LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De saporibus mirabolanorum qui non
sequuntur alterationes aliorum fructuum. Et in arboribus mirabolanorum non accidit hoc quod diximus. Mirabolani enim cum primum apparent formati in arbore, sunt fructus dulces, et consequenter fiunt pontici, et in complemento digestionis fiunt amari. Causa autem hujus est, quod arbor mirabolanorum est rarae substantiae valde, habens meatus valde amplos : et ideo in prima digestione cum parum humoris adhuc attractum est, consequitur calor digestivus humorem terminans ipsum et maturans fructum : et ideo in principio erit fructus dulcis. Consequenter autem auctus sole calor efficitur fortis attractionis : et ideo attrahit siccitatem terrestrem sibi similem in siccitate. Et est calida siccitas ad. modum fumi grossi ascendens : et grossities illius coangustabit poros arboris, ita quod calor in medio arboris et humor ad locum fractus non valent attingere : tunc infrigidabitur fructus. Calor enim qui prius inerat ei, relinquit ipsum, et succedit frigiditas quae comprimendo facit terrestrem ipsum succum : et tunc ponticus parvae quidem ponticitatis est a principio : deinde autem cum confortatur sol super fructum, calefacit ipsum, et facit eum attrahere terrestreitatem quae in poris arboris obturaverat meatus caloris et humoris : et cum illam superfluitatem attraxit, quae jam in altioribus juxta locum fructus existens, erit fortissimae ponticitatis : attracta autem terrestreitate et aperto meatu, cum calor naturalis sole confortatus fuerit, ascendet per meatus superius, et confortabitur in fructu.: et inventam sibi siccitatem terrestrem aduret: et tunc ex calore et siccitate incensa vincentibus erit fructus amarus.
In similibus autem simile erit judicium. Naturalis enim processus saporum in maturitate fructuum sibi succedentium. est ab eo qui est fortis ponticitatis ad ponticitatem debilem, et deinde ad. dulcem, et ultimo ad amarum. Horum autem omnium causa facile patet consideranti de saporibus in praehabitis dicta.