Beda. Appropinquante tempore passionis, appropinquare voluit dominus loco passionis, ut per hoc intimaret quia sua sponte mortem subiret; unde dicitur et introivit hierosolymam in templum. Quod autem ingressus civitatem primo templum adiit, formam nobis religionis quam sequamur praemonstrat, ut cum forte quemlibet locum in quo sit domus orationis intramus, primo ad hanc divertamus. Hoc quoque intelligendum est quod tantae dominus fuerit paupertatis, et ita nulli sit adulatus, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem; sed in agerulo parvulo apud Lazarum sororesque eius habitaret: eorum quippe vicus bethania est; unde sequitur et circumspectis omnibus, si quis eum hospitio susciperet, cum iam vespera esset hora, exiit in bethaniam cum duodecim. Non hoc semel fecit; sed per omnes quinque dies, ex quo hierosolymam ascenderat usque ad tempus passionis hoc ipsum semper agere solebat, ut per diem in templo doceret, nocte vero exiens moraretur in monte oliveti.
Sequitur et alia die, cum exiret a bethania esuriit. Chrysostomus in Matth..
Qualiter autem mane esuriebat, ut matthaeus dicit, nisi quia dispensative hoc carni suae concessit? sequitur cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea. Manifestum est autem, quod hoc secundum suspicionem discipulorum dicitur, qui aestimabant propter hoc christum ad ficulneam accessisse; et propter hoc ficulneam ipsam maledictam esse, quod in ea fructum non invenit: nam sequitur et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. Maledicit ergo ficulneam propter discipulos, ut confidant.
Quia enim ubique beneficia tribuebat, nullumque puniebat, oportebat autem eius punitivae virtutis demonstrationem praebere, ut discerent quia posset etiam Iudaeos persequentes siccare; noluit hoc demonstrare in hominibus: unde in planta suae punitivae virtutis praebuit signum: unde ostenditur quod principaliter propter hoc ad ficulneam venit, non propter esuriem. Quis enim tam inscius est ut putet quod matutino tempore tali stimularetur esurie? aut quid est quod impediret eum comedere antequam domum exiret? neque potest dici quod visio fructus excitavit in esurie appetitum: non enim erat ficorum tempus. Sed si esuriebat, cur de alio comedere non quaerebat, sed de ficu fructus ante tempus tribuere non valente? qua etiam poena erat dignam ficum fructum non habere ante tempus? ideoque ex his sufficienter syllogizari potest, quod propriam volebat demonstrare virtutem, ut non frangerentur animis in eius passione. Theophylactus. Volens ostendere discipulis quod, si vellet, hos qui crucifixuri erant ipsum, in momento posset exterminare. Mystice autem dominus introivit in templum, sed rursus exivit, ostendens quod ipsum relinqueret desertum et in rapinam. Beda. Circumspicit autem omnia corda; et cum in contradicentibus veritati non inveniat ubi caput reclinet, secedit ad fideles, et in eis qui obediunt, mansionem fecit: bethania namque domus obedientiae dicitur. Hieronymus. Mane autem ad Iudaeos venit, atque nos in vespera mundi visitat. Beda. Sicut autem parabolas loquitur, ita et operatur; ideo esuriens in ficu fructum quaerit, cuius nondum tempus esse novit, et tamen eam perpetua sterilitate damnavit, ut ostenderet plebem Iudaeorum propter folia, idest verba iustitiae, quae habebat sine fructu, idest bono opere, non posse salvari, sed scindi, et in ignem mitti. Esuriens ergo, idest salutem humani generis desiderans, vidit ficum, idest Iudaeum, habentem folia, idest eloquia legis et prophetarum, et quaesivit in ea fructum boni operis, docendo, corripiendo, miracula faciendo; et non invenit, et ideo damnavit.
Tu quoque, si non vis damnari a christo in iudicio, arbor sterilis esse caveto; sed potius pauperi christo fructum pietatis quo indiget, offer. Chrysostomus. Est autem et aliter dicere, quod dominus ante tempus fructum quaesivit in ficu, et non inveniens maledixit; quia omnes qui mandata legis adimplent, isti suo tempore fructificare dicuntur; sicut est illud mandatum: non moechaberis; qui autem non solum non moechatur, sed permanet virgo, quod est magis, virtutibus excedit.
Dominus autem a perfectis non solum exigit ut virtutes observent, sed supra mandata fructificent.