In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Quatuor docet in hac littera. Primum, potuisse Virginem nullo unquam instanti fuisse inpeccato originali, quia potuit creari in gratia. Secundum,potuisse per solum instans esse in originali, quia immediate post creari potuit in ea gratia. Tertium, potuisse per tempus esse in originali, et in ultimo instanti illius temporis purgari. Quartum, cum submissione et humilitate, Doctor tribuit Virgini illud primum, scilicet, nullo unquam tempore vel instanti fuisse in originali, quod magis resolute asserit infra dist. 18. n. 12. Vide ad haec appendicem, quam adjungo huic quaestioni.
Ad quaestionem dico (O quod Deus potuit facere, quod ipsa nunquam fuisset in peccato originali ; potuit etiam fecisse, ut tantum in uno instanti esset in peccato ; potuit etiam facere, ut per tempus aliquod esset in peccato, et in ultimo instanti illius temporis purgaretur.
Primum declaro, quia gratia aequivalet justitiae originali, quantum ad acceptationem divinam, ut propter hanc animae habenti gratiam non insit peccatum originale. Potuit enim Deus in primo instanti illius animae infundere sibi gratiam tantam, quantam alii animae in circumcisione vel Baptismo ; igitur in illo instanti anima non habuisset peccatum originale, sicut nec habuisset si postea fuisset baptizata. Et si etiam infectio carnis fuit ibi in primo instanti, non fuit tamen necessaria causa infectionis animae, sicut nec post Baptismum, quando manet secundum multos, et infectio animae non manet ; aut potuit caro mundari ante infusionem animae, ut in illo instanti non esset infecta.
Secundum patet (g), quia si agens naturale potest incipere agere in instanti, ita quod in illo instanti fuerit in esse quieto sub uno contrario, et in tempore habito est sub forma contraria in fieri, et quandocumque agens naturale potest agere, Deus potest agere ; igitur potest et in tempore habito alicui instanti causare gratiam.
Hoc etiam confirmatur (h), quia quando anima est in peccato, potest per potentiam divinam esse in gratia ; sed in tempore illo quo fuit concepta, potuit esse in peccato, et per te fuit: igitur similiter potuit esse in gratia. Nec necesse fuit tunc quod fuisset in gratia in primo instanti illius temporis, sicut nec de mutatione et motu.
Praeterea (i), in primo instanti potuit creasse gratiam in illa anima ; ergo, etc. Tertium est manifestum.
Quod autem horum (k) trium, quae ostensa sunt esse possibilia, factum sit, Deus novit ; si auctoritati Ecclesiae vel auctoritati Scripturae non repugnet, videtur probabile quod excellentius est, attribuere Mariae.