QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit in favorem Avicennae tria argumenta contra ipsum facta, n. 7. Sed eumdem aliis duobus argumentis impugnat, et tandem pro eo resolvit, ens et unum non dici convertibiliter, si sumatur unum stricte, alioquin multitudo foret una ; convertuntur tamen, sumendo unum secundum quid, vel ut disjunctum contrasuum oppositum, quomodo Unitum vel infinitum convertitur cum ente. Solvit consequenter ad hoc argumenta ad oppositum ex Philosopho, et duo argumenta propria posita n. 10.
Ad rationes contra opinionem Avicennae, dicendum quod concedit convertibilitatem non essentialem, vel essentialiter, sed quod idem sunt subjecto, non secundum essentiam: quia si sic, multitudo secundum quod multitudo, non esset ens, quia multitudo secundum quod multitudo non est una, ita quod sit essentialis praedicatio, sed unum accidit multitudini: convertuntur ergo non tamen essentialiter, vel secundum essentiam. Ad aliud Boetii, quod omne ens simpliciter, vel secundum quid, est unum, et hoc Avicenna concedit. Ad aliud, cui inest indivisio naturaliter prior est eo cui inest divisio, et illud est pars multitudinis, tamen conceptus nominis est indivisio. Contra, illud quod est pars per se multitudinis est aliquid positivum, ex dictis: si idem essentialiter est cum ente, tunc unum ens erit nugatio: si autem aliud positivum ab illo quod dicit ens, imponatur nomen illi positivo, illud nomen non significabit privationem. Respondeo, aliud positivum est, sed quia incognitum est, ideo innominatum, vel non nominatum positive, sed privative, unde non tantum includit positivum, quod est ens. Ad alias duas simul, quod idem concludunt contra aliam opinionem de uno quod est principium numeri. Si ergo unum in communi non sit determinati generis: ergo nec unum quod est principium numeri, si illa valent. Ad formas, quod si non ponit aliud unum quam unum principium numeri, non est nugatio, quia non est alicujus generis ut species,sed ut principium generis, nec genus includitur in intellectu illius, nec ens ut est in illo genere. Ad secundam similiter, unitas illa non recipit praedicationem per se alicujus generis. Aliter, dato quod sic, non tamen in abstracto, nec de genere. nisi in abstracto praedicatur entitas. Ad aliud scilicet tertium quod est passio cujuslibet speciei in illo genere, non tamen suiipsius, quia non est species nec individuum.
Contra Avicennam aliter arguitur, quod si unitas est determinati generis ex quo non concedit ens et unum idem essentialiter, tunc haec est praedicatio per se secund o modo: Albedo est una, color est unus, ex quo sequitur quod Quantitas sit posterior omnibus aliis Praedicamentis, quia unitas est prior omnibus speciebus Quantitatis, quia est principium Quantitatis solum. Sed unitas est posterior omni genere, quia omnis passio est posterior subjecto, et unum est passio cujuslibet generis; ergo Quantitas est posterior omnibus novem generibus vel Praedicamentis. Item, substantia est prior accidentibus ; ergo prior quantitate: ergo potest intelligi sine quantitate, quia sic est una et sic possum tunc intelligere eam eamdem sibiipsi, et diversam ab alia, quia illae relationes sunt immediate fundatae super essentiam substantiae ; sed impossibile est intelligere identitatem essentialem, et diversitatem sine unitate essentiali et multitudine, ergo talis unitas et multitudo est sine quantitate.
Dicendum ad quaestionem, quod non convertuntur propter rationem tactam, quae fuit secunda ad primam partem quaestionis, quae etiam fuit prima pro opinione Avicennae, nisi sit unum simpliciter, vel secundum quid. Hoc disiunctum convertitur, sicut potentia vel actus cum ente, non alterum per se, nec suntidem essentialiter propter nugationem, et propter praedicationem in abstracto, tum de se, tum quia ens in abstracto praedicatur de aliquo, de quo non unum, sicut de multitudine. Ad rationes pro intentione Philosophi est, quod ad eamdem scientiam pertinet considerare de subjecto, et de passione disjuncta, sicut de ente, et de uno vel de multo, et de utraque parte seorsum: unde ibi intendit probare quod ad eamdem scientiam pertinet considerare de ente et uno. Ad hoc probandum non requiritur pro antecedente, quod unum sit idem essentialiter enti; nec etiam quod convertibile cum ente, sed quod ipsum disjunctum contra oppositum convertatur cum ente , et ex hoc sequitur conclusio Philosophi.
Et tunc ad argumentum, quod non sunt idem nec simpliciter convertibilia essentialiter unum et ens, quia dicit Philosophus quod consequuntur se sicut principium et causa. Et quod dicit quod idem est dicere ens homo et unus homo, dicendum, quod sunt unum subjecto, quia idem dicitur cum dicitur homo et risibile. Ad aliud, quod cujuslibet substantia est una, non secundum accidens, verum est, quia non per aliud; tamen non ponitur primo modo per se de eo, sed secundo modo sicut passio de subjecto. Et potest dici, quod unum est determinati generis, sicut dicit Avicenna cujus probatio est: accipio unum in genere substantiae, quod est passio, illud est aliquod ens, aut ens in subjecto, aut ens non in subjecto. Licet enim homo albus, et homo non albus, non contradicant, tamen circa hominem album et non album, contradicunt ; a simili contradicunt circa ens in subjecto, et non in subjecto. Si secundo modo, tunc est substantia, vel ergo eadem cujus est unitas, vel alia: non alia, quia una substantia non est passio alterius ; nec eadem, quia nulla est passio sui: sed si sit ens in subjecto, ergo est accidens in aliquo genere determinato. Concedo tunc quod omne unum est determinati generis scilicet Quantitatis, sicut enim omne aliud a Deo, dicitur creatum, ita quod creatio passio, dicitur proprietas entis creati, et tamen creatio est unius generis, ut relationis, et determinata species in illo genere: sic unum potest esse determinati generis, et tamen convenire toti enti simpliciter, vel secundum quid. Nec ejus ratio per se variatur propter diversitatem subjectorum quibus inest, alioquin aequale et simile non essent in genere, quia insunt rebus cujuslibet Praedicamenti vel generis, unde hoc nihil concludit contra Avicennam.
Ad rationes duas in contrarium Ad primam respondeo, quod omnis passio praeter hoc quod est passio, est aliquid in se; similiter de Relatione potest concedi, quod fundatur super omne Praedicamentum, sed considerata ut est Praedicamentum secundum se, prius est, quam secundum quod est passio: unitas autem secundum se considerata, prior est quocumque alio accidente; licet ergo posterior sit subjecto inquantum passio, secundum se tamen est prior. Vel aliter sic, quod est ordo essentialis quantitatis ad substantiam, et in comparatione ad substantiam, dicitur quantitas prior aliis accidentibus, quia immediatius inest substantiae, quam aliquod aliud accidens: ordo autem aliquorum accipitur secundum id quod est in ipsis essentiale sive principale, non secundum aliquid accidentale ipsis: accidentale autem est sibi comparari ad alia genera accidentium. Ad aliud, quod si tantum intelligas substantiam, non intelliges identitatem, nec diversitatem. Sed si velis intelligere relationem, necessario praeintelliges aliquid prius relatione, posterius tamen substantia, scilicet fundamentum relationis, et dabo tibi fundamentum, scilicet unitatem, quia sicut unitas applicata supposito facit unitatem suppositalem, ita applicata essentiae facit unitatem essentialem, et tamen unitas semper est passio, et in genere Quantitatis. Nota, quomodo hoc intelligitur, habes lib. 5. q. 3. vel 2. c. de Ad aliquid, quia etiam unitas secundum gradus variatur. Contra istam responsionem,nullo alio intellecto alterius generis ab homine et asino, potest formari haec propositio vera: Homo est homo, et Homo non est asinus, affirmativa non est vera, nisi ex identitate terminorum sive extremorum, nec, negativa, nisi ex diversitate; ergo identitas et diversitas prius intelliguntur. Responsio, hic est ordo, primo concipitur homo, concipitur asinus; secundo concipitur homo est homo, asinus est asinus, et per has affirmativas primas, vel per alteram istarum, concipitur negativa: Homo non est asinus. Hoc habetur non concipiendo aliqua extrema aliorum generum, post hoc concipitur primo, homo est unus, asinus est unus, et post hoc secundo, asinus est sibi idem, et homo sibi; tertio quia unus et unus homo, et asinus, sunt multa, consequenter diversa; unde falsum est illud, veritas affirmativae est identitas extremorum, et negativae, est diversitas, imo magis e converso, ut patet ex dictis.