REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angelus possit assumere corpus 1
Alens. 2. part. quaest. 34. membro 2. et 3. D. Thom. I. part. quaest. 5 1. art. 2. et hic quaest. Iart. 3. D. Bonavent. art. I. quaest. 2. Richard. 2. Gahr.quaest. I . art. 2. Aegid. quaest. 2. art. 2. q Vasq. 1. part. disp. 184. et duabus sequentibus. Scotus in Oxon. Afc quaest. unica.
Circa hanc dis Unctione in quaeritur primo : Utrum Angelus posset assumere corpus, in quo exercere posset opera vitae ? Quod non. Illud vel esset corpus caeleste elementare, vel mixtum. Non caeleste, tum quia illud non est divisibile et portabile ab Angelo a loco in locum, nec ipsum est susceptivum talium qualitatum et aliorum accidentium, quae apparent nobis inesse corporibus, per quae Angeli exercent opera vitae. Nec est corpus elementare, propter idem, cum corpus elementare, manens tale, non sit susceptivum coloris, nec locationis, quae aliquando apparent in corporibus assumptis ab Angelis. Nec est corpus mixtum, quia non posset Angelus formare mixtum perfectum, imo nec tota creatura, nisi per certa media, nec statim dissolvere ; nunc autem subito apparent talia corpora, et subito desinunt.
Item, si potest assumere corpus, igitur ibi erit specialis unio ; sed hoc non potest esse, nisi vel propter informationem, vel hypostatice, vel sicut motor. Non primo modo, quia tunc ex isto corpore et Angelo fieret vere unum ; nec hypostatice, quia vel nullum corpus sic potest assumere, vel saltem de facio nullum sic assumit, ut omnes concordant ; igitur non unitur nisi ut motor ; sed non propter hoc assumit sic corpus, quia est motor ejus ; sic enim Angelus movens caelum assumeret sibi caelum.
Item, opera vitae non sunt nisi unius entis ; sed ex Angelo nihil fit unum ; igitur nulla opera vitae exercet per corpus.
Oppositum, Genes. 18. Et de Angelo Tobiae, et de Angelis resurrectionis, quando apparebant multa corpora Sanctorum.