REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum dictum, Angelus potest movere corpus organice, et non organice, et anima unita tantum potest primum in Oxon. 4. dist. 10. quaest. 7. Secundum, non potest exercere operationes sensitivas, quia sunt compositi primo, vel per formam. Tertium, nequo actus vegetativae eadem ratione, unde non videt, neque audit, sed intellectione ita se gerit, ac si videret et audiret. Quartum, non nutritur, sed comedit, et majoralur, et quomodo ? Quintum, non generat, sed per incubum et succubum nascitur proles. D. Thom. et D. Bonavent. hic Augustin. 15. civit. 25.
Tertium principale declaro, quae opera vitae potest Angelus per illud corpus exercere. Primo dico quod potest movere secundum actus progressivos, unde localiter potest movere, corpus enim mixtum obedit Angelo ad motum, et ad ubi, quia omnia corpora quantumcumque imperfecta habent effective aliquod ubi in virtute activa, quia grave si esset extra locum suum, virtute activa haberet ubi suum naturale effective ; igitur multo fortius Angelus potest movere corpus effective ad ubi. Ex hoc sequitur quod in eo potest poni eadem potentia, quia utitur anima movendo corpus organice, cum est in corpore ; et non organice, cum est extra corpus, quia non movet unam partem mediante alia, quia una est magis disposita, et tunc potest movere quamlibet aeque primo, et totum, quia quaelibet est aeque in potestate sua, et sic potest Angelus ; sed non necessario sic sicut anima cum conjungitur, quia potest Angelus movere corpus as;umptum organice, et non organice. Ideo nunc in nobis est tantum potentia progressiva, quae post reunionem non erit tantum progressiva, sed indifferenter sic vel aliter.
De actibus potentiae sensitivae dico universaliter, quod nullum actum sensitivae potentiae potest Angelus per tale corpus exercere, quia talis actus est per se et primo compositi, ut patet 2. de Anima, text. 14. et64. de Sensu et sensato, et de Somno et vigilia ; ideo nihil est ibi susceptivum actuum sensitivorum.
De actibus potentiae vegetativae, dico quod nullus est ibi vere, quia vel quilibet est totius primo ex anima et corpore, vel totius per animam, vel formae mixti, hoc est, per formam totius, quae est forma compositi ex anima et corpore. Et verius credo quod quilibet talis actus sit totius primo, quam totius per animam. Sed sive sic, sive sic, manifestum est quod nullus actus talis ibi vere potest haberi.
Quomodo igitur salvabuntur apparentiae ? Dico quod quando Angelus movet tale corpus, sicut videtur per organa sensuum, potest cognoscere singularia, quae homines cognoscunt per sensum, et sic facit actus sequentes, ac si haberet cognitiones per sensus, cum tamen sic non cognoscat singularia, sed per intellectum suum sub ratione singulari, quia nihil potest ibi poni, quin in repraesentando abstrahat ab existentia rei. Ideo cum per intellectum suum cognoscit singularia, movet linguam in isto corpore, et genas et alia instrumenta, attrahendo aerem et verberando, et causat voces et per imperium voluntatis movet membra organice, ac si haberet verum corpus vivum.
Sed apparet quod ista corpora nutriantur, et aliquando minuuntur, et aliquando digerunt. Dico quod nulla est ibi nutritio, quia nihil nutritur nisi vivum, unde caro animata nutritur, neque est ibi conversio in naturam illius corporis. Sed in nobis in comedendo primo fit divisio cibi, postea in ventrem trahitur, et ita est vera comestio ; ideo concedo quod Angelus potest per istud corpus cibum sumere, et postea in ventrem attrahere, et tunc post per convenientia media adhibita exhalare illud per fumos, ita quod non fit ibi conversio.
Dices secundum hoc quod quum Christus comedit cum discipulis, non ostendit eis verum signum quod fuit homo, quia non veri corporis comestio potest esse. Dico quod multa signa fecit, et licet unum non sufficeret, multa possent, et priusquam dicerem quod ibi fuit aliqua fictio, dicerem quod non est contra naturam corporis gloriosi, quod vere convertat cibum in sui naturam, unde non posset pati postea, potest tamen bene agere ; et sicut ego converto cibum in carnem meam, et fit caro viva, sic si corpus gloriosum convertat cibum in naturam suam, est ibi aggeneratio carnis gloriosae. Sed non habet necessitatem sic convertendi corpus gloriosum, quia nihil deperditur. Et sic posset Christus vere fuisse nutritus, et auctus ad debitam quantitatem, esto quod exisset de utero Virginis gloriosus.
Sed quaeritur, quomodo potest esse augmentatio in isto corpore ex nube ? Dico quod non est ibi vera augmentatio, sed potest esse ibi juxtapositio, non solum sicut aliquid ponitur juxta aliud extra ipsum ; sed potest esse majoralio in animatis, et diminutio per juxtapositionem intra, convertendo aliquid intra in naturam similem, sicut ponitur majoratio, ubi est vera augmentatio per conversionem intrinsecam in illis porositatibus, ut dicetur quarto hujus .
De generatione vero dico, quod generare proprie non potest esse nisi: compositi animati ; sed motum localem potuerunt isti mali Angeli adhibere, et tunc si poterant conservare semen tempore debito, modo debito potuerunt applicare activa passivis, sicut dictum est , quod fecerunt, sicut succubi et incubi, quia boni Angeli non intromittunt se de talibus foeditatibus.
Ad primum principale, dico quod illud corpus potest esse mixtum perfectum, si prius fiat a natura, vel mixtum imperfectum, si statim fiat per actionem naturae, et Angeli tantum applicant activa passivis.
Ad aliud, dico quod aliter est Angelus unitus, quam sicut motor, quia praesentialiter per essentiam definitive, et quando movet corpus aliqua actione movet se cum corpore, et alia actione ipsum corpus, quod posset movere corpus locatum, licet non esset cum corpore definitive per essentiam, et licet quiesceret corpus, et iste cum isto, semper esset assumptio, quamdiu vellet esse ibi sic cum corpore.
Ad aliud, patet quod non potest facere vera opera vitae, sed quaedam communia viventibus et non viventibus.