MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
Quod autem objicitur de mali occasione. Respondemus, quod pulchritudo corporalis simpliciter in suo genere bona est. Nihil autem adeo bonum est, in quo non contingat malos scandalizari, qui. non tantum in Christo homine scandalizabantur, sicut scriptum est: Et scandalizabantur in eo : sed etiam in ipso Deo scandalizabantur, unde super illud, Quam bonus Israel Deus , etc. glossa dicit: " Perversis autem perversus esse videtur. " Talis occasio mali sive scandali passivi non est vitium bonam naturam habentis, sed culpa est patientis. Sicut ipsi daemones in Dei justitia scandalizabantur, sicut scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper '' . Nec propter hoc debet non esse justitia si daemones, vel mali scandalizentur in ipsa, maxime cum boni aedificentur inde, unde mali scandalizantur, Congrua ergo fuit pulchritudo beatissimae Virginis, et ad suiipsius commendationem, ut naturam perficeret, et gratiam augmentaret: quia forma pudicitiae rara, sed apta comes. Et ad nostram aedificationem et devotionem : pulchra enim est casta generatio cum claritate . Et ad corporis Dominici commendationem : non enim potest arbor
bona et nobilis fructum malum et igno-" bilem facere.
Nec esset perfectior humilitas, quae ex pluribus tamquam causis causaretur, quarum aliquae naturales, aliquae gratuitae, quam illa quae est ex solis gratuitis : imo sicut gratia est nobilior natura et perfectior, ita humilitas quae est simpliciter a gratia, nobilior est, quam illa quae est partim ex gratia et partim eX natura.
Nec etiam esset major humilitas, quod Deus incarnaretur de deformi potius quam de pulchra : humilitas enim debet esse collativa gratiae et augmentativa et numquam diminutiva: non esset autem vere humiliatio Filii major, quae humilitatem matris in sua nobilitate diminueret, et laudem castitatis auferre.t Unde neque mirum neque laude dignum opinio judicaret, si Virgo deformis humilis esset, et quasi despecta viris Virgo permaneret : et e converso quanto Virgo beatissima profundior est humilitate, et quanto ab altiori infra seipsam descendit, tanto major est Filii Dei humiliatio, qui se a summo coelo post ipsam inclinavit.