In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(e) Ex his duabus conclusionibus, etc. Hic tandem respondet ad quaestionem, et dicit duo. Primum, Deum esse causam principalem instituendi Sacramenta, a qua participant suam efficaciam, quod probat ratione praemissa, et alias supra deducta. Secundum est luisse efficacia per Christum, tanquam per causam meritoriam. Quod probat ex necessitate Incarnationis, secundum legem statutam ad salvandum hominem, quae desumitur ex doctrina fidei et Patrum, ut fuse tractatur in materia de Incarnatione ; et concludit omne adjutorium datum homini post lapsum luisse ob merita Christi, et passionem, quae fuit magis grata Trinitati, quam fuerit gravis offensa generis humani.
Supra probata est secunda conclusio, nempe Sacramenta habuisse efficaciam a Christo, tanquam a causa meritoria, dist. praecedenti quaest. 4. et 5. Notandum hic, quod Doctor per hoc quod dicat Deum esse causam principalem efficaciae Sacramentorum, non excludat potestatem excellentiae a Christo, quam infra tractat in materia de clavibus ; sed agit tantum de causa, in quam certitudo et efficacia significationis sacramentalis refunditur, tanquam in efficientem, et sic Christus Dominus, inquantum Deus, efficaciam hanc tribuit Sacramentis: inquantum homo vero potuit moraliter et non physice tribuere eamdem efficaciam, applicando sua merita, et prout habuit concomitantem voluntatem divinam, et pactum, seu acceptionem, quae ipsi competebant, ut mediatori et capiti.