Eius autem quae secundum partem etc..
Postquam philosophus distinxit iustitiam particularem a iustitia legali, hic incipit de iustitia particulari determinare, praetermissa legali. Et dividitur in partes duas.
In prima determinat de iustitia particulari in communi per comparationem ad proprium obiectum; in secunda applicando ad subiectum, ibi: quia autem est iniustum facientem etc..
Circa primum duo facit. Primo dividit iustitiam particularem. Secundo ostendit qualiter in ea accipiatur medium, ibi, quia autem et iniustus inaequalis etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit unam speciem particularis iustitiae. Et dicit, quod una species eius, et similiter iusti, quod secundum ipsam dicitur, est illa, quae consistit in distributionibus aliquorum communium, quae sunt dividenda inter eos qui communicant civili communicatione: sive sit honor, sive sit pecunia, vel quicquid aliud ad bona exteriora pertinens, vel etiam ad mala; sicut labor, expensae et similia. Et quod hoc pertineat ad particularem iustitiam, probat, quia in talibus contingit accipere (unius ad alterum) aequalitatem vel inaequalitatem unius ad alterum, quae pertinent ad iustitiam vel iniustitiam particularem, ut supra dictum est.
Secundo ibi: una autem etc., ponit secundam speciem particularis iustitiae.
Et dicit, quod una alia species particularis iustitiae est, quae constituit rectitudinem iustitiae in commutationibus, secundum quas transfertur aliquid ab uno in alterum; sicut prima species iustitiae attendebatur secundum quod transfertur aliquid a communi ad singulos.
Tertio ibi: huius autem partes etc., subdividit iustitiam commutativam secundum differentiam commutationum. Et hoc dupliciter.
Primo enim dicit, quod iustitiae commutativae sunt duae partes, eo quod duo sunt genera commutationum. Quaedam enim sunt voluntariae, quaedam involuntariae. Dicuntur autem voluntariae, propter hoc, quod principium commutationis est voluntarium ex utraque parte; sicut patet in venditione et emptione, quibus unus transfert dominium rei suae in alterum propter pretium inde acceptum.
Et in mutatione, secundum quam aliquis rem suam tradit alteri ut aequale recipiat; et in fideiussione, per quam aliquis voluntarie se constituit debitorem pro alio.
Et in usu, quo aliquis usum rei suae alteri gratis concedit reservato sibi dominio rei. Et in depositione, per quam aliquis deponit rem suam apud alium in custodiam. Et in conductione, per quam aliquis usum rei alienae accipit pro pretio.
Secundo ibi, involuntariarum autem etc., subdividit alterum membrum commutationum.
Et dicit, quod involuntariarum commutationum quaedam sunt occultae, sicut furtum, quo aliquis accipit rem alterius eo invito; moechia, idest adulterium, quo aliquis occulte accedit ad uxorem alterius. Veneficium, quando scilicet aliquis occulte alteri venenum procurat, vel ad occidendum, vel ad laedendum qualitercumque, unde et magi venefici dicuntur, inquantum per aliqua maleficia occulte hominum nocumenta procurant; paragogia, idest derivatio vel deductio; puta cum aliquis occulte derivat aquam alterius ad alium locum; servi seductio, cum scilicet aliquis servum alterius seducit, ut a domino suo fugiat. Dolosa occisio, quae scilicet fit per vulnera fraudulenter illata. Falsum testimonium, quo scilicet aliquis veritatem occultat mendacio. Quaedam vero sunt involuntariae commutationes, quae fiunt per violentiam manifestam; sive aliquis inferat violentiam in personam verberando vel ligando vel occidendo; sive etiam in res, puta rapiendo bona, vel orbando parentes per occisionem filiorum, sive etiam inferatur violentia in famam, quod fit accusando, et iniurias sive contumelias irrogando.
Est autem considerandum quod voluntarium et involuntarium in commutationibus diversificat iustitiae speciem; quia in commutationibus voluntariis fit subtractio solius rei, quam oporteat recompensari secundum aequalitatem iustitiae. In commutationibus autem involuntariis fit etiam quaedam iniuria. Unde raptor non solum compellitur reddere rem quam rapuit, sed etiam ultra punitur propter iniuriam quam intulit. Et quia involuntarium est duplex: scilicet per violentiam et per ignorantiam, ut in tertio dictum est, ideo involuntarias commutationes dividit in occultas, quasi per ignorantiam factas, et in eas quae manifeste per violentiam fiunt.
Deinde cum dicit: quia autem et iniustus etc., ostendit qualiter medium in praedictis accipiatur.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo iustum sit medium. Secundo, quomodo iustitia sit medium, ibi, determinatis autem his etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo determinetur iustum in medio existens secundum utramque iustitiam. Secundo excludit errorem, ibi, videtur autem aliquibus etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo accipiatur iustum in medio, secundum iustitiam distributivam; secundo quomodo accipiatur secundum iustitiam commutativam, ibi, reliqua autem una etc..
Circa primum duo facit. Primo probat, quod medium iustitiae distributivae accipiatur secundum quamdam proportionalitatem. Secundo ostendit qualis sit illa proportionalitas, ibi: est ergo iustum proportionale etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum ex ipsa ratione iustitiae. Secundo ex ratione dignitatis, ibi, adhuc ex eo etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit ex ipsa ratione iustitiae, quod iustum sit quoddam medium. Secundo ostendit quod sit medium, secundum aliquam proportionalitatem, ibi, est autem aequale etc..
Dicit ergo primo, quod sicut supradictum est, iniustus est inaequalis, et iniustum est inaequale, et secundum plus et secundum minus. In quibuscumque autem est plus et minus, ibi oportet accipere aequale.
Aequale enim est medium inter plus et minus. Unde in quibuscumque est invenire aequalitatem, ibi est invenire medium. Patet ergo quod, si iniustum est quiddam inaequale, quod iustum sit quiddam aequale, et hoc etiam absque omni ratione probante est omnibus manifestum, quod scilicet iustum est quoddam aequale. Quia ergo aequale est medium inter plus et minus, ut dictum est: consequens est, quod iustum sit quoddam medium.
Deinde cum dicit: est autem aequale etc., ostendit quod iustum sit medium, secundum aliquam proportionalitatem. Et ad hoc probandum assumit, quod aequale ad minus consistit in duobus, inter quae consideratur aequalitas. Cum ergo iustum sit et medium et aequale, oportet quidem quod inquantum est iustum, sit ad aliquid, idest per respectum ad alterum, ut ex supra dictis patet; in quantum autem est aequale, sit in quibusdam rebus, secundum quas scilicet attenditur aequalitas inter duas personas. Et sic patet quod si consideremus iustum inquantum est medium, sic est medium inter duo, quae sunt plus et minus; inquantum est autem aequale, oportet quod sit duarum rerum: sed inquantum est iustum, oportet quod sit aliquorum ad aliquos alios, quia iustitia ad alterum est. Plus autem et minus respicit iustitia secundum quod est medium, velut quaedam extrinseca, sed duas res et duas personas respicit quasi intrinseca, in quibus scilicet constituitur iustitia. Sic ergo patet, quod necesse est iustum ad minus in quatuor consistere: duo enim sunt homines, quibus observatur iustitia, et duae sunt res in quibus eis iustitia fit.
Et oportet ad rationem iustitiae, quod sit eadem aequalitas personarum quibus fit iustitia et rerum in quibus fit: ut scilicet sicut se habent res ad invicem, ita et personae: alioquin non habebunt aequalia sibi.
Sed ex hoc fiunt pugnae et accusationes quasi sit iustitia praetermissa; quia vel aequales non recipiunt aequalia in distributione bonorum communium, vel non aequalibus dantur aequalia; puta si inaequaliter laborantibus dantur aequalia stipendia vel aequaliter laborantibus dentur inaequalia. Sic igitur patet quod medium distributivae iustitiae accipitur secundum proportionalitatem quandam.
Deinde cum dicit: adhuc ex eo etc., ostendit idem secundum rationem dignitatis.
Et dicit quod etiam ex ratione dignitatis manifestum est quod iustum consistit in quadam proportionalitate. Sic enim aliquid dicitur esse iustum in distributionibus in quantum unicuique datur secundum dignitatem, id est prout cuique dignum est dari, in quo designatur proportionalitas quaedam, ut scilicet ita hoc sit dignum uni sicut aliud est dignum alteri.
Non tamen dignitatem distributionis omnes secundum idem attendunt; sed in democratica politia, in qua scilicet plebs dominatur, attenditur dignitas secundum libertatem, quia enim plebei sunt aequales aliis in libertate, ideo reputant dignum esse ut aequaliter eis principentur; sed in oligarchica politia, in qua aliqui pauci principantur, mensuratur dignitas secundum divitias vel secundum nobilitatem generis, ut scilicet illi qui sunt excellentiores genere vel divitiis plus habeant de bonis communibus; sed in politia aristocratica in qua aliqui principantur propter virtutem, mensuratur dignitas secundum virtutem; ut scilicet ille plus habeat qui plus abundat in virtute. Et sic patet quod medium iustitiae distributivae accipitur secundum proportionalitatem.