Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et probari potest a quantitate corporis sui Filii, quod tamquam perfectissimum in omnib os naturalibus debilissimum ''habuit quantitatem : corpus enim filii formatur a corpore generantis, ita quod de tali tale, et de tanto tantum, nisi error aut impotentia impediat, aut per viam accidentis, aut aliquo modo aliter fiat: sed naturaliter et regulariter magnus magnum generat, et parvus parvum, et tantus tantum : ergo si corpus Domini in summo habuit quantitatem debitam viro congruentem, ergo et mater sua habuit in summo quantitatem foeminae congruentem.