esse bonus moraliter secundum omnes circumstantias. Sed unde dicitur actus bonus moraliter, quando aliquis vult credere illud, cui assentitur per rationem naturalem, quia iste actus non est in specie moris, nec in genere, sed tantum bonus naturaliter ; Angeli igitur damnati quamquam videant Deum esse trinum et unum, et hoc credant, non tamen sic credunt, sicut nos, quia ad nullum utilitatem eorum credunt.
Ad aliud, dico quod ratio est bona contra opinionem superius positam, quae ponit quod intellectus est praecisus motor voluntatis, neque tamen est intellectus impeditivus voluntatis, ita quod potentia sit impossibilis, nam sicut principia speculabilia sunt nota ex terminis, ita et operabilia, ideo non potest dissentire, quin Deus diligendus sit super omnia. Et licet eum sic diligeret malus Angelus, adhuc non esset ille actus bonus completive, nisi tantum moraliter. Unde forte diabolus novit Christum incarnatum, et quando vidit eum pendentem in cruce, et hoc credidit, sed ad nullam utilitatem, quia non credidit in eum finem, quem debuit, sed simul credidit et oderat.