Postquam dionysius ostendit quod unum secundum propriam rationem est principium omnium, hic ostendit quomodo unum attribuatur deo; et dividitur in partes duas: in prima, ostendit quomodo unum attribuatur deo; in secunda, ostendit differentiam huius unius, quae est ad omne aliud unum; ibi: et oportet et nos...p circa primum, duo facit: primo, assignat rationem quare unum attribuatur deo; secundo, rationem etiam assignatam manifestat; ibi: propter quod...p est autem advertendum quod tria supra dixerat de uno, scilicet: quod sit omnium causa; quod sit singulare vel simplex et indivisum; et quod omnia in se praeaccepit.
Unde per haec tria unitatem deo attribuens, ex praemissis concludit quod sacra Scriptura laudat totam thearchiam idest principalem deitatem totius trinitatis, sicut omnium causam, in hoc quod nominat eam, unam: dicit enim apostolus I ad corinth. 8: unus deus pater... Et unus dominus iesus christus; et ibid. 12: unus atque idem spiritus haec omnia operatur.
Et sic attribuit singulis unitatem propter excellentem simplicitatem divinam. In qua quidem simplici unitate omnia, sicut in causa, sunt aggregata et supereminenter unita singulariter, idest indivisibiliter et omnia praeexistunt in ea, non per modum proprium, sed per modum ipsius dei, scilicet supersubstantialiter.
Deinde, cum dicit: propter quod... Manifestat rationem positam de causalitate divinae unitatis; et primo, per auctoritatem Scripturae; secundo, per experimentum humanae rationis; ibi: et non invenies...p dicit ergo primo quod quia deus laudatur unus, sicut omnium causa et sicut omnia in se praehabens, propter hoc in sacra Scriptura, iuste, idest rationabiliter, omnia ad ipsam deitatem remittuntur, idest reducuntur, sicut effectus ad suam causam a qua procedunt. Addit autem: et reponuntur, quantum ad hoc quod effectus praeexistunt in causa; dicit enim apostolus, Rom. II: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, quibus tribus dionysius duo addit, scilicet: a quo et ad quem, quae etiam non longe sunt a traditione Scripturae.
Quibus quinque habitudinibus, quinque correspondentia ponit, ut intelligatur quod a deo sunt omnia sicut a principio quod omnibus esse influit; ex deo autem ordinata sunt omnia, inquantum in se ordo rerum sumitur ex ipsa ratione divinae bonitatis; per deum manent omnia, sicut per causam conservantem; in deo continentur omnia, sicut effectus in causa; et ad deum convertuntur omnia, sicut ad finem et adimplentur, idest perficiuntur omnia: ultima enim rei perfectio est ex eo quod attingit proprium finem.
Deinde, cum dicit: et non invenies... Manifestat idem per experimentum humanae rationis et dicit quod, si quis diligenter consideret, non potest invenire aliquid quod non habeat et esse et perfectionem et salutem, idest conservationem per unum, secundum quod deitas trinitatis, una supersubstantialiter nominatur.
Deinde, cum dicit: et oportet... Ostendit differentiam unius, secundum quod de deo dicitur, ad omnia alia quibus attribuitur unum; et circa hoc, tria facit: primo, ponit ordinem huius unius ad alia; secundo, assignat huius ordinis rationem; ibi: quoniam existens unum...; tertio, concludit differentiam; ibi: propter quod...p dicit ergo primo quod oportet nos laudare totam et unam trinitatis deitatem unitive, idest secundum rationem unius, ita quod convertamur a multis creaturis quae participant unum, ad id quod vere unum est, scilicet deum; et haec conversio fit in nobis virtute divinae unitatis: dum enim consideramus quod divina unitas est virtuosior omni unitate, omnia relinquentes, in ipsam convertimur.
Et quia dixerat quod oportet unam deitatem laudare unitive quid hoc importet exponit subdens: scilicet omnium causam. Est enim de ratione unius causalitas, ut supra dictum est, similiter etiam prioritas, unde subdit: unum, quod est ante omne unum creatum et ante omnem multitudinem et ante omnem partem et totum, de quibus supra dictum est quod participant unum; et iterum est ante omnem diffinitionem et infinitatem oppositam et terminum oppositum ad interminabilitatem: finis enim et terminus ad rationem unius pertinere videntur. Unumquodque enim inquantum est finitum et terminatum, secundum hoc habet unitatem in actu. Sed unum quod est deus est ante omnem finem et terminum et opposita eorum et est causa terminationis omnium et non solum existentium, sed etiam ipsius esse.
Nam ipsum esse creatum non est finitum si comparetur ad creaturas, quia ad omnia se extendit; si tamen comparetur ad esse increatum, invenitur deficiens et ex praecogitatione divinae mentis, propriae rationis determinationem habens.
Et ipsum unum divinum est causa omnium et non solum particularium entium, sed etiam omnium totorum, idest entium universalium et est simul cum omnibus et ante omnia, quia scilicet sua aeternitate continet omnium durationes et excedit; et est super omnia sublimitate suae naturae et singulariter sua celsitudine ab omnibus separatum existens; et cum sit unum supersubstantiale, ipse est super ipsum unum existens, idest super unum creatum, quod in existentibus creatis invenitur; et ipsum unum existens terminat, idest dat terminationem propriae rationis uni creato, quod non est superexistens, sed existens, quasi intra genus existentium contentum.
Deinde, cum dicit: quoniam existens... Assignat rationem praemissi ordinis, quare scilicet unum, quod est deus, est ante ipsum unum creatum et ante omnia alia; et dicit quod, hoc ideo est, quia unum existens, quod est in genere creaturarum, est numerabile, idest quaedam pars numeri: omne enim quod est unum in creaturis, connumeratur alteri cum quo convenit aut specie aut genere aut in aliquo ordine; sed numerus participat essentia, cum sit quaedam species entis; unde, per consequens, unum quod est in rebus creatis, participat essentia.
Sed unum supersubstantiale, quod deus est, non connumeratur alteri nec participat essentia, sed dat terminationem propriae rationis et uni creato et numero, atque ipsum est principium et causa et numerus et ordo unius creati et numeri et universaliter omnis entis: dicitur autem esse principium omnis entis, prout est ante omnia; causa autem, secundum quod ab ipso omnia procedunt; numerus autem, secundum quod est mensura omnium, unicuique proprium modum statuens; ordo autem est omnium, secundum quod omnia sua sapientia ordinat.
Deinde, cum dicit: propter quod... Concludit ex praemissis differentiam unius quod attribuitur deo, ad unum quod est in creaturis; et dicit quod quia unum, quod est deus, est supra omne unum creatum et supra omnem numerum, ideo, cum in deitate quae est supra omnia laudatur unitas ac trinitas, non est accipiendum quod sit talis unitas aut trinitas quae sit a nobis cognita aut a quocumque existentium, secundum naturalem cognitionem; quia nec ipsi Angeli ad cognoscendam unitatem et trinitatem divinam, prout est in se, per sua naturalia pertingere potuerunt. Sed tamen per gratiam non solum Angeli sed et nos pertingere poterimus ad videndum essentiam unius aeterni dei, sed non ad comprehendendum.
Et quamvis ipsa unitas et trinitas dei non sit talis, qualis nota est nobis, tamen deum, qui superessentialiter existit omnibus existentibus et qui est supra omne id quod nominatur, nominamus nomine divinae unitatis et trinitatis ut per haec duo nomina, laudemus superunitatem ipsius, idest excellentiam unitatis eius quae est super omne unum; et vere laudemus deigenum eius, idest ut in nomine trinitatis insinuetur nobis divina processio prout filius generatur a patre et spiritus sanctus procedit a patre et filio: trinitas enim personarum non distinguitur nisi per relationes originis, quibus designatur processio unius personae ab alia.
Et quamvis intendamus in deo laudare super-unum et deigenum eius, nomine unitatis et trinitatis, hoc retinendum est quod nulla monas, idest unitas aut trinitas neque universaliter quicumque numerus aut quaecumque unitas sive quaecumque fecunditas neque quodcumque aliud quod a quocumque entium creatorum naturaliter cognoscatur, educit, idest manifestat et perfecte exprimit illud occultum superexcellentis deitatis, quae supersubstantialiter superexistit omnibus. Quod quidem dico occultum non propter sui defectum, sed quia existit supra omnem et rationem humanam et mentem angelicam. Et quia voce exprimuntur ea quae ratione vel mente capiuntur, ideo subdit quod illius occulti quod est super mentem et rationem, nec potest esse nomen simplex neque sermo compositus, exprimens ipsum ut in se est, sed in inviis est segregatum. Et loquitur ad similitudinem sensibilium rerum, in quibus ea sunt occulta hominibus, quae sunt posita extra vias per quas homines transeunt. Ita et essentia deitatis est occulta, quia est praeter omnes vias, quas ratio aut mens creata excogitare potest.
Est autem considerandum quod Platonici posuerunt deum summum esse quidem super ens et super vitam et super intellectum, non tamen super ipsum bonum quod ponebant primum principium. Sed ad hoc excludendum, dionysius subdit quod neque ipsum nomen bonitatis afferimus ad divinam praedicationem, sicut concordantes ipsi, quasi hoc nomen per quamdam aequiparantiam ei respondeat. Sed quia desiderabile est nobis ut de illa ineffabili dei natura aliquid quantumcumque modicum intelligamus et dicamus, consecramus deo, primo et principaliter, dignissimum nominum, quod est bonum.
Et in hoc quidem concordamus cum theologis, idest apostolis et prophetis, qui sacras Scripturas ediderunt, qui et hoc nomen deo attribuunt, sed multum deficimus a rerum veritate: manifestum est enim quod hoc nomen bonum, cum sit a nobis impositum, non signat nisi quod nos mente capimus; unde, cum deus sit supra mentem nostram, superexcedit hoc nomen.
Et quia theologi consideraverunt quod omne nomen a nobis impositum deficit a deo, ideo ipsi, inter omnes modos quibus in deum possumus ascendere per intellectum, praeordinaverunt eum qui est per negationes, per quas quodam ordine in deum ascendimus.
Primo enim anima nostra quasi exsuscitatur et consurgit a rebus materialibus, quae sunt animae nostrae connaturalia; puta, cum intelligimus deum non esse aliquid sensibile aut materiale aut corporeum; et sic, anima nostra negando pergit per omnes divinos intellectus, idest per omnes ordines Angelorum, a quibus est segregatus deus qui est super omne nomen et rationem et cogitationem.
Ad ultimum autem anima nostra deo coniungitur, ascendendo per negationes, in ultimis totorum, idest in supremis finibus universaliorum et excellentiorum creaturarum.
Et quidem coniunctio animae ad deum fit inquantum nobis possibile est nunc deo coniungi: non enim coniungitur in praesenti intellectus noster deo ut eius essentiam videat; sed ut cognoscat de deo quid non est. Unde haec coniunctio nostri ad deum, quae nobis est in hac vita possibilis, perficitur quando devenimus ad hoc quod cognoscamus eum esse supra excellentissimas creaturas.