MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo habuerit debitam membrorum dispositionem et
proportionem ?
Post hoc, Quaeritur de membrorum dispositione et proportione.
Et illa similiter probatur ex parte generati : in formatione enim corporis a generante sic formatur totum de toto, quod a qualibet parte corporis fit deci-
sio, et in quamlibet partem generati formatio. Unde inter generantem et generatum regulariter et naturaliter singulorum membrorum ad invicem est simi- latio in forma et in figura, nisi per viam accidentis impediatur : ergo cum in corpore Dominico nullum poterat intercidere impedimentum, et membra illius corporis fuerunt elegantissimae dispositionis et congruentissimae proportionis, eadem dispositio et proportio erit in membris matris.
Quod concedimus esse verum.