REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat primo quale corpus assumit Angelus, docens non esse elementare, quia hoc est incapax accidentium, quae in assumptis apparent ; sed mixtum, vel prius formatum per naturam, vel per ipsum Angelum applicantem activa passivis, imperfecta quadam mixtione primo conflatum. Secundo, assumere corpus, esse Angelum se eidem unire per modum motoris, ut suas actiones ibi expleat. Quae de corpore Regis a Daemone per annum gestato, ea habet Caesarius lib. 12. miraciil. cap. 3. et alia similia refert ex vita S. Patritii Hibernorum Apostoli.
Ad quaestionem dico tria : Primo, quale est illud corpus. Secundo, quare assumit Angelus ipsum. Tertio, quae opera vitae sunt ipsius. De primo dico quod ista assumptio est temporalis, hoc est, a tempore ad tempus, donec cesset illud signum, vel ministerium, quare assumit, et tunc desinit illud corpus esse ut plurimum. Sed corpus illud est corruptibile ; igitur illud corpus assumptum non est caeleste, neque est elementare, quia forte Deus non posset causare colorem in elemento manente tali, nec alias qualitates, quae nobis apparent in illo cor. pore ; igitur est corpus mixtum. Sed illud mixtum vel est prius formatum per naturam, vel tunc primo. Si prius formatum per naturam, bene possunt boni Angeli et mali, si permittantur, talia corpora assumere, sicut accidebat de quodam Rege qui portabatur per annum a diabolo, et credebatur a populo, quod viveret. Sed non omnia corpora, quae apparent, sunt talia, quia tota natura creata non posset facere quod mixtum perfectum subito imperceptibiliter desineret esse. Si igitur tale corpus non sit prius formatum, sed tunc primo, non potest esse mixtum perfectum, ut corpus hominis, vel bovis, quia tota natura creata non posset ita cito formare mixtum perfectum, imo oportet quod faciat processum per formas intermedias. Licet enim ranae, et talia imperfecta possint formari, sicut fecerunt Magi in Aegypto per Daemones applicantes activa passivis in tali approximatione ad caelum, ubi bene noverunt quod subito generarentur verae ranae, tamen non posset sic generare unum corpus hominis vel bovis.
Secundo sic, sicut natura servat processum determinatum in generatione, ita et in corruptione, primo corrumpendo mixtum animatum in cadaver, deinde resolvendo humiditates et partes meliores. Sed aliquando apparent talia corpora, et subito disparent ; igitur sunt mixta imperfecta similia illis, quae sunt perfecta, sicut impressiones in aere, antequam generentur mixta, et sic in eis est figura, et color, et sicut statim possunt formari ex nube, ita statim possunt dissolvi in nubem.
Secundum principale declaro, scilicet quod illa assumptio est tantum unio motoris ad mobile, sed illa sola non sufficit ; prius enim natura intelligitur praesentia definitiva ipsius Angeli ad ipsum corpus quam unio, ut motor mobili, et illa est prima assumplio. Unde licet simul duratione sit Angelus ibi definitive, et moveat corpus, tamen prius natura est ibi definitive, quia, sicut arguebatur in una opinione superius recitata , quia Deus ubique operatur, ideo ubique est. Si non intelligitur per esse ubique nisi esse ubique per operationem, infertur idem ex eodem, nec probatur immensitas Dei per hoc; igitur prius natura est Angelus praesentialiter secundum essentiam definitive, sicut anima potest esse in corpore per informationem, et ut motor, et forte in instanti separationis est ibi ut motor tantum, ita quod sic potest movere corpus, et in isto instanti mortis non est ita per informationem.