Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CLX . Evodius Augustino, movens quaestionem de ratione et Deo.
EVODIUS AUGUSTINO Episcopo, salutem .
1. Perfecta ratio illa est quae omnium rerum praestat scientiam, et maxime aeternarum rerum quae intellectu comprehenduntur: hanc aeternam esse, aeternam esse debuisse; aeternum illud esse quod nec coepit, nec mutatur, nec variatur, ipsa docet atque ostendit ratio: quam necesse est esse aeternam, non solum quod aeterna doceat et demonstret, sed multo magis quod ipsa aeternitas non potest esse sine ratione; quia, arbitror, non esset aeternitas, si ratio ipsa aeterna non fuisset. Deinde Deum esse, vel esse debuisse, nec aliter fieri debere quam ut Deus esset, ratio demonstrat. Quae utique sive essent qui hoc scirent, sive non essent, tamen cum aeternus sit Deus, dubitandum non est aeternam esse rationem quae Deum esse oportuisse intenderet, et ita ut illi se demonstraret esse coaeternam.
2. Sunt autem quaedam quae ratione coguntur ut sint, ut anterior sit ratio, et effectus posterior ejus rei quam futuram esse ostendit ratio: ut verbi gratia, cum mundus factus est, ratio habuit ut fieret mundus. Prior ergo ratio quam mundus est. Ea ergo quae scivit ratio futura esse, subsecuta sunt, ut sit princeps ratio, postea mundi operatio. Jam nunc quoniam ratio ostendit Deum esse, vel necesse esse ut Deus esset, quid cui praeponemus? rationem Deo, aut rationem mundo, an Deum rationi, sine qua Deum nullatenus esse probabile est? si enim Deum esse aeternum, est ratione esse aeternum, quae est ratio? Ergo aut Deus est, aut Dei est, ut ipsa docet ratio: quae si ipsa est Deus, ratio ostendit Deum esse rationem, et possunt ista coaeva et coaeterna esse. Si autem Dei est similitudo haec ratio, ostendit rationem Dei esse similiter: et hoc erit coaevum et coaeternum. Deum autem esse similiter fieri non posse, nisi esset Deus, ipsa ratio ostendit: quae ratio si auferatur, quod dictu nefas est, non erit Deus, si ratio non ostenderit necesse esse Deum. Tunc ergo Deus est, cum ejus ratio ostendit ut sit Deus. Deus ergo quia est: sine dubio est ratio quae docuit quia est.
3. Quid ergo est, si dici potest, in Deo primum, ratio, an Deus? Sed Deus non erit, nisi fuerit ratio quae doceat Deum esse debere. Ratio quoque non erit, nisi Deus erit. Nihil ergo ibi primum, et postremum. Natura ergo haec divina simul quodammodo habet et rationem et Deum. Unum autem unum generat, aut ratio Deum, aut Deus rationem. Subjectum autem, aut in subjecto forte dicatur ratio et Deus. Deus et ratio unus in uno. Bene autem Deus generat rationem: quia ratio Deum esse demonstrat. Intelligitur autem Deus a ratione ut 0702Filius a Patre, et ratio a Deo, ut Pater a Filio. Nam et ipsa ratio cum Deo Deus est. Neque enim Deus aliquando sine ratione fuit, aut ratio sine Deo. Tunc enim Deus est si est ratio, et tunc Filius est si est Pater; ut si ratio auferatur, sicut dictum est, quod dici fas non est, ne ipse quidem Deus est: per ejus enim rationem est actus et operatio ut sit Deus. Rursus eadem dicamus. Si ratio non fuit, Deus non fuit; et si Deus non est, ratio non fuit. Ratio ergo et Deus sempiterna res: et Deus et ratio simili modo res sempiterna. Connexio autem atque unitio rationis ad Deum, et Dei ad rationem, Patris ad Filium, Filii ad Patrem, principia sibi quodammodo et causas existendi praestant; quia alterum sine altero esse non potest. Deficitur in verbis, et quodcumque dicitur, ad hoc dicitur, ne sileatur. Utrum autem germen rationis Deum dicamus, an Dei germen rationem, quia nec fructus sine radice esse potest, nec sine fructu radix aliquid est? (Similitudo sit ducta, ut quiddam intelligentiae de Deo signetur; vivit enim et in grano tritici ratio fecundans, qua sterile non sinitur esse: sed iterum si granum tritici non esset, ex qua re ista produceret, ratio non haberet.)
4. Cum igitur ratio quae Deus est, aut ostendat Deum rationem, aut rationem esse Deum, unum quodam modo alterum ostendens; non ostenditur Pater nisi per Filium, nec Filius ostenditur nisi per Patrem; et tunc quasi in silentio sit Filius, quando per Patrem venitur ad Filium, ut unum quodam modo abscondatur, alterum demonstretur: ut demonstrans se unus, demonstret et alterum, nec possit unus sciri, ut lateat alter; quia «Qui me vidit,» inquit, «vidit et Patrem;» et, «Nemo venit ad Patrem, nisi per me» (Joan. XIV, 9, 6); et, «Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit» (Id. VI, 44). Arduum vehementerque difficile negotium inivimus, ut aliquid de Deo non intelligentes intelligeremus. Tamen quemadmodum omnia quae sunt, sine quadam specie non intelliguntur, et incognoscibilia sunt; sic multo magis sine Filio, hoc est, sine ratione incognitus est Deus. Quid enim? an aliquando sine ratione Pater alogus fuit? Quis hoc audeat dicere? Cognoscendum itaque ratione Deum unum ex uno, vel unum in uno simul unum esse: quia unus est Deus, cui necesse est illam inesse dilectionem quam semper habendam ipsa ratio docet, vel Deus praecipit dilectionem exhibendam esse.