QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum ens et unum significent eamdem naturam ?
Arist. hic 2. et 5. et lib. 5. c. 6. text. 11. et lib. 10. c. 1. Avicen. 3. Met. c. 2. et lib. 7. c. 1. D. Thom. hic lect. 2. Ant. Anelr. hic g. 3 Capr. in 1. diu. 24. g. 1. art. 1. Durand. ibid. q. 1. et 2. Gabriel q. 1. art. 3. dub. 3. Greg. q. 1. art. 1. Henr. quodlib. 1 . q.I. Fons. c. 2. q. 5. Vide Scotum in 2. dist. 3. q. 2.
Quod non, quia tunc hoc esset unum, tantum unum est ens; consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentis falsitas patet per Philosophum 1. Physic. text. c.6. et infra, quia improbat Parmenidem, qui ponit tantum unum esse. Consequentia patet, quia quando aliquid praedicatur de aliquo convertibiliter, praedicatur de eo cum dictione exclusiva. Respondetur, quod Parmenides concessit tantum unum determinatum, contra quod arguit Philosophus. Contra, sequitur : Tantum unum; ergo tantum hoc unum. Probatio, antecedens infert affirmativam exponentem consequentis, et negativa exponens antecedentis, negativam consequentis. Probatio primi, tantum unum est ens, ergo omne ens est unum. Ultra, ergo hoc ens est unum, ultra converte; ergo hoc unum est ens. Probatio secundi, sequitur : Nihil aliud abuno ; ergo nihil aliud ab hoc uno. Probatio, quia ex universali affirmativa sequitur singularis affirmativa sic: Omne aliud ab uno; ergo omne aliud ab hoc uno. Probatio, singulares primae inferunt singulares secundae, sequitur ergo hoc aliud ab uno: ergo hoc aliud ab hoc uno et illud, et sic de aliis: ergo prima universalis infert secundam, et tunc ut prius. Item, dividens non significat eamdem naturam cum diviso, unum dividit ens. Probatio primi, si sic, tunc condividens ex quo opponitur condividenti esset non ens, et ita non diceret ens. Item, cujus omnes species sunt determinati generis, ipsum est determinati generis, sed omnes species unius, idem, simile, et aequale sunt in genere relationis: ergo, etc. In oppositum est Philosophus 4.
hujus, text. comm. 3. ens homo, et homo et unus homo, idem significant. Probatio, quia non separantur in generatione et corruptione. Item, ens et unum praedicant essentiam cujuslibet; ergo significant idem. Consequentiam probat Commentator comm. 3. hujus cap. 1.