CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Circa quartam quaestionem Doctor quaerit duo. Primo : An Theologia sit scientia praclica? Secundo : A quo scientia dicatur practica ? Argumenta primae quaestionis satis clara sunt. Item secundae, tamen pro majore declaratione argumenta secundae adduco.
(b) Primo arguit, probando quod scientia practica non dicatur practica ab objecto, quia 3. de Anima, intellectus practicus fine differt a speculativo. Cum ergo quae sunt principia distinguendi, sint principia essendi, sequitur quod finis erit principium essendi practicum et non subjectum.
Secundo arguit, quia practica est minus nobilis quam speculativa, quia practica est gratia usus. Haec ratio non teneret, nisi usus esset per se finis illius habitus, quia scientia ab eo habet suam nobilitatem a quo habet suam denominationem ultimam.
Sed denominatur practica, quia gratia usus ; ergo gratia usus erit per se finis illius habitus et non objectum. Patet, quia non dicitur per se practica gratia objecti, ut patet per Philosophum.
Tertio arguit auctoritate Philosophi : Finis speculativae veritas, finis practicae opus; ergo dicitur practica ab opere sive a praxi ut a fine, ergo non ab objecto praxis.