CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Definit praxim esse actum alterius potentiae ab intellectu, naturaliter posteriorem intellectione, natum elici conformiter rationi rectae, loquendo de praxi recta. Explicat et probat tres conditiones praxeos contentas in hac definitione. Prima est, esse alterius potentiae ab intellectu, quia cum praxis sit actus liber, ex 6. Ethic. 5. solus actus voluntatis est proprie et per se praxis, actus tamen aliarum potentiarum per accidens praxes sunt, quatenus subsunt voluntati, quia per se sunt actus naturales, non liberi. Secunda, esse posteriorem intellectione. Tertia elicibilem conformiter rationi rectae, loquendo de praxi recta.
Ad istas (a) quaestiones solvendas accipio unum generale quod ab omnibus conceditur, quod habitus practicus aliquo modo extenditur ad praxim. In speciali igitur primo videndum est, quid sit praxis ad quam dicitur cognitio practica extendi. Secundo, qualiter cognitio practica extendatur ad ipsam praxim. Tertio, a quo cognitio habet talem extensionem.
Dico (b) igitur primo, quod praxis ad quam cognitio practica ex tenditur, est actus alterius potentiae quam intellectus, naturaliter posterior intellectione, natus elici conformiter rationi rectae , ad hoc ut sit actus rectus. Prima conditio apparet, quia stando praecise in actibus intellectus, nulla est praxis, quia nulla est extensio intellectus, quia non extra se extendit, nisi ut actus ejus respicit actum alterius potentiae. Et si dicas, unum actum intellectus extendi ad alium directum per illum, non propter hoc secundus est praxis, ut modo loquimur ; nec primus est cognitio practica, quia tunc Logica esset practica, quia dirigit in actibus discurrendi. Secunda conditio (c) patet, quia actus non habentes ordinem ad intellectum, cujusmodi sunt actus vegetativi, aut actus naturaliter praecedentes intellectionem ut actus sensitivi non dicuntur praxes, nec dicitur ad eos extendi notitia practica ut sunt priores intellectione. Similiter actus appetitus potentiae sensitivae, quatenus praecedunt actum intellectus non sunt praxes; hoc enim modo communes sunt nobis et brutis. Nec respectu istorum actuum est cognitio practica, nisi ut aliquo modo est moderativa istorum actuum: et isti actus sequuntur intellectionem moderativam, ut sunt per ipsum moderati.
Ex his (d) duabus conditionibus sequitur corollarium, quod praxis qua extenditur habitus practicus, non est nisi actus voluntatis elicitus vel imperatus. Quod patet, nam nullus alius actus ab actu voluntatis elicito vel imperato, est essentialiter posterior intellectione, quia (e) quicumque alius detur, aliquis ejusdem rationis cum illo posset esse prior, sicut patet discurrendo per omnes actus aliarum potentiarum. Hoc patet secundo sic, quia praxis est actus qui est in potestate cognoscentis. Quod probatur ex 6. Ethic. quia artifex eget virtute, id est arte, ad recte agendum: non autem indiget virtute respectu illius, quod non est in potestate sua: ergo artifex in potestate sua habet factionem, et multo magis prudens habet in potestate sua actionem qua est formaliter virtuosus. Ex hoc ultra, si omnis praxis est in potestate cognoscentis, et nihil est in potestate ejus, nisi actus voluntatis elicitus vel imperatus, sequitur propositum ut prius.
Contra (f) istam conclusionem videtur sequi, quod tunc aliqua intellectio erit praxis, quia aliqua intellectio potest esse actus imperatus voluntatis, sicut actus alterius potentiae imperatur ab ipsa, et tunc ultra: ergo prima conditio est falsa, scilicet quod praxis est operatio alterius potentiae ab intellectu.
Respondeo (g), licet speculatio sit quaedam ope ratio,et ita praxis, sic extendo nomen; tamen ut praxis dicitur sola operatio ad quam intellectus potest extendi, nulla intellectio est praxis, et hoc modo accipitur, quando ad praxim cognitio practica dicitur extendi.
Cum igitur dicitur (h), intellectio est imperata a voluntate, ergo est praxis, non sequitur: sed sequitur ergo est praxis vel practica, ipsa enim nata est denominari quasi accidentaliter a praxi ad quam extensibilis est, non autem est terminus talis extensionis. Tamen e converso (i) bene conceditur, quod omnis praxis est actus elicitus voluntatis vel imperatus. Unde ex ista secunda conditione, inferre oppositum primae, est facere fallaciam consequentis ponendo consequens.
Tertia conditio (k) probatur ex dicto Philosophi 6. Ethic. quod electio recta necessario requirit rationem rectam. Quod non tantum verum est de electione stricte sumpta, sed pari ratione de qualibet volitione recta, quia ipsa requirit rationem rectam cui conformiter eliciatur: omnis autem praxis, vel est volitio vel sequens volitionem, ex corollario praecedente, ergo omnis praxis (ad hoc, ut sit recta) nata est conformiter elici rationi rectae. Item ex dicto Augustini. 15. de Trin. cap. 7. Intellectus intelligit sibi et aliis: ergo sicut potest judicare de actu suo, ita potest judicare de actibus aliarum potentiarum: ergo de actu naturaliter posteriore actu suo potest judicare prius naturaliter, antequam actus ille eliciatur, et per consequens si recte judicet oportet illum actum conformiter elici, si debeat esse rectus.
Ex duabus (1) conditionibus ultimis praxis, sequitur quod actus imperatus a voluntate non est primo praxis, sed quasi per accidens, quia nec primo est posterior intellectione, nec primo natus elici conformiter rationi rectae. Oportet igitur aliquem alium actum esse primo praxim, iste non est nisi volitio, quia per istam habet actus imperatus dictas conditiones: ergo prima ratio praxis salvatur in actu elicito voluntatis.
Tunc ultra (m), quandocumque aliquid est primo tale conjunctum cum alio posteriore, si potest separari ab illo, adhuc esset tale: si igitur actus voluntatis potest separari ab actu alterius potentiae separatus ab illo posteriori, ille est praxis. Separatur autem circa quodcumque objectum, circa quod potest esse actus voluntatis, circa quod non potest esse actus inferioris potentiae, cujusmodi sunt omnia immaterialia: ergo circa omne tale est actus voluntatis, et iste solus est praxis.
Secundo, hoc idem probatur ex intentione Philosophi 3. de Anima, ubi inquirens principium motivum, postquam conclusit duo esse motiva, videlicet appetitum et rati onem subdit: Intellectus (n) non movet sine appetitu, voluntas autem appetitus est. Et (o) consequenter ostendit, quod appetitus duo quandoque sunt sibi contrarii, ideo est ponere quasi unum movens specie, quia duobus appetitibus communis est ratio speciei intermediae, videlicet ratio appetitus. Vult ergo (p) expresse, quod sicut appetitus sensitivus habet rationem principii motivi cum sensu et phantasia, ita voluntas habet rationem principii motivi cum intellectu et ratione: igitur sicut actus appetitus sensitivi sine quocumque transitu ad extra est vera praxis, quando sequitur actum intellectus, ita et actus voluntatis, qui ponitur aeque principium motivum, est vere praxis, quia semper sequitur actum intellectus: et hoc, etiam si sit solus sine actu imperato, imo cum actu in appetitu sensitivo, opposito illi, quem imperaret, quia ipsa ut habens appetitum sensitivum quandoque contrarium est principium motivum et operativum, cujus operatio sit praxis.