LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De coloribus et accidentis aliis succorum plantarum.
Adhuc autem sciendum, quod sicut supra diximus, planta qmae durum et spissum habet corticem, extenditur in longum valde : sed tamen cortex talis non est causa extensionis. Signum quidem non est verum, sed ut frequenter contingit. Causa autem extensionis est calor fortis et humor subtilis facile elevabilis et facile penetrabilis, et rectitudo pororum ascendentium in substantia plantae. Sed, sicut supra diximus, quod planta quae multis aliis undique cincta est, multum crescit in altum, eo quod umbra quae est ex aliis, ad interiora re" primit calorem frigiditate sua : ita facit
cortex spissus et durus : reprimit enim evaporationem arboris, et reflectit: et tunc tam calor quam humor feruntur per diametrum longitudinis, et minus addunt diametro latitudinis. Quod autem ad hoc coadjuvat valde, est defectus multorum ramorum in stipite : quia ubi multi rami emittuntur de stipite, ibi extrahitur succus ad ramos, qui per diametrum longitudinis debet ascendere. Sic autem in altum crescentes arbores sunt praecipue abies, et pinus, et palma. Similiter autem et cedrus et quercus aliquando et populus et arbor quae telsa vocatur et plures aliae : et ut plurimum fiunt istae albi ligni vel rubei propter adustionem humidi a calore naturali.
Planta autem aliquando ipsum succum habet album ad modum lactis : et hoc contingit tam in arboribus quam in herbis : ficus enim lac habet et esula, sicut omnes species eaedem. Similiter autem et illud genus endiviae quod vocatur rostrum porcinum, et muta alia genera plantarum. Quaecumque autem planta lac habet, in medio sui habet illud: et oportet quod calor qui est subtus in plantae radicibus, qui bene decoquat et commisceat humidum cum terrestri : et ideo etiam tale lac est viscosum : quia jam terrestre tenet humidum, et e converso tenetur ab ipso : et constare et inspissare incipit per actionem caloris : viscositas enim succi vertitur in albedinem lacteam, quando calor incipit digerere et agere in humorem, et tunc coagulatur coagulatione parva, non ita quod paries se contrahant in caseum vel butyrum : sed quia inspissatur aliquantulum lac consumpta per calorem nimietate aquositatis : tunc enim locus in quo celebratur digestio, calefit in planta : et tunc aqua succi viscosi qui est nutrimentum plantae, convertitur in lactis albedinem : et cum fortius egerit calor, vapor elevatur ad partes plantae exteriores ab humore illo, et secum trahit lacteam succositatem : et tunc totus humor sic attractus retinebit calorem lacteum, qui etiam apparenter est in eo quando decerpitur planta. Lac autem plantarum non recipit coagulationem talem, quod separetur actione caloris in tres substantias, aquosam scilicet, butyrosam, et casealem : nam calor arboris ad hoc non sufficit, neque ipsa viscositas lactis hoc permittit : quia illa communicare facit partes sibi ad invicem sicut catenae, ita quod unaquaque tenet aliam ad modum picis. Licet ergo usus sit caloris quod coagulat, lac tamen illud non coagulabit. Sed quodlibet lac arborum multae efficitur coagulationis et indurationis cum per frigus extrinsecus est circa arborem apparens. Cum enim lac illud extrahitur extra arborem, frigus aeris circumferentis comprimit ipsum, et induratur et fit gummi : grunnii enim cum primum in ventribus plantarum sint calidi,producunt ab arboribus distillando, et coagulantur actione frigoris cum aerem attingunt. Si quae autem manent incoagii" latae similes aquae, illae sunt in loco temperato in quo non vincit frigus, et sunt in substantia tenues parum habentes terrestreitatis et inspissationis : et ille vero nomine non gummae, sed lacrymae vocantur. Quaedam autem primo incoagulatae manent de corpore plantae et induratae ad aerem coagulantur et indurantur, ita quod similes lapidibus efficiuntur, aut conchis marinis induratis. Hoc autem gummi quod manat et remanet in forma suae liquiditatis quam habuit in arbore, erit sicut lacryma arboris quae dicitur Arabice aletafur, et sicut opobalsamus. Quod autem alteratur in duritia, et erit sicut lapis in apparentia, quando scilicet extra arborem apparet valde infrigidatum, et calor ignis accedens ad ipsum facit ipsum apparere lacrymam sicut luit, et in hoc differt a natura lapidis : et cum sic primo manaverit liquefactum, postea infrigidatum lapidescet : et hoc gummi generatur in terra quae superflue est calida, quia in terra illa multiplicatur calor in arboribus spissus, quae multum recipiunt et retinent calorem.
Amplius autem est altera varietas in coloribus arborum ex diversitate succorum causata : quoniam arborum quaedam alterantur in hyeme : quia quandoque fiunt virides, et quandoque giaucae cum retentione foliorum et fructuum, ita quod nec folia nec fructus cadunt propter frigus hyemis, sed cadunt expulsa per alia folia et per alios fructus ex eadem arbore procedentes, sicut pinus, et buxus. Arbores autem quibus hoc accidit habebunt in ramis et foliis et fructibus calorem grossum. Dico quod est in humi. ditate grossa et pingui viscosa, quae fortiter retinet calorem : et quando diu calor ille non reprimitur ad inferiora foliorum et fructuum, semper evaporare facit aliquid aqueum ad superficies foliorum et fructuum : et tunc apparent plantae illae virides. Quando autem reprimitur calor ad interiora ramorum et foliorum fructuum, reprimitur etiam aqueus humor, et remanet terrestris in exterioribus coloris glauci. Habent autem istae arbores (praeter ea quae dicta sunt) in barbis ramorum inferiorum humiditatem subtilem aqueam, quam calor adhuc non complevit et inspissavit : et ideo tenuis est, quia non longe emanavit a primo tractu radicis : et in processu anni in autumno et hyeme cum reprimitur calor, convertitur interius ad illam humiditatem, et retinetur in ea compressus ad interiora per aeris circumstantis frigiditatem : et quia interior calor accedit ad humidum, ad tactum aeris exterius fiet calidior venter plantae, sicut et ventres animalium sunt calidiores hyeme quam aestate : et tunc calor confortatus interius impellit humorem aqueum ad exteriora, et tunc tingit arborem colore quem efficit calor viridis, et ille color apparet exterius in eo quod apparet de arbore. Consequenter autem intenso frigore per aliquam causam vincet iterum frigus circumstans, et repellit calorem interius cum humido, et siccatur exterius arbor: et tunc apparet color glaucus : et talis fit vicissitudo frequen-
ter ex eo quod saepius sibi succedunt mutuo victoriae frigoris exterioris et caloris interioris in arbore tali.