72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Humilitate stringitur aeternitas,
Et corde puro capitur benignitas,
Sic mortis umbra cingit immortalem ;
Incircumscriptus loco circumscribitur,
Cursus naturae his decretis labitur,
Dum Deus formam sumit talem.
De caeli ergo solio
Mariae claustrum verbum visitavit,
Ut nos mundaret lolio,
Caput serpentis virgo conculcavit ;
Adulter princeps tollitur,
Maxilla Leviathan perforatur,
Regnum eius destruitur,
Emptitiis libertas condonatur.
Sic Holofernis demitur
Caput atque Goliae
Funda manu feminea,
Tunc Hebraea
Cessat immolatio.
Crescit honor Mariae.
2, Non sum dignus videre caeli solium,
Propter peccata defluo ut folium,
Dormio mortis umbra soporatus,
Pro fonte peccati septenario
Mergor delicti flumine nefario,
Fremo gehennae freno laqueatus.
Libellus repudii
Datus mihi facie sanctorum,
Cessat spes auxilii,
Nam duco tristis fructum labiorum,
Si dulcis me despexeris
Maria, revocatrix proscriptorum,
Cadentem ni erexeris,
Mox deputabor sorte damnatorum.
Aeternum principium,
Mitte me, si praesumis,
Salva praedulci gratia
Labentia,
Virgo beata, revoca,
Ex hoc honorem sumis.
3. Pulchre cubas poli summo fastigio,
Angelorum circumdaris collegio,
Pons sinu tuo manat pietatis ;
Ponis funestae haeresi tu terminum,
Mater perfecta beatorum nominum,
Tenes thesaurum verae castitatis.
Immolatur tis filius
In forma panis manu sacerdotis.
Cibo quid hoc sapidius?
Hunc nobis confer, pia, tuis votis,
Ut cum molares steterint,
Clausis fenestris thorus dissolvetur,
Aethiopes si venerint,
Potestas contra nos his nulla detur,
Nam virtus omnis deficit.
Sola sis advocata,
Verbosa viris ratio
Et cautio
Deperit, si abfueris,
Praedulciter trabeata.