PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Jesus autem, plenus Spiritu sancto, regressus est a Jordane, et agebatur a Spiritu in desertum
Diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis, esuriit. "
Hic agit de victoria Christi super tentatorem : ut ostendat quoniam per Spiritum qui datur in baptismo vincitur diabolus et tentationes ejus.
Tangit autem in hac parte duo : opportunitatem tentationis ex parte tentati, et ipsam tentationem.
Opportunitatem autem ex parte tentati tangit in opportunitate septem concurrentium. Unum quidem, plenitudinem Spiritus. Secundum autem, puritatem actus cui erat deditus. Tertium, impetum Spiritus sui ad bonum. Quartum, loci opportunitatem. Quintum, congruitatem temporis ad mysterium. Sextum, permissionem diabolicae potestatis. Septimum, dispensativam tentati qualitatem ad tentatorem fallendum. Primum arma efficacia exhibet tentato ad se muniendum. Secundum autem attentum facit tentatum ad ictum tentatoris praevidendum. Tertium autem vires administrat ad resistendum, et aufert vires tentatori ad pugnandum. Quartum subtrahit arma diaboli ad certandum. Quintum non modicum in tentatione ex consortio bonorum adjutorum fert contra hostem praesidium. Sextum, ut laudabilior sit victoria, hostis impugnationibus dat locum. Septimum autem super carnem confortat pugnantem spiritum.
Haec autem Christus non propter se, sed propter nos effecit: quia Christi actio nostra est instructio. Quamvis enim Christus contra se hostem provocaverit,tamen nostrum est declinare ubi possumus, et non vires tentatori subministrare : quia nos non sumus adeo fortes sicut Christus.
Si autem aliquis dicat, quod David petit tentari, dicens, Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Dicendum, quod petit a Deo hic tentationibus purgari, et non in inferno, secundum quod dicitur, Sapient. III, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Sed non petit tentari a diabolo. Sic autem petit purgari tri-
bulationibus, quod de via iniquitatis deducatur in via aeterna, et in tentationem non inducatur. Multa autem de tentationum generibus et modis et causis et objectis notata sunt a nobis : et ideo hic illa repeti non est necesse.
De primo igitur dictorum septem dicit:
" Jesus autem plenus Spiritu sancto. "
Hic est fontalis plenitudo exuberans et redundans in omnis rationalis creaturae sanctificationem. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae. Fons autem vitae est spiritus, quia vita est spiritus proprius actus. Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat. De plenitudine autem dicitur, Joan. l, 16 : De ejus plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Est autem alia plenitudo sufficientiae Sanctorum, Act. vii, 55 : Cum esset Stephanus plenus Spiritu sancto. Est etiam plenitudo copiae in quibusdam Praelatis : sicut, Numer. XI, 16 : Auferam de spiritu tuo, tradamque septuaginta viris. Et haec est plenitudo gratiae Beatae Virginis, Luc. I, 28 : Gratia plena. Et illud, v. 33 : Spiritus sanctus superveniet in te. Sed plenitudo Christi est excellentiae et redundantiae, qui Spiritum sanctificationis spirat in omnes. Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Plenitudo Sanctorum est ad operationem virtutum. Plenitudo Beatae Virginis ad intercessionem peccatorum. Plenitudo Praelatorum ad sacramentorum ministerium. Plenitudo vero Christi ad omnis gratiae in omnes sanctificandos profluvium. Joan. VII, 38 et 39 : Flumina de venire ejus, scilicet credentis, fluent aquae vivae . Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Hoc igitur Spiritu plenus sit, qui cum tentatore congredi debet.
Secundum, scilicet, puritas actus, cui Christus deditus fuit, importatur per hoc quod dicit:
" Regressus est a Jordane. "
Hic enim regressus est reditus a tumultu+ad suae considerationis et divinae contemplationis secretum. Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Sapient. VIII, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius. Qui talibus non est deditus, neque sua vulnera considerat, nec ictum ferientis potest praevidere : et ideo incautus vadit ad pugnam.
Tertium notatur per hoc quod dicit :
" Et agebatur a Spiritu, "
Scilicet suo. Hoc enim significat impetum Spiritus sui ad bonum. Agit enim Spiritus cum praeit, et rationem illuminans, et voluntatem movens, et naturam ordinans, et concupiscentiae motus firmans : quia tunc solus est actor. Ad Roman. viii, 14 : Quicumque Spiritu Dei aguntur, ii sunt fiilii Dei. Ezechiel, I, 12 : Ubi erat impetus Spiritus, illuc gradiebantur. Dicit autem Matthaeus, quod ductus est a Spiritu . Tunc enim Spiritus ducit, quando per rationem operis praeit. Isa. lxui, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Psal. cxlii, 10: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Marci autem, I, 12, dicitur, quod Spiritus expulit in desertum. Spiritus autem cum zelo indignationis contra malum expellit. Isa. lix, 19 : Cum venerit quasi fluvius violentus, quem Spiritus Domini cogit. Cum fervore ergo devotionis Spiritus agit: cum ratione persuasionis ducit:
cum zelo autem indignationis contra malum expellit.
Quartum autem innuit per hoc quod dicit :
" In desertum. "
Et subtrahit arma diabolo ad pugnandum. Arma enim diaboli quibus utitur ad impugnandum, sunt quae ponit, I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscienlia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, hoc est, deliciae, divitiae, et honores. Et haec non sunt in deserro, si desertum dicatur active a desero, deseris, et passive a deserar, desereris. Haec enim deserenda sunt potius quam deserant. Et quia haec tria deserenda sunt, ideo dicitur, Exod. iii, 18, et v, 3 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro. Genes. XXII, 4 : Die tertio... Abraham vidit locum procul. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Hic ergo pugnandum, et non ubi vires et mundus, et caro administrant tentatori.
De quinto dicit:
" Diebus quadraginta, "
Sicut Moyses et Elias . Quod enim legislator fecerat, et quod fecerat eximius Prophetarum, hoc facto suo confirmavit Christus, ostendens in facto suo testimonium legis et Prophetarum : innuens ulterius, quoniam ubi habet homo testimonium legis et Prophetarum et auctoris fidei nostrae Domini Jesu, ibi securus est : et tunc fortiter et audacter pugnet : quia talibus adjutus adjutoribus non superabitur. Genes. XXXII, 2 : Castra Dei sunt haec. IV Reg. VI, 16 : Noli timere : plures enim nobiscum sunt quam cum illis.
De sexto dicit:
" Et tentabatur a diabolo. "
Ubi impugnationibus hostis licentia et locus datur, ut laudabilior sit victoria. Non enim tentaret si potestatem non haberet. Job, I, 12 : Ecce universa quae habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Joan. XIX, 11 : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea vocatur tentator, Matth. IV, 3 : Accedens tentator dixit ei. I ad Thessal. III, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat, hoc est, is qui tentandi habet potestatem et officium.
Diabolus autem secundum significationem dicitur deorsum fluens, et secundum graecum dicitur criminator. Secundum etymologiam autem dicitur a 8ti quod est duo, et AdminBookmark quod est morsus : quasi duo mordens, corpus scilicet, et animam. Quicumque enim consentit eidem et deorsum fluit, et criminator, hoc est, accusator, et impositor criminum efficitur, et in corpore et anima condemnatur. Ezechiel. XXVIII, 17 : In terram projeci te, ante faciem regum dedi te. Ecce deorsum fluens. Apocal. XII, 10 : Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Ecce criminator. I Petr. v, 8 : Tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Ecce corporis et animae devorator.
Septimum notatur in hoc quod dicit:
" Et nihil manducavit, etc. "
Et dicit duo : unum quidem quod est divinum, alterum autem quod est humanum, in eo quod esuriit.
De primo dicit: " Et nihil manducavit in diebus illis. " Hoc enim in Moyse fuit et in Elia : sed in illis quidem fuit ex hoc quod Moyses et Elias ex multa in- tensione intellectus in Deum, vires inferiores, sicut sensum sensificantem, et vegetabilem vegetantem, habuerunt multum abstractas : ita quod neque digestiva digessit, nec attractiva attraxit, neque divisiva divisit, neque consumptiva consumpsit, nec expulsiva expulit, sed corpus sic stans remansit. Unde Paulus, II ad Corinth. XII, 2, dicit: Sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Quia nescit usquequo sensibilis et vegetabilis in corpore operata sit. In Christo autem qui fuit viator et comprehensor utrumque remansit. Et ideo hoc majoris et divinae potentiae fuit quod nihil comedit : et tamen sensibilis et vegetabilis in suis fuerat virtutibus et operationibus. Et ideo nos instruens dicit, Joan. VI, 27 : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam : quem Filius hominis dabit vobis. Iste enim cibus est qui non perit, qui sic animam intus reficit. Joan. IV, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
" Et consummatis illis. "
Tangit id quod est humanum.
Dicit autem : " Consummatis illis, " hoc est, ad summam mysterii deductis illis quadraginta diebus. Quia sicut ante diximus, quadraginta dies partibus suis ad quinquaginta consurgunt : et ideo post quadraginta dies, qui sunt nostrum jejunium. die quinquagesima recipimus Spiritum, quo Jesus auctor fidei plenus fuit quando ad jejunium accessit. Quadraginta enim partibus suis, in quinquaginta perficit. Et quadraginta etiam decima pars est anni : quia sex septimanae quadraginta duos dies faciunt, a quibus subtractis sex diebus Dominicis, quibus non jejunatur, triginta sex remanent, qui sunt trecentorum sexaginta dierum. Quinque autem qui remanent dies et quartus, unius habent decimam dimidium diem et decimam quartae. Ponitur autem in quadragesima jejunii primi, quod est quatuor temporum : et loco illorum et dimidiae diei ponuntur quatuor diesprimi : ut sit completus numerus quadragenarius. Novenarius enim cum citra perfectum remaneat, indigentem liberatione significat qui decimam solvere debet liberatori, qui per decimam significatur. Et ideo hoc jejunium sancitum est a Domino, praefiguratum a lege, et testificatum a Propheta. Sacramentaliter ergo " illis consummatis, " hoc est, sic ad summam reductis, quod humanunr est in se ostendit,
" Esuriit, "
Cibum quaerens secundum naturam : ut ostendat quod homo in necessitate persuadenti inimico consentire non debet, quando etiam necessitas famis cibum exigit. Non enim aliquid ab inimico impetrandum est, neque consilio ejus in aliquo acquiescendum : quia per omnia talia appropinquat homini, et facilius decipit. Unde, Jacob. IV, 7 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Unde, II Machab. IV, 16, in vituperium quorumdam dicitur i Per omnia his consimiles esse cupebiant, quos hostes et peremptores habuerant. Ideo et Christus hosti numquam consensit : quamvis necessaria aliquando persuadere, et rationabilia, et per Scripturam probata videretur.
Haec igitur sunt quae opportunitatem tentationis ex parte tentati faciebant.
" Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, die lapidi huic ut panis fiat.
Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,
Et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. "
Hic incipit tentatio. Et habet duas partes : perfectam tentationis victoriam, et ejusdem victoriae effectum in tentato.
Victoria in tribus pugnis describitur : gulae, avaritiae, et inanis gloriae. Quae secundum ordinem historiae sic gestae sunt prout sunt enumeratae. Tamen a Matthaeo media ponitur tertia, et e converso: quia ipse prosequitur eas per tentationem Adae, qui primo de gula, secundo de inani gloria, et tertio de avaritia est tentatus : sicut patet in ordine horum verborum. Quocumque die comederis ex eo : ecce gula. Eritis sicut dii : ecce inanis gloria. Scientes bonum et malum : ecce avaritia, quae non tantum est pecuniae, sed etiam scientiae : quia avaritia large sumpta vocatur omnis immoderatus et improbus amor aliquid habendi vel adipiscendi. Lucas autem ordinat secundum ordinem rei gestae, in quo ordine sibi succedunt tentationes in deserto factae : et sequitur illa quae facta est in templo. Si enim in deserto de gula tentasset, et postea in templo de inani gloria, oportuisset iterato eum reduxisse in desertum ad tentandum de avaritia, quod non esset compendium.
Cum autem sicut ex verbis Gregorii super Matthaeum diximus, sex modis tentet diabolus : aut enim opprimendo rapit, aut insidiando circumvolat, aut minando terret, aut promittendo decipit, aut desperando frangit, aut suadendo blanditur : Christum Jesum Dominum non potuit opprimendo rapere, quia infinitae fuit virtutis, et opprimi non potuit: neque comminando potuit eum terrere, quia ex conjuncta sibi divinitate infinita gaudebat et securitate : neque etiam desperando eum potuit frangere, quia nihil umquam potuit facere desperandum. Et ideo relinquitur quod aliis tribus modis eumtentaverit, et victus fuerit.
Adhuc autem sciendum, quod cum diabolus quosdam tentet intus, suggestione, delectatione, consensu : quosdam autem extra tantum, exhibendo visui et auditui incitamenta suorum tenlaminum : Jesum Christum intus tentare non potuit, quia nihil intus corruptum habuit : sed forinsecus tentamenta exhibuit, et sic tentavit.
His visis, accipienda est littera : quia alia dicta sunt super Matthaeum quae ad tentationis intellectum sunt necessaria .
" Dixit autem illi diabolus, "
Per speciem assumpti corporis forinsecus, loquens ad sensum.
Et habet duas partes haec de gula tentatio : propositionem tentationis, et elisionem ejusdem.
De propositione tentationis dicit:
" Si Filius Dei es. "
Patet quod in ipsa tentatione insidiando circumvolat, et duo dicit: explorat enim circuminsidiando, et inclinat ad illicitum : quia omnis tentatio impulsus est vel persuasio ad illicitum.
Exploratio insidiarum est in hoc quod dicit: " Si Filius Dei es. " Sicut enim dicit Ambrosius, Dei Filium in mundum venturum esse noverat per vaticinia, et figuras Scripturarum : ipsum etiam Dei Filium esse ex quibusdam signis timebat, ex stella, ex Magis, ex pastoribus, ex
Simeonis et Annae et Zachariae et Elisabeth et Beatae Virginis praeconiis. Nullo modo tamen ipse superbus credere potuit, quod usque ad tantum humilitatis, paupertatis, et passibilitatis descenderet, sicut eum humilem et pauperem et passibilem videbat: et sic utrumque dubitabat : ideo insidians et circumvolans explorabat, dicens : " Si Filius Dei es. " Joan. x, 24 : Quousque animam nostram tollis ? Si tu es Christus, die nobis palam. Joan. VII, 4 : Nemo quippe in abscondito quid facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo. Ecce exploratio.
" Die lapidi huic ut panis fiat. "
Tria notantur in persuasione. Primum quidem, quia facile. Secundum autem, quia modestum. Tertium est, quia necessarium videtur persuadere.
Facile enim est, quod dicto fit. Psal. XXXII, 9 : Ipse dixit, et facta sunt. Modestum autem est, quod unus lapis unus panis fiat : et non multi panes fiant. Et ideo dicit : " Lapidi, " Necessarium autem, quod est ad necessitatem sicut panis, et non ad delicias. Hoc autem facit ut facilius persuadeat. Videntur enim esse rationabilia quae proponit, et necessaria, et levia. Rationabile enim est lapidem panem fieri, quia melior est panis quam lapis. Matth. VII, 9 : Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? Panis etiam de primis necessariis est corpori. Unde, Eccli. XXIX, 28 : Initium vitae hominis aqua et panis. Hoc etiam est quod ab omni homine petendum quotidie docetur. Matth. VI, 11 : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Sic ergo et facile, et rationabile, et necessarium esse videtur : et tamen Christo non persuadetur, propter causam quam diximus.
" Et respondens ad illum Jesus. "
Attende qualiter eum diabolus sic explorat ut tentet, sic tentat ut exploret. Dominus, qui sapientia Dei est, sic diabolum decipit ut vincat, sic vincit ut decipiat.
Quod autem dicit quod respondit, notatur quod respondit ad rem quam proposuit. Et per hoc quod dicit, " ad illum, " notatur quod etiam respondit quaerenti, non solum orationi, vel interrogationi. Haec enim est plena responsio quae et quaestioni satisfacit, et tamen mirabiliter sine dolo, fallacem fallit.
" Scriptum est. "
Ecce responsio a confirmatione Scripturae incipiens. Et attende, quod est Scriptura divinitus inspirata, sicut prophetia. Quaedam autem divinitus inspirata et ore Dei edita, sicut Lex. Quaedam autem et divinitus inspirata et ore Dei edita et per iterationem confirmata, sicut est Deuteronomius. Et quia haec est magis authentica, ideo a confirmatione istius non recedit Christus summa Dei sapientia.
"Scriptum est " enim hoc Deuter. VIII, 3, quod dicit. Ista etiam responsio significatur per limpidissimos lapides quos elegit David de torrente ad sternendum Goliath Gelhaeum . Limpidus enim lapis est solidissimae auctoritatis veritas. Haec est etiam sagitta acuta de arcu Scripturae emissa in cor tentatoris, Psal. CXIX, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Respondet : Sagittae potentis acutae.
" Quia non in solo pane vivit homo. 9
Panis enim verbo Dei constat, et a verbo Dei quo factus est, dependet secundum esse et virtutem cibandi. Et ideo si verbum Dei non esset panis, nec panis esset, nec cibaret : et ideo a verbo Dei cibat : et ideo " non in solo pane vivit " qui vivit, " homo, " qui pane vescitur, " sed in omni verbo Dei. "
Distributio autem quae hic ponitur, tria habet appellata. Est enim Verbum increatum Dei, quod est causa rei. Et est Verbum quod est ratio rei, quae est idea rei in mente Dei. Et est Verbum incorporatum quod est forma, in qua rescreata est a Verbo Dei, et secundum ideam Dei. Et in omnibus his vivit homo : quia materia panis non cibaret, nisi forma cibi panis esset in ea: nec haec forma cibi esset, nisi esset idea: nec idea esset, nisi esset Verbum Dei, quod est ars et causa subsistendi omnibus, quae in sapientia sua fecit.
Dicit ergo : " Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. " Sapient. XVI, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderunt, conservat. Sic enim dicit Psalmus lxxvii, 25, quod panem Angelorum manducavit homo. Sed panem Verbi sapientiae purum in lumine intellectus Dei manducat Angelus: eumdem autem materiis rerum influxum et incorporatum manducat homo. Ecce quam caute respondet, quam vere : ostendens panis primam virtutem quae in verbo Dei est, esse quaerendam tam ab Angelo quam ab homine. Et sic latet veritate Scripturae Christus veritas, et fallit omnis auctorem fallaciae.
Haec est litteralis veritas.
Sunt tamen quidam haec mystice exponentes, et per lapidem duritiam legis, et duritiam cordis hominis obstinati intelligentes. Et ideo dictum daemonis de peccatore accipientes : Dic, oro, ut lapis qui est lex dura, vel cor hominis durum, panis, hoc est, tua per emollitionem pietatis fiat refectio. Quod reputo absurdam esse expositionem, et contra mentem auctoris inductam.
Congrue autem diabolus in lapide exemplum accepit, qui fronte et obstinatione cordis lapis dicitur, Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
" Et duxit illum diabolus, "
Praecedens eum, non portans, ut quidam dicunt. Duxit autem, sed non abduxit, nec seduxit: sed patienter secutus est eum, ut vinceret in quibus primum hominem vicerat, et sic dejiceret a potestate.
" In montem excelsum, " ut ex situ loci facilius undecumque longe prospiceret. Baruch, v, 5 : Sta in excelso..., et vide. Montem autem quaesivit ei quem purum hominem arbitrabatur, ut etiam ipsa loci eminentia fastum indicaret ambitionis. In montibus enim talibus vulnerati ambitione ceciderunt multi ex fortibus Israel .
Mons autem iste in deserto quod est inter Jerusalem et Jericho, ubi haec tentatio perfecta est, inventus est: et in istum montem Dominus dispensative est ductus a diabolo. Et quod quidam dicunt, quod portavit eum illuc, est valde absurdum. Nec dicitur hoc nisi a quibusdam fabulas judaicas diligentibus.
Unde in ista secunda tentatione duo dicuntur: tentatoris instantia, et tentationis exclusio.
Tentatoris autem instantia ad tentandum intelligitur ex tribus : ex loci congruentia, ex ejus de quo tentat ostensionis evidentia, et ex promissione deceptiva.
Loci congruentia est in hoc quod dicit, quod " duxit illum diabolus in montem excelsum: " ut ex ipsa loci altitudine fastum conciperet. Zachar. IV, 7 : Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. Diligit enim loca excelsa diabolus. Job, xli, 25 : Omne su-blime videt: ipse est rex super universos filios superbiae.
" Et ostendit illi omni regna orbis terrae. "
Cum tribus modis res ostendatur : ampliatione videlicet spiritus, quo Deus ostendit Prophetis: sicut, III Reg. xxii, 19 : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et per lumen quod per modum speculi praesentatur oculis, in quo cuncta apparent quae sunt orbis : sicut Beato Benedicto ostensus est mundus. Et tertio, per digiti demonstrationem. Nullo istorum modorum ostendit diabolus nisi ultimo, ut dicit Chrysostomus. Sicut si diceret: Romanum regnum est ad plagam occidentalem, Persidis regnum ad plagam orientalem, Chaldaeorum ad aquilonem, et Graecorum ad meridiem. Et gloria, magna, major, maxima, est in singulis eorum.
Et hoc fecit " in momento temporis, " hoc est, in parvo tempore : quia momentum quadragesima pars est horae, et ponitur hic pro tempore parvo. Et licet velit decipere, tamen ex rebus congruentibus cogitur loqui. Sicut enim cum deciperet Adam, coactus est in forma serpentis venire, in qua facile posset deprehendi: sic et nunc ex rebus convenientibus loqui cogitur : et ex ipso momento significatur, quod omnis gloria mundi est momentanea: et ideo nec curanda. Isa. xl, 6: Omnis caro faenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
" Et ai illi, etc. "
Ista tentatio est, qua promittendo decipere quaerit. Et ideo quatuor facit: promittit, rationem promissionis subdit, et ad illicitum inducit: et si committatur illicitum, promissum se soluturum ostendit.
Dicit ergo promittendo: " Tibi dabo potestatem, "
Quia in talibus dignitatibus sub potestate continentur et divitiae et honores et gloria. Qui enim in talibus potestate potiuntur sicut domini, accipiunt terrarum divitias, et glorificantur a subjectis. Non enim quaerunt veram gloriam, sed eam quae est ab hominibus. Joan. v, 44 : Gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis. Sunt enim potestates quaerentes, et in turbis populorum et sceptris sibi placentes plerumque Sardanapalitae, qui non quaerunt nisi ea quae coram hominibus sunt. Et tales sibi adjungunt: a quibus gloriosi habentur, et quorum viribus, ut tyranni, divitias multitudinis subjectae diripiunt. Sapient. VI, 22, datur talibus consilium sic : Si delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Praeterea, potestas citius movet cor quam divitiae : quia divitiae non appetuntur, nisi quia sunt necessitatis futurae sufficiens in omni tempore et loco fidejussor: et in hanc necessitatem cadere non potest, qui super multos habet potestatem. Adhuc autem, divitiae non nisi organice et instrumentaliter deserviunt ad regna : potestas autem substantialis est regnis.
Vide ergo quam astute tangit ea quae cor movere possunt, etiam boni hominis in regimine, et tacet id quod non movet nisi per accidens, et propter aliud, vel non movet nisi cor vile et deficiens. Eccli. x, 10: Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua projecit intima sua. Versute ergo proponit ea quae cor generosum facilius moveant.
Dicit autem, " hanc universam, " ne potestas appetita ab alio, contradicibilis sit, vel a quoquam superiore mutanda. Sic enim non ita appeteretur: quia derisibilis est qui depositus est ab ea, qua aliquando potitus est dignitatis potestate. Unde, Matlh. IV, 9: Haec omnia tibi dabo. Eccli. XXIV, 11: Omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Isa. x, 14 : Universam terram ego congregavi : et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Addit autem de gloria, dicens :
" Et gloriam eorum, "
Quia gloria etiam movet generosum animum, ut propter eam appetantur divitiae plusquam propter se. Gloria enim est late patens praeconium, vel clara cum laude notitia, quam claritatem multi appetunt, non attendentes quod dicitur, I Machab. ii, 62 et 63 : Gloria ejus, scilicet viri peccatoris, stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Et illud Isaiae, xl, 6 et 7 : Omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est faenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo.
Subjungit autem rationem hujus promissionis, dicens:
" Quia mihi tradita sunt. "
Et mentitur: quia gloriam suam Deus alteri non dat . Potestatem autem ordinat et committit, sed non nisi a se teneri permittit. Ad Roman. XIII, 1 : Non est potestas nisi a Deo. Matth. XXVIII, 18 : Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. Neque mirum si mentitur mendacii pater et inventor, Joan, VIII, 44 : Ipse mendax est, et pater ejus. Tamen potestatem videtur dicere, potestatis abusum, hoc est, tyrann idem : quia illam de permissione divina exercet per malos in bonos. Job, IX, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit.
" Et cui volo do illa. "
Hoc est simpliciter falsum : quia etiam malis Deus dat quibus vult: sicut Nabuchodonosor dedit aegyptum, et multis aliis. Job, , 21: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est. Sed diabolus loquitur secundum communiorem usum : quia multi mali sunt quibus ipse permissa sibi potestate ordinat divitias ad tentationem, et laqueum suae perditionis. I ad Timoth. VI, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Sapient. XIV, 11: Creaturae Dei in odium factae sunt, et in muscipulam pedibus insipientium.
" Tu ergo si procidens . " Procidens est pronus cadens : quia non adorat daemonem, nisi cadat pronus. Et iste est major casus qui esse potest: quia honor Creatoris ad infimam et omni vilitate viliorem et incurabiliter corruptam transfertur creaturam. Sic enim usurpando divinitatem, et ipse pronus cecidit, Isa. XIV, 12: Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram. Et ideo sui casus persuadet similitudinem. Altitudo enim quam in caelo concepit, adhuc in corde suo perseveravit. Et imitantur illum qui sunt ex parte illius . Psal. lxxiii, 23: Superbia eorum , qui te oderunt, ascendit semper.
" Si adoraveris coram me, "
Adoratione latriae, quae soli Deo debetur. Semper enim illam usurpat quae Dei est: sicut fecit in caelo. Et hoc facit promittens avaritiam : quia sicut dicitur, ad Ephes. v, 5: Avaritia est idolorumservitus. Ostendit enim se hic secundum cordis sui tumorem, tamquam ipse sit Deus. Daniel. XI, 36 : Elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica.
" Coram me " dicit: quia multi adorant eum non coram, qui facto adorant eum. Ad Philip. III, 19 : Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Sed coram adorant, qui cognito daemone, per adorationes et prostrationes honorem latriae exhibent et sacrificia : sicut faciunt necromantici, et illi qui spe lucri faciunt: sicut fecit Theophilus. Et ad hoc a Domino Jesu Christo exegit. Non enim sufficit ei quod exhibeatur ei obsequium in malo opere, nisi eliam a bonis eruat fundamenta fidei, et excluso Creatore quem odit, ad se transferat honorem divinitatis. Psal. CXXXVI, 7 : Dixerunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Job, xl, 18 : Absorbebit fluvium, et non mirabitur : et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. II ad Thessalon. ii, 4: Adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur." Erunt tua omnia. "
Ecce confirmatio promissionis, si perficitur persuasio iniquae voluntatis. Genes. XXXIV, 11 et 12: Quaecumque statueritis, dabo. Augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam, hoc est, animam. Genes. XIV, 21: Da mihi animas, caetera tolle tibi.
" Et respondens Jesus, dixit illi. "
Ecce tentationis exclusio cauta, sine consecutione ejus quod tentator intendit. " Respondit " autem ad tentationem, " et dixit illi " ad tentantis nequitiam:
quia, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. II,11, non ignorabat cogitationes ejus. Proverb. I, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Et, ut dicit Matthaeus, IV, 10, ad hanc tentationem cum indignatione respondit, dicens : " Vade, Satana : " quia, sicut dicit Chrysostomus, in propritis injuriis esse quempiam patientem laudabile est: Dei autem injurias dissimulare nimis impium est. Unde, Esther, xiii, 14 : Timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
" Scriptum est. "
Deuter. VI, 13, quia ab Deuteronomii auctoritatibus, ratione superius inducta, non recedo : " Dominum, " legis positorem. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster. " Deum, " creatorem, et inspectorem, et provisorem. Esther, xiii, 10 et 9: Tu fecisti omnia, caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continentur,... in ditione tua cuncta sunt posita. " Tuum, " per cultum et illius beneficium. Ad Hebr. XI, 16: Non confunditur Deus vocari Deus eorum. Exod. iii, 15 : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos: hoc nomen mihi est in aeternum. Unde haec omnia tria unum nomen sunt: " Dominus Deus tuus. " Deuter. VI, 4 : Dominus Deus noster Dominus unus est. Ibidem, v, 7 : Non habebis deos alienos in conspectu meo .
" Adorabis "
Prostratione : quia ille solus te sublevavit in esse, cum non esses. Et ideo adoratio prostrationis sibi soli debetur. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Psal. lxv, 4: Omnis terra adoret te, Deus.
" Et illi soli servies "
Cultu latriae : quia illa servitus nulli nisi a Deo debetur. Hieronymus in epistola sua, dicens in cordibus vestris, te oportet adorare Dominum. Exod. xx, 5 : Non adorabis ea, neque coles : ego enim Dominus Deus tuus fortis, zelotes. Sapient. XIV, 27 : Infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium, et finis.
" Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum supra pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. "
Ecce tertia tentatio de inani gloria quae in deserto non est perfecta, sed in templo in Jerusalem. Praecessit ergo diabolus, et sequebatur eum Dominus, et non fuit portatus ab eo, ut quidam dicunt. Sequebatur autem eum quo voluit, ubi multos per inanem gloriam praecipitaverat, et ubi multi magni gloriosi apparuerunt : quia ibi citius tentatur aliquis ad magna ostendenda, ut inter gloriosos gloriosior appareat: et ubi locus est sanctificationis, ut ibi minus a tentatore caveat. Isa. lxiv. 10 et 11: Jerusalem,... domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae. Isa. lii, 1 : Jerusalem, civitas sancti.
Tanguntur ergo hic duo : tentatio, et tentatoris confusio.
In tentatione tria : loci scilicet communis opportunitas, et loci proprii ad tentationem congruitas, et persuasionis versuta malignitas.
De loci communis ad tentandum opportunitate jam dictum est: dixit enim in corde suo illud Ecclesiastici, xxiii, 30 et 31 : Ubi non speravit, apprehendetur. Et erit dedecus omnibus.
Ascendens ante eum per gradus ad exedram in alto collocatam, unde sacerdotes docebant populum, quam hic vocat a pinnam templi, " quia per modum pinnae templo adhaerebat, sicut apud nos propugnacula adhaerent turribus et domibus : ubi multi per gloriam apparuerant : ut in alto loco Praelatorum stans, gloriam cogitaret: similitudinem sui cordis persuadere intendens. Isa. XIV, 13 : Super astra Dei exaltabo solium meum. Cum econtra doceat Dominus, Luc. XIV, 10 : Recumbe in novissimo loco. Psal. I, 1 : In cathedra pestilentiae non sedit.
" Et dixit illi. "
Ecce tentationis propositio. Est autem tentatio in qua suadendo blanditur, et ideo componitur ex tribus, scilicet, exploratione, tentatione illiciti, et blanda persuasione.
Explorationem aperit cum dicit: " Si Filius Dei es, " et propria virtute per generationem a Patre habita. Haec satis. Sapient. II, 16 et 17 : Gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi.
" Mitte te deorsum. "
Absque intentione, competentia dicit : quia qui voluntatem diaboli facit, mittit se deorsum : quia diabolus deorsum fluens interpretatur. . XIV, 15 : Ad infernum detraheris in profundum laci: quia licet malitiam habeat voluntatis, a sapiente Deo illa sic ordinatur, ut facile a considerato et circumspecto deprehendatur. Job, xli, 4 : Revelabit faciem indumenti ejus." Scriptum est enim quod Angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
Et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. "
Ecce blandimentum persuasionis. Et habet tria : astutam Scripturae confirmationem, male tamen allegatam : et Scripturae necessariam impletionem : et impunitatis dolosam promissionem.
Scriptura autem est, Psal. xc, 11 et 12, de custodia animarum, ordinata a Deo per Angelos , quam inconvenienter diabolus adhibuit Christo capiti, qui sibi sufficiens nulla indiguit custodia.
Dicit ergo :
" Scriptum est, " et ideo certum. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
" Quoniam Angelis suis. " Psal. CIII, 4: Qui facis Angelos tuos, spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
" Mandavit " Deus Pater, " de te, " qui dilectus Dei es : sicut sonuit in baptismo : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi . Et ideo certe specialiter mandavit, cum dixit Angelos custodire debere.
" Ut custodiant te. " Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, conslilui.custodes : tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt, scilicet laudare nomen Domini. Ad Hebr. I, 4 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ?
"In omnibus viis tuis. " Psal. XXXI, 8: In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Sapient. x, 12 : Custodivit illumab inimicis, et a seductoribus tutavit illum. Ista custodia dicitur aliquando murus : sicut, Isa. XXVI, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion: Salvator ponetur in ea murus et antemurale, hoc est, custodia Angelorum, et Sanctorum praesidium. Et allegat istius Scripturae adimplendam necessitatem, dicens:
" Et quia in manibus, "
Hoc est, in potestate defensionis, " tollent te, " hoc est, portabunt te : et ita habet littera Psalmi xc, 12. Sed quia dicit, quod ex alto dimittat se, dicit: Tollent, hoc est, sustollent te, ne collidaris vel collisionem patiaris. Quasi dicat: Qui Prophetam Eliam sublevavit in caelum manibus Angelorum subvectum , ipse te sublevabit qui es Filius, et non patietur te collidi.
" Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. "
Ecce impunitatis promissio : quia nec minimam laesuram quae est ex offensa pedis ad lapidem eum incursurum promittit. Hoc autem quod de membris opportune intelligitur, diabolus inconvenienter adaptat capiti, quod tali custodia non indiget: et tacet hoc quod contra se esse novit in sequentibus : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem . Aspis enim est diabolus, in quantum obturat se ad Dei verbum, et basiliscus est, in quantum invisibilis interficit. Leo autem, in quantum esuriens peccatores circuit et rugit. Draco autem, in quantum carnalibus vitiis pectore et ventre repens homines involvit. Et ipse statim est conculcandus, et caput ejus conterendum. Et hoc superbia deceptus, non praesensit.
" Et respondens Jesus dixit illi. "
" Respondens " quidem orationi, " dixit " malignae intentioni. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam te contra faciem tuam.
" Dictum est, " Deuter. VI, 16, quia a Deuteronomio propter secundae legis praefigurationem non recedit: quia, " Non tentabis Dominum Deum tuum. " Tentare Deum, est se discrimini committere, ut videatur an Deus pro ipso miraculum velit facere. I ad Corinth. x, 9 : Neque tentemus Christum, scilicet Deum, sicut quidam tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Psal. lxxvii, 18 : Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Eccli. XVIII, 23 : Noli esse quasi homo qui tentat Deum. Ideo enim dedit homini intellectum et sensum, ut in talibus sit in manu consilii sui. Eccli. XVII, 5 : Consilium, et linguam, et oculos, et cor dedit hominibus excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. Et ideo dedit ei haeo adjutoria quod videret quid ageret, et se discrimini non committeret.
" Et consummata omni tentatione. "
Ecce effectus victoriae: quia, cum ad summum perfectionis et victoriae tentatio deducta est, " diabolus recessit ab illo. " Jacob. IV, 7 et 8 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. I Petr. v, 9 : Cui resistite fortes in fide." Usque ad tempus. " Hoc autem est tempus passionis, quando iterum tentavit fortiter per uxorem Pilati, et per Judam. Per Judam primo, quaerens occidere : praesumptione autem habita de Filio Dei per uxorem Pilati quaesivit redimere.
" Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam : et fama exiit per universam regionem de illo.
Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
Et traditus est illi liber Isaiae Prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde:
Praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem : praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis.
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius. "
Hic incipit pars quae est de illuminatione doctrinae.
Et tangit ab hoc loco usque ad vigesimum secundum capitulum, omnes ordines ecclesiasticos : ordines, inquam, qui sunt in fundamento, in capite, in dignioribus, et quasi officialibus membris, sicut Apostolis, et successoribus eorum Episcopis : et membris inferioribus, sicut discipulis, et successoribus eorum presbyteris, qui sunt secundi ordinis viri. Et quia nihil aliud Lucas inducit nisi quod est ecclesiasticum, ideo suam formam in quatuor animalibus probat esse vituli. Et ideo etiam non sequitur ordinem temporis in re gesta: sed sequitur ordinem ecclesiasticum in constitutione graduum Ecclesiae, et illuminatione uniuscujusque gradus. Et inducit gesta secundum quod opportune probant gradus. et confirmant eos, et probant illuminationem eorum.
Haec autem omnia suis locis patebunt.
In omni autem aedificio oportet primum jacere fundamenta: sicut dicitur, Matth. VII, 24, quod vir sapiens aedificans domum, primum fodit in altum, et ponit fundamentum supra firmam petram : ita Lucas intendens construere Ecclesiam in suis gradibus, et ministeriis, et officiis, praeponit fundamenta omnium in residuo istius capituli: et deinde construit ordinum officia usque ad passionem.
Fundamenta autem omnium ecclesiasticorum sunt tria : veritas, potestas, et operatio. Veritati innititur doctrina ministrorum. Potestati divinae innituntur sacramenta. Operationi innititur officium praedicationis, et auctoritas missionis. De his autem in propriis locis reddetur ratio.
Et ideo tria facit in residuo istius capituli. Primo autem horum omnium ostendit veritatem : et circa hanc facit tria, quorum primum est ea qua ad veritatis ostensionem venitur, opportunitas. Secundum est ex Prophetarum eximio testificata veritas. Tertium est testimonii inducti explanata perspicuitas.
Opportunitas autem adhuc est in tribus : loco videlicet, et tempore, et legentis dispositione.
De loco autem dicit duo, scilicet, de loco communi, et loco proprio.
De loco communi adhuc duo innuit, Tangit enim locum communem habitationis audientium, et locum communem ad docendum, conventibus audientium deputatum.
Circa locum communem habitationis audientium dicit tria : Doctoris videlicet ad audientes adventum, loci dispositionem, Doctoris famam.
De Doctoris adventu dicit adventum, utilitatem, et efficaciam in docendo.
Adventus notatur in hoc quod dicit: " Et regressus est Jesus "
Non quidem immediate post tentationem fuit de Judaea in Galilaeam regressio, sed potius illa quam describit Joannes, I et II. Et est quando in Galilaea ad testimonium Joannis quibusdam discipulis innotuit, et aquam in vinum convertit: et tunc iterum in Judaeam secundo anno a baptismo, Joanne jam incarcerato iterum in Judaeam exivit de Galilaea, et post aliqua facta iterato in Galilaeam rediit : et tunc haec quae hic describuntur perficit. Lucas autem qui Joannem praevidit scripturum, non posuit : maxime ideo, quia licet deitatem Christi ostenderent, tamen ad probationem ordinis ecclesiastici non multum faciunt, quem ipse prosequendum suscepit.
De hac ergo dicit :
" Regressus est: " qui regressus est reductio illuminationis super audientes post egressum ab eis factum in contemplationem veritatis, et confutationem hostis. Ad haec enim duo a cura sua egreditur : ut contemplando veritatem hauriat, quam praedicando effundat: et ut in oratione pro subditis daemonem vincat, et a subditis compescat. Ezechiel, I, 14 : Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. Ideo dictum est Abrahae, Genes. xii, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua : ut de suis aliquando ad contemplationem et orationem egrediatur. Et dictum est Jacob ut in terram suam revertatur , ut significetur, quod Praelatus per regimen et actionem virtutis ostendendae, aliquando ad suos revertatur. Et hoc Christus nos instruit, cujus omnis actio nostra est instructio.
Qua autem utilitate dicit: " Jesus: " quia salutis viam monstrans suis : propter quod etiam pontifex appellatur, ad Hebr. IX, 11: Christus assistens pontifexfuturorum bonorum. Jesus enim semper dat documenta salutis. Luc. I, 77 : Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.
De efficacia sui in docendo subjungit:
" In virtute Spiritus, "
Qui est vehiculum omnis virtutis. Oportet enim quod doctrina inspirationis Spiritus, virtute Spiritus demonstretur : quia aliter caret effectu. Dat enim Spiritus inspirationem intellectus, Job, xxxii, 8 : Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Sed virtus Spiritus dat probationem : quia ejicit daemonem, Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Et ideo Dominus monet Apostolos ne ante doceant quam virtutem Spiritus accipiant, Luc. XXIV, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. I ad Corinth. ii, 5 : Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
Tangit autem locum communem habitationis audientium, dicens :
" In Galilaeam. "
Unde, Luc. xxiii, 5 : Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc. Ibi enim fuit principalium discipulorum communior habitatio, Act. II, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ? Causa autem in praemissis est habita : quia hunc inceptionis doctrinae suae locum determinaverat prophetia Isaiae, IX, 1 et 2 : Trans Jordanem Galilaeae Gentium. Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Ex eo autem quod Propheta ibidem dixit, incipiendum fuit ut vocarentur ad fidem Gentes, quae ibi mixtim cum Judaeis habitabant : et ex Judaeis et Gentibus oves Christi erant congregandae, et sub uno Ecclesiae ovili concludendae.
De fama autem quae omni Doctori necessaria est subjungit, dicens:
" Et fama exiit per universam regionem de illo. "
Est enim fama sicut odoris diffusio bonae opinionis in omnes. Sicut enim gustus est, ita et odor: dulcis enim saporis, dulcis est et odor. Cum autem sapor sit sequela complexionis : ubi bona est complexio, ibi bonus sapor, et inde debet causari bonus odor. Bona autem complexio in bona et subtili humidi digestione, est bona humorum ad medium reducta contemperantia. Et sic in humoribus spiritualibus, qui sunt quatuor passiones naturales : gaudium, tristitia, spes, et timor. Ubi enim charitas est haec bene digerens, et ratio sapientiae haec bene ad medium ordinans, ibi est bona cordis complexio et bona digestio. Et iste homo optimus est in se, dulcissimus in societate, et fragrans in opinione. Bonus igitur Dominus de quo dicitur, Psal. CXVIII, 68: Bonus es tu, et in bonitate tua doce me. Dulcis Dominus in societate participantium eum, de quo dicitur, I Petr. ii, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Et ideo necesse fuit quod bono odore fragraret in opinione omnium. Bonum autem odorem venenata refugiunt. Unde, II ad Corinth. ii, 15 et 16 : Christi bonus odor sumus in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Sed mirum esset in naturalibus, si id quod malae est complexionis et malae digestionis, haberet saporem dulcem et odorem delectabilem. Monstruosum ergo est in moribus quod velis esse malus, et tamen hominibus delectabilis, et apud omnes esse bonae opinionis. Isa. XXXIV, 3 : Et de cadaveribus eorum ascendet faetor. Psal. v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum. Econtra de bonis,
Cantic. IV, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata, hoc est, secundum virtutes conversationis. Genes. XXVII, 27 : Statim ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedixit illi.
" Et ipse docebat. "
Hic tangit locum communem, qui determinatus est docenti. Synagoga enim dicitur a AdminBookmark quod est cum, et AdminBookmark quod est duco, quasi conduco. Et quia brutorum est alio quodam ducente et trahente, conduci : ideo infidelium conventus vocatur synagoga. Ecclesia autem dicitur congregatio, et illa est rationalium quia congregantur, quae congregantur proprio motu. Et ideo utentes ratione ad lumen fidei in unam congregantur fidem. Et ideo non Synagoga, sed Ecclesia vocatur.
Synagoga autem hic dicitur domus in quam convenerunt Judaei audire verbum Domini. In has ergo domos Jesus et Apostoli frequenter convenerunt proponere multitudini verbum Dei : quia verbum Dei in publico et non in angulis est proponendum. Eccli. VI, 35 : In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto loculus sum . nihil. Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, praedicate super tecta.
" Et magnificabatur, "
Hoc est, magnus praedicabatur, " ab omnibus, " propter dictorum veritatem, propter virtutis in exemplis ostensionem, et propter miraculorum ostensionem. Luc. XXIV, 19 : Qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Luc. vii, 16 : Quia Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Matth. VII, 29 :
Admirabantur turbac super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei." Et venit Nazareth. "
Hic tangit locum proprium tam auditoris quam Doctoris : auditoris, " Nazareth : " Doctoris, " Synagogam, " quae fuit in Nazareth. Et ibi innuit congruitatem temporis : " In die sabbati. "
Dicit ergo : " Et venit Nazareth, " semper floris amans speciem, flos de radice Jesse, a ubi nutritus fuerat. " Cantic. II, 16 et 17 : Qui pascitur inter lilia, donec adspiret dies, et inclinentur umbrae. Justus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum . " Rex enim apum, ut dicit Ambrosius, de rore florum concipitur et nascitur. " Christus autem rex apum, hoc est, Sanctorum est, qui in principio, hoc est, in primo adventu praedicato ab ipsis, habent dulcorem : in fine autem, hoc est, in secundi adventus praedicatione, habent aculeum : quia ibi pungunt per timorem judicii. Eccli. XI, 3 : Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. Eccli. XXIV, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Cantic. IV, 11 : Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. " Mel enim, ut dicit Avicenna, est ros collectus linguis apum de floribus. "
" Et intravit secundum consuetudinem. "
Hic est argumentum, quod bonae consuetudines sunt tenendae, quas ipse Dominus suo confirmavit opere. Ad Hebr. x, 25 : Non deserentes collectionem nostram sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Et, infra, v. 36 : Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
Hic ostenditur moraliter ad similitudinem Domini quoniam Ecclesias a quibus nutrimenta accipimus, verbi Dei praedicatione, et laudeDei, et consilio frequentare debemus. Aliter ipsi agri Ecclesiae qui nos nutriunt, contra nos clamabunt. Job, XXXI, 38-40 : Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent : si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi : pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Terra enim clamat, cujus fructibus non deservimus. Sulci deflent, quibus pro fructu nobis ministrato spiritualia non rependimus. Fructus absque pecunia comeditur, quando temporalia avare sumimus, et bonorum operum fructu, eadem tamquam pro pecunia non comparamus. Anima agricolarum afflicta est, quando oblationes fidelium accipimus, et animas a peccatis non liberamus : de quo dicitur, Osee, IV, 8 : Peccata populi mei comedent, hoc est, oblata pro peccatis, et ad iniquitatem sub levabunt animas eorum Pro frumento autem oritur tribulus, quando pro adipe quo nutrimur ab Ecclesiis, punctura oritur conscientiae. Et pro hordeo spina nascitur, quando pro pabulo quod animalibus hominibus exhibere debuimus, punctura germinat poenae aeternae.
Tangit autem convenientiam temporis, dicens :
" Die sabbati. "
In quo duo commendantur : unum quidem, ut in festis templum visitemus : et ut in docendo locum ad docendum privilegiatum observemus.
De primo dicitur, Exod. xxiii, 17, ubi praecipitur, quod in festis solemnibus coram Domino quilibet appareat . Ad hoc enim indicti sunt dies feriati, ut illis die- bus, privatis operibus et re familiari non retracti, omnes ad templum veniant, et ibi laudibus divinis intersint, et verbo Dei et orationi intendant.
Locum eliam privilegiatum et ad hoc ordinatum publicus eligat Doctor : quia ibi disciplina tenetur, et non excitatur tumultus, doctrinam impediens. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Et ideo praecipitur hoc, quia in domo illa et publicus est auditus, et humilis : quia oportet ut ad pedes sedeant publici Doctoris. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Eccli. XXXII, 6 : Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. Importune enim extollitur in sapientia, qui ubi non debet, et quando non debet, et quibus non debet, ingerit suam sapientiam. Et ideo propter publicum privilegiatum, et die sabbati intravit in Synagogam, quo omnes intentione audiendi conveniunt.
Ecce hoc est quod dicit de loci et temporis opportunitate.
Et de docentis dispositione subjungit, dicens :
" Et surrexit legere. "
Dicit autem quinque, et innuit ante haec omnia sextum. Innuit enim quod primo reverenter sedit ad auditum : secundo, devote surrexit ad doctrinae verbum : tertio, ordinem Lectoris per seipsum confirmando assumpsit : quarto, non per se, sed ab alio traditum sibi accepit librum : quinto, librum ut sapiens et sciens libri continentiam revolvit : sexto,.Scripturam competentem suae intentioni de libro accepit. Arguit autem exemplo suo plurimos, qui horum nihil observant, et tamen docere praesumunt. Per sessionem enim docet nos primo sedere ad auditum et studium : per sur- rectionem, reverentiam debitam exhibere ad proponendum verbum: per lectionem, docet non contemnere ordinem ecclesiasticum : per assumptum ab alio librum, subire examen ante nos approbatorum magistrorum : per libri revolutionem, habere notitiam Scripturarum : per inventionem intenti, discernere id de Scripturis quod ad nostrum valet intentum.
De sessione autem ad studium gloriatur Apostolus, Act. XXII, 3 : Secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternae legis.
De surrectione, Nehemiae seu II Esdrae, IX, 3 et 4, quod surrexerunt super gradum Levitarum, et consurrexerunt, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater in nocte.
De ordine Lectoris (qui est ordo ecclesiasticus, quem Dominus ibi suscepit ministrare, et consecravit in seipso legendo prophetias) dicitur, Nehemiae seu II Esdrae, viii, 8 : Legerunt in Libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.
De quarto dicit:
" Et traditus est illi liber. "
In hoc enim quod per se non accepit, ostendit quod magisterii officium non est sumendum ab eo qui examinatus et probatus non fuerit ab antiquioribus praeceptoribus. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Multum enim temerarium est per se sumere librum : cum nec in caelo, nec in terra inventus sit dignus qui solvere possit praeter Leonem de tribu Juda. Apocal. v, 9, dicitur de Agno : Dignus es, Domine, accipere librum, et solvere septem signacula ejus, quoniam occisus es, etc.
Dicit autem quod fuit
" Liber Isaiae Prophetae. "
Causa autem est quod illum librum sibi tradi voluit : quia prophetia est expla- natio legis. Et quia legem explanare et implere spiritualiter voluit, ideo ab explanatione testimonium sumpsit. Isaias autem inter sanctos Prophetas, primus fuit cui omnes innituntur : et ideo ab ipso potius quam ab alio incepit. Praeterea, praecursor ab ipso inceperat. Adhuc autem, quia vocationis Gentium praenuntiator apertior fuit, ut dicit Ambrosius. Ideo ergo ab Isaia exorsus est doctrinam. De quinto autem dicit:
" Et ut revolvit librum. "
Revolutio libri significat universalem libri notitiam. Et arguit eos qui antequam principia sciant librorum, docere praesumunt: contra quos dicit Dominus, Joan. v, 39 : Scrutamini Scripturas : quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere. Isa. XXXIV, 16 : Requirite diligenter in libro Domini, et legite.
De sexto dicit:
" Et invenit locum ubi scriptum erat. "
Ecce congruum intentioni suae et ad materiam propositam testimonium : contra quosdam, de quibus dicit Hieronymus, quod ad suam intentionem contra mentem Auctoris trahunt scripturam repugnantem. Psal. lxxvii, 9 : Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. Arcum enim Scripturae tendit, qui ultra quam Auctor intendat eam in austeritatem trahit. Remittit autem qui praeter intentionem Auctoris eam enervat ad impunitatem. Aliquando etiam non facit ad propositum id quod inducunt, sed ad id quod volunt nituntur Scripturam repugnantem exponere. Isa. XXXII, 6 : Stultus fatua loquetur. Eccli. xx, 13 : Gratiae fatuorum effundentur. Ibidem, v. 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo." Spiritus Domini super me. "
Ostensa opportunitate loci, et temporis, et perfecta dispositione docentis, tangit testimonium inductum.
Tangit autem hic quatuor : ungentem, unctionem, officium, et auctoritatem : quae necessaria sunt in omni Doctore, et Praelato, et Praedicatore.
Circa ungentem quidem tangit duo : naturam, et dignitatem.
Naturam autem cum dicit: a Spiritus Domini. " Et potest esse constructio transitiva et intransitiva. Si est transitiva, tunc Dominus supponit pro Patre, et Spiritus pro tertia in Trinitate persona. Et est sensus : Spiritus Domini, hoc est, qui procedit a Domino Patre. Joan, xv, 26 : Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Sapient, 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Si autem est intransitiva locutio, tunc Spiritus Domini idem est quod Spiritus Dominus : et tunc Domini supponit pro tota Trinitate essentialiter, quia Deus Trinitas est spiritus. Joan, IV, 24 : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et, supra, v. 22 : Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
Dignitatem autem tangit sive auctoritatem, quando dixit :
" Super me. "
Et si secundum hominem loquatur, plana est locutio : quia sic Spiritus utroque modo super eum est dignitate. Joan. XIV, 28: Pater major me est. Et sicut dicit, Pater major me est) ita potest dicere : Spiritus major me est. Si autem loquatur secundum deitatem, tunc Spiritus non potest stare nisi pro Patre. Et sic exponit Hilarius in libro de Synodis. Ut sit sensus : Spiritus Domini super me est auctoritate paternitatis : et ego tamen non sum sub ipso, sed aequalis sibi: quia generatio sua in omnibus divitiis facit me aequalem sibi, et in nullo sibi inferiorem. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini. In nullo enim perfecte, in nullo disturbatus quievit nisi in ipso. Joan. I, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Genes. viii, 8 et 9, Noe emisit columbam, quae cum non inveniret ubi requiesceret pes ejus, ad arcam, hoc est, ad Christum reversa est. Christus enim est arca in qua pacata fuerunt omnia animalia. Tangit autem unctionem cum dicit:
" Propter quod unxit me. "
Et bene dicit: " Propter quod, " quia unctionis causa est Spiritus super nos existens. Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia, scilicet Spiritus sapientiae, sicut dicitur, Sapient. VII, 24 : ita quod etiam per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit : et ubicumque penetrat, ibi ungit sicut unguentum, quod ingrediendo penetrat, et dolorem, vel consumendo morbum, vel ampliando locum, lenit : vel forte utrumque faciendo. Ad Hebr. I, 9 : Propterea unxit te Deus... prae participibus suis. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus,... prae consortibus suis. I Joan. II, 27 : Unctio docet vos de omnibus. Act. IV, 27: Puerum tuum Jesum quem unxisti. Haec autem unctio est plenitudo charismatum ex unione proveniens naturarum, de qua nos omnes accepimus , et gratiam pro gratia . Hoc est quod dicitur in Psalmo cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus.