Hieronymus. Relinquens dominus post se tenebras in Iudaeorum cordibus, ut sol egrediebatur de civitate ad aliam quae est benevola et obediens: et hoc significatur cum dicitur et cum vespera esset facta, egrediebatur de civitate. Sed occidit sol, et oritur sol: lux enim ablata a Scribis, lucet in apostolis, unde in civitatem revertitur; propter quod subditur et cum mane transirent, scilicet in civitatem euntes, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
Theophylactus. Quod miraculum magnum videtur in hoc quod tam humidam et viridem arborem siccaverit. Quamvis autem matthaeus dicat ficulneam continuo arefactam, et quod videntes discipuli admirati sunt, non admireris si nunc a marco audis ficum in crastinum arefactam vidisse discipulos: nam sic intelligendum est hoc quod dicitur a matthaeo, scilicet quod non statim viderunt, sed in crastinum.
Augustinus de cons. Evang..
Intelligitur autem non tunc aruisse quando viderunt, sed continuo quando maledicta est: neque enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt; ac sic eam continuo in verbo domini aruisse intellexerunt.
Hieronymus. Ficus autem arida a radicibus, synagoga est a cain et a ceteris, a quibus omnis sanguis ab Abel usque ad zachariam requiritur. Beda. A radicibus autem arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per poenitentiam liberanda, sicut saepe factum est; sed aeterna damnatione ferienda. Vel arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdit in caelis, et patriam in terris. Hieronymus.
Petrus autem agnoscit aridam et abscissam radicem, cui succedit oliva fructifera, pulchra vocata a domino; unde sequitur et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti, aruit.
Chrysostomus. Quod autem Petrus et alii discipuli mirati sunt, non erat perfectae fidei: non enim magnum erat hoc deo. Quia ergo non manifeste noverant eius virtutem, eorum ignorantia fecit eos in admirationem prorumpere; et ideo subditur et respondens iesus ait illis: habete fidem dei. Amen dico vobis, quia qui dixerit huic monti, etc. Quasi dicat: non solum lignum siccare poteritis, sed et montem iussu ac praecepto transmutare. Theophylactus.
Mirare autem divinam misericordiam, qualiter nobis appropinquantibus ad eum per fidem, miraculorum virtutem condonat, quam ipse possidet per naturam, intantum ut etiam montes transmutare possimus. Beda. Solent autem gentiles qui contra ecclesiam maledicta scripsere, improperare nostris, quia non habuerunt plenam fidem dei, qui numquam montes transferre potuerunt. Quibus respondendum est, non omnia scripta esse quae in ecclesia sunt gesta; sicut et de factis ipsius christi Scriptura testatur. Fieri autem potuit, si necessitas id fieri poposcisset; quomodo factum legimus precibus beati patris Gregorii Neocaesareae ponti antistitis, viri meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae civitatis opus habebant.
Chrysostomus. Vel aliter. Sicut ficum non propter se siccavit, sed in signum ierusalem ad arefactionem perventurae, et ad demonstrationem virtutis suae; sic intelligendum est et de promissione quae est circa montem; quamvis huiusmodi transmutatio non sit impossibilis secundum dei virtutem. Hieronymus. Christus igitur qui est mons crescens de lapide abscisso sine manibus, tollitur et mittitur in mare, quando apostoli dicunt digne: transferamur ad gentes alteras, quia vos indignos iudicastis audiendi verbum dei.
Beda. Vel quia montis nomine diabolus significatur propter superbiam, mons ad praeceptum eorum qui fortes sunt in fide, tollitur de terra et in mare proicitur, cum praedicantibus verbum dei doctoribus sanctis, immundus spiritus ab eorum corde repellitur, qui ad vitam sunt praeordinati et in turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suae tyrannidis exercere permittitur: in quos tanto acrius desaevit, quanto amplius se dolet a laesione priorum fuisse depulsum.
Sequitur propterea dico vobis: omnia quae orantes petitis, credite quia accipietis et evenient vobis. Theophylactus. Qui enim ex affectu credit, manifestum est quod in deum erigit cor suum, et illi coniungitur, et certificatur cor eius calefactum, quasi suam petitionem iam consecutum: quod quidem intelligibile est ei qui passus est hoc. Et mihi quidem videtur illos hoc pati qui mensuram et modum attendunt: propter hoc dominus dicit, quod omnia accipietis quaecumque fide petieritis. Qui enim credit se totum disponi a deo, cum lacrymis intercedens, et quasi domini pedes in oratione tenere se cogitans, quae iuste postulat consequetur.
Vis autem et aliter quae petis accipere? dimitte, si quid contra te peccaverit frater tuus; et hoc est quod subditur et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra. Hieronymus. Septem versus orationis dominicae marcus suo more in una oratione comprehendit. Is autem cui dimissa sunt omnia peccata, quid amplius rogabit nisi ut perseveret in eo quod obtinuit? beda. Notanda est autem distinctio deprecantium: qui perfectam habet fidem, quae per dilectionem operatur, ille orando vel etiam iubendo potest transferre montes spirituales, quomodo fecit Paulus de elyma mago; qui vero tantae vestigium perfectionis necdum conscendere queunt, postulent sibi peccata dimitti, et impetrabunt, si tamen in se peccantibus aliis primo ipsi dimittant. Sin autem hoc facere contemnunt, non solum orando virtutes facere, sed nec suorum possunt veniam consequi peccatorum; et hoc est quod subditur quod si vos non dimiseritis, nec pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra.