In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(d) Secunda conclusio hic declaranda sit haec. etc. Determinat omnia Sacramenta legis novae fuisse instituta a Christo immediate. Haec est de fide, quam mox definivit Tridentinum sess. 7. c. 2. Si quis dixerit Sacramenta novae legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta, anathema sit, etc. Et quamvis haec institutio intelligi posset facta a Christo mediate vel immediate, ratio Doctoris probat esse immediatam. Et hic, ut opinor, est sensus canonis; quia eum supponunt verba ejusdem Concilii sess. 21. cap. 1. ubi a potestate, quam habet Ecclesia in Sacramenta, excipitur eorum substantia, et nulla fuit necessitas exprimendi in Canone ipsam particulam omnia, quia nemo dubire potuit de institutione mediata, quamvis aliqui dubitaverint de institutione immediata Poenitentiae et Extremae Unctionis, prout Doctor in littera insinuat et reprehendit, quasi haec instituta sint Jacobi 5. Confitemini, etc. Infirmatur quis in vobis, etc. haec tamen infra sess. 14.docet Concilium fuisse instituta immediate ab ipso Christo cap. 2. de Poenitentia, et cap. 1. de Extrema Unctione.
Patet etiam a ratione, quia non fuit ratio, unde Christus quaedam Sacramenta,
et non omnia institueret; instituit expresse quaedam, ut patet de Baptismo, Joannis 3. Matthaei ultimo, Eucharistiam in ultima Coena, Poenitentiam Joannis 20. Neque refert quod in Scriptura institutione aliquorum non habeatur tam expressa, nisi
. adjungatur traditio et definitio Ecclesiae,
quia id perinde de Extrema Unctione verum est ; tamen Concilium definit fuisse a Christo Domino institutam, insinuatam Marci 6. commendatam et promulgatam Jacobi 5. prout etiam Doctor affirmat in littera. Ratio autem Doctoris superius tractata est in dist. praecedenti quaest. 2. nempe solius Dei esse principaliter instituere Sacramenta, quia illi soli subest effectus Sacramentorum. Accedit quod in lege veteri Deus instituerit Sacramenta; ergo a fortiori in nova idem magis congruit. Nihil occurrit circa litteram, quod in specie tractari non debeat suo loco fusius.