QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In favorem Averrois ten entis ens et unum non distingui, impugnat rationes adductas pro Avicenna a num. 2. Et respondet ad argumenta principalia suadentia haec inter se distingui.
Contra opinionem Avicennae contra primam rationem sequitur ex illa quod ens et unum non convertuntur. Hoc haberi potest ex prima ratione pro opinione, quia non praedicantur de eisdem, contradicit sibiipsi, quia dicit 7. Metaphys. cap. 1. a, ens et unum parificantur in praedicatione, quia quidquid, etc. Item Boetius in lib. de Ente et Uno, omne ens sive compositum, sive simplex est unum. Quantum ad tertiam rationem, improbatur quod unitas non significet indivisionem ; privatio est posterior habitu, unitas prior multitudine: ergo unitas est pars essentialis, et pars prior. Quantum ad secundam et quartam simul, quod unitas non sit determinati generis, sicut ipse dicit, quia tunc haec nugatio ens unum, quia quidquid est determinati generis, genus praedicatur de eo primo modo, et illud genus est ens, sive univoce, sive aequivoce dicatur ens: ergo addendo illud determinatum enti, idem bis dicitur, quantum ad secundam et quartam. Item, si unum sit determinati generis scilicet quantitatis: ergo illud genus praedicatur de illo in abstracto, et de genere in abstracto ens: ergo unitas est entitas de primo ad ultimum. Item, unum parificatur in praedicatione cum ente, aut est convertibile essentiale, quod non potest, si sit determinati generis species: aut unum praedicatur de ente per se secundo modo, tunc idem praedicatur de se per se secundo modo, quia idem erit passio suiipsius. Consequentia patet, si unum sit passio entis in communi, erit passio illius generis in quo est unum, et quidquid est passio superioris, est passio inferioris, et sic idem passio ejusdem, si rationes concludant.
Ad primum in oppositum, dico quod haec est vera : Tantum unum est ens, sive unum accipiatur pro eodem significato, sive in communi. Ad aliud, quod Parmenides voluit quod tantum unum determina-I tum ens esset, et illud immobile. Ad aliud in contrarium, quod non valet : Tantum unum: ergo tantum hoc unum. Ad probationem primae consequentiae, conceditur primus processus usque illuc : hoc ens est unum
sed cum pronomen demonstrativum non sit syncategorema, sed pars termini, ut habetur super Priora, dicendum quod propositio singularis convertitur in indefinitam, tamen de hoc non est vis. Ad exponentem negativam, nihil aliud ab A: ergo nihil aliud ab hoc A, est fallacia consequentis, quia sequitur amoto significato, et non e converso: ergo sic arguendo destruitur antecedens. Ad probationem negandum est : Omne aliud ab A: ergo omne aliud ab hoc A, propter idem. Ad probationem, concedo quod singulares primae universalis inferunt aliquas singulares secundae, omnes scilicet illas, quae sunt aliae ab A, sed non inferunt omnes: multa enim sunt alia ab hoc A, quae non sunt alia ab A. Unde exiliis singularibus secundae, quae sequuntur ex singularibus primae universalis, inferendo secundam universalem est fallacia consequentis ab insufficienti, sicut hic : Omnis homo currit, ergo iste et ille currunt, etc. et ultra; ergo illud animal currit et illud, etc. et ultra: ergo omne animal currit, est fallacia consequentis.Multae enim singulares secundae universalis deficiunt, quae non sequuntur ex singularibus primae universalis. Ad aliud, quod simpliciter unum non convertitur cum ente, simpliciter, quia unum non dicitur de suo opposito scilicet multitudine, tamen unum aliquo modo convertitur cum ente, quia omne ens est unum simpliciter, vel secundum quid. Ad aliud, quod illud quod significatur per unum non est relatio, sed relatio superadditur ei, sicut similitudo albedini. De hoc quaere lib. 5. q. 2. vel 3. quae movetur capitulo de Ad aliquid.