QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Opinio Avicennae, ens et unum dici de omnibus, non tamen esse eamdem naturam, sed distingui ut subjectum et passionem, variis rationibus suadetur, et in ejus favorem argumenta ad oppositum solvuntur.
Opinio Avicennae 7. Metaphys. suae, dicit quod ens et unum praedicantur de omnibus, tamen non sunt idem secundum naturam, sed secundum subjectum, sicut subjectum et passio, quia si unum esset idem essentialiter cum ente, sive secundum essentiam, tunc multitudo esset nonens. Itemdicendo, ensunum, esset nugatio. Ad hoc Commentator dicit, quodnonest nugatio, quia non significant idem eodem modo. Contra, genus et species significant eamdem naturam alio et alio modo, et tamen dicto universali, si addatur particulare, est nugatio secundum Philosophum 6. Topicorum, cap. 3. Item 5. Topicorum, cap. 4. quando exprimitur definitio pro nomine erit plana nugatio, quae prius latuit, ut sit natura significata per ens et unum A, et modi diversi B C, tunc est idem dicere ens unum, et dicere A A, etB C, et hoc certum est quod dicere A A, est nugatio ; ergo, etc. Item, quaero de istis modis, aut sunt intra conceptum entis et unius, aut extra conceptum sub quo concipitur. Si extra, non excludit nugationem, sicut probatur super animal homo; si intra, tunc aut ille modus est totus conceptus, aut pars. Si primo modo, tunc non significant idem quod est oppositum positi. Si secundo modo, pone definitionem pro nominibus, tunc erit aliquid idem bis dictum: sequitur etiam quod ab uno et ente possit abstrahi conceptus unus communior, vel simplicior utroque, et illud erit prius dictum. Item, tertia ratio pro opinione Avicennae, quod significat idem alicui praedicatur de eo in quid, est unum denominative praedicatur de ente; sed dicitur quod unum non praedicator denominative, licet videatur.
Contra, si praedicatur in quid, tunc abstractum praedicatur de abstracto, alterius facta abstractione a subjecto tantum. Sed unitas scilicet et entitas sunt abstracta a subjecto, non a supposito, quia haec est vera : Haec unitas est unitas, tunc haec est vera, unitas est entitas, vel econverso, sed haec est falsa, quia indivisio est de intellectu unius, sed non de ratione entitatis ; ergo non sunt idem. Item quarta ratio : Omnis unitas est de genere Quantitatis: ergo nullum unum est convertibile cum ente. Probatio primae, omnis unitas cum alia constituit, numerum; ergo omnis unitas est de genere Quantitatis. Dicitur quod unum est aequivocum ad unum quod est convertibile cum ente, et ad unum quod est principium numerorum, sed tunc haec est falsa, omnis unitas est determinati generis. Et ad illud quod omnis unitas cum unitate constituit numerum,falsum est, nisi in continuis, sed unum transcendens facit cum alio multitudinem. Contra, quod constituat numerum proprie dictum, in 10. hujus, text. com. 20. haec est ratio numeri: Numerus est multitudo mensuratauno. probatio, non mensuratur numerus uno, nisi sicut perpartem aliquotam; unitas autem nbicumque est, est pars aliquota multitudinis, quia aliquoties sumpta, ipsam reddit. Item, ubicumque est unitas, et unitas est differentia numero, vel specie, vel genere: et quae differunt genere, et specie, et numero, et ubidifferentia specie et numero, sed ubi differentia numero et numerus, sed omnia entia differunt specie, sicut Angelus ab homine. Item, Commentator. 6. Ethicor. parum ante capitulum de Eubulia. cap. 9. commento 80. in princ. dicit, quod numerus est mensura, sive in corporibus, ut in decem hominibus, sive in non corporibus, ut in decem animabus. Respondeo, propter inclinationem ad corpus. Contra, anima, quia haec, inclinatur ad hoc corpus, non e converso ; similiter anima hominis inclinatur ad corpus hominis, non e converso. Similitudo patet ex 5. Metaphysicae, text. com. 3. de causa universali et singulari ad effectus. Item, Damascenus in Sententiis c. 54. duae naturae dicuntur sub discreta quantitate.
Sustinendo positionem Avicennae, respondetur ad argumenta principalia. Ad id quod dicit Philosophus quod ens et unum significant eamdem naturam, subjungit sicut principium et causa, tunc sic est intelligendum, quod illud quod per se significatur per ens, illud dat unum intelligere, non tanquam principale significatum, sed significat privationem per se, et privatio non est nisi in natura, ideo dat intelligere naturam ex consequenti. Ad primum, quod consequentia non valet, homo ens, homo et unus homo sunt idem; ergo ens et unum sunt idem. Probatio per instantiam, quia 7. hujus, text. com. 18. dicitur, idem est nasus simus, et nasus cavus, nec sequitur; ergo simitas est cavi tas, quia contrahuntur in tertio determinando ad unum. Dicitur tamen quod non sic arguit, unus homo, etens homo, sunt idem: ergo ens et unum sunt idem, sed sic, quia non separantur in generatione, hoc est, quia generationem entis necessario concomitatur indivisio: tamen unitas scilicet indivisio non generatur sicut ens, ita quod unitas per se terminet generationem, quia unum non dicit aliam naturam positivam quam ens. Si diceret, forte aliqua propria generatio terminaretur ad unitatem secundum principalem opinionem. Ad aliud, quod quaelibet substantia est ens per se primo modo, et quaelibet natura est unum per se secundo modo, quia indivisio statim sequitur quodlibet ens.
Ad argumentum Commentatoris, aut unum per se, aut per accidens, respondetur, per accidens dicitur tot modis, quot modis per se. Concedo quodper accidens quod opponitur perse primo modo, sednon quod opponitur perse secundo modo, cum dicit; ergo per aliud.
Ista propositio : Homo est unus per
aliud, potest dupliciter intelligi, sicut ista : Homo est risibilis per aliud, vel per aliud ab utroque extremo, quod est falsum: passio enim inest subjecto propter subjectum, vel per aliud ab altero, sicut homo est risibilis per aliud a risibili, et verum est, quia per humanitatem: unde quia homo est homo, ideo homo est risibilis. Hoc secundo modo, concedo, sed tunc non sequitur, ergo illud aliud est unum per se: sed sequitur, ergo homo, de quo unum dicitur per accidens, est homo per se, ita quod nullo modo per accidens: quiaquae primo modo per se insunt, neutro modo per accidens praedicto inesse possunt, quia ibi subjectum propter quod praedicatum sibi inest a neutro extremo est aliud simpliciter. Tamen secundum tres gradus in primo modo, est subjectum magis, vel minus aliud a praedicato: maxime quando pars definitionis praedicatur de definito: minus quando definitio tota de definito: minime quando idem de se, unde ibi est primus gradus primi modi. Nota, bene conceditur quod quandocumque aliquid est Aper accidens, quod aliquid sit A per se, quia A est A, ut sic reducatur per accidens adper se, tanquam ad necessario praesuppositum, sed nunquam tenet, Best A per accidens; igitur per aliquid quod est A per se, ita quod per accidens reducatur ad per se quod sit causa, et haec a parte praedicati. Potest enim tota causa inhaerentiae per accidens A, esse in subjecto, sicut etiam est communiter in propositionibus per se, quod causa inhaerentiae per se est in subjecto non in praedicato; nonenim anima est causa, quare ipsum inest homini, quia tunc animalitas in asino esset causa, sed humanitas est causa quare animal inest. Potest tamen esse, quod inhaerentia per accidens reducatur ad inhaerentiam per se, vel ex parte subjecti, vel ex parte praedicati. Unde arguendo ad alteram partem est fallacia consequentis, reducitur autem ad illam, ut ad causam sine qua non est vera, sed non ut ad causam necessario inferentem. Aliter enim omne per accidens esset necessarium, quia exnecessario non sequitur necessario, nisi necessarium: unde communiter ad concludendum inhaerentiam per accidens, si assumatur propositio per se, oportet conjungere aliam per accidens.
Contra, A est propositio per accidens. Si concedatur, accipietur una praemissa per accidens, et illam concludens per aliam; ergo est ire in infinitum in propositionibus per accidens. Responsio, est aliqua per accidens prima, quae non potest concludi: non prima simpliciter, quia omni tali est alia per se prior, sine qua illa per accidens non est vera, sed non per quam. Unde 1. Poster. cap. ult. habetur quod contingit opinari propter quid et quia; unde ubicumque est ordo, est aliquod primum in illo ordine, licet toto illo ordine sint alia priora. Detur etiam quod est unum per aliud, unde illud quo aliud est unum, non est unum, sicut albedo non est alba, vel si sit unum, est unum per se primo modo: nec sequitur, ergo standum in primo, non enim eodem modo est unitas idem sibi et subjecto quod substat unitati. Contra istam responsionem, quia Philosophus in isto lib. 4. cap. text. comm. 14. arguendo secundo contra negantes primum principium facit hanc consequentiam : Si nullum sit praedicatum substantiale, sed accidentale omne, itur in infinitum: ergo a simili hoc de uno. Ad illud dicendum, quod Philosophus arguit bene, quia si nullum praedicatum esset per se primo modo, tunc nullum secundo modo, quia omnis propositio vera secundo modo per se, reducitur ad aliam veram per se primo modo, et si neutro modo praedicaretur aliquid per se omnia praedicantur simpliciter per accidens, et tale reducitur ad aliud, et ita in infinitum, sic non est hic.