IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet modum solvendi omnes Sanctorum auctoritates, quae universaliter neminem excipiunt ab originali, quia intelliguntur quoad debitum ; omnes enim naturaliter concepti, habent unde contrahant originale, ex vi suae conceptionis, et nisi ex privilegio aliquis eximatur (ut de B. Virgine credimus), de facto omnes illud contrahunt. Quam solutionem moderni communiter in hac quaestione sequuntur, eamque late probat P. Aegid. lib. 3. q. 4. art. 2. sig. 3. et Pitigianis hic art. 5. docens B. Virginem tripliciter fuisse peccato obnoxiam. Primo, in lumbis Adae et aliorum parentum. Secundo, in utero ante animationem ; tunc enim existebat secundum partem, et inficienda erat, nisi praeveniretur. Tertio in primo instanti animationis, quia licet illo eodem instanti fuerit in gratia, prius natura existebat sine ea, et debebatur ei secundum se oppositum ; sic creatura ab aeterno producta, haberet prius natura non esse quam esse, quia de se non debebatur ei esse, de quo vide Scot. 2. d. 1. q. 2. exemplo de materia comparata ad formam, optime res explicatur.
Si autem (a) teneatur pars negativa quaestionis, ad omnes auctoritates in contrariam partem respondetur, quod quilibet filius Adae naturaliter est debitor justitiae originalis, et ex demerito Adae caret ea, et ideo omnis talis habet unde contrahat peccatum originale ; sed si alicui in primo instanti creationis animae detur gratia, ille licet careat justitia originali, nunquam tamen est debitor ejus, quia merito alterius praevenientis peccatum, datur sibi gratia, quae aequivalet illi justitiae, quantum ad acceptationem divinam, imo excedit ; ergo quantum est ex se, quilibet haberet peccatum originale, nisi alius praeveniret merendo. Et ita exponendae sunt auctoritates, quod omnes naturaliter propagati ab Adam sunt peccatores, hoc est, ex modo quo habent naturam ab Adam, habent unde careant justitia debita, nisi eis aliunde conferatur ; sed sicut posset post primum instans conferre ei gratiam, ita posset et in primo instanti.
Per illud patet ad rationes factas ; pro prima opinione, quia Maria maxime indiguisset Christo, ut redemptore ; ipsa enim contraxisset originale peccatum ex ratione propagationis communis, nisi fuisset praeventa per gratiam mediatoris ; et sicut alii indiguerunt Christo, ut per ejus meritum remitteretur eis peccatum jam contractum, ita illa magis indiguit mediatore praeveniente, peccatum ne esset ab ipsa aliquando contrahendum, et ne ipsa contraheret.
Et si arguas (b) contra hoc, quia prius naturaliter fuit filia Adae, quia prius fuit persona, quam habens gratiam ; in illo igitur priori tenebatur ad justitiam originalem, quia naturalis filia Adae, et non habuit eam, ergo in illo priori contraxit originale peccatum.
Respondeo (c) et dico, quod quando opposita comparantur ad idem secundum ordinem naturae, non simul ambo insunt, sed tantum alterum inest. Reliquum autem quod dicitur prius natura non inest, quia in eodem instanti oppositum inest ; sed dicitur prius natura, quia tunc inesset quantum est ex parte subjecti, nisi aliquid extrinsecum impediret. Exemplum, si materia comparatur ad formam et ad privationem, prius naturaliter est materia non habens formam quam habens, non quod in illo instanti in quo habet formam, realiter non habeat eam, quia tunc contradictoria essent simul ; sed quia tunc materia quantum ex se, dimissa sibi, non haberet formam, si aliud habens non daret. Similiter subjectum est prius naturaliter utroque opposito, quia prius naturaliter est unumquodque illud, quod est in se, quam sit vel non sit aliquid, quod est sub aliquo ; et ita licet materia prius naturaliter sit privata quam formata, non tamen sequitur quod ipsa aliquando non sit sub forma.
Similiter licet prius natura materia sit aliquid in se quam privata vel formata, non tamen sequitur quod ipsa aliquando sit in se, ita quod nec sub privatione nec sub forma, quia hoc modo non est aliud esse prius, nisi quod secundum propriam rationem ejus, qua dicitur prius, neutrum illorum includit. Ita in proposito dico, quod natura animae praecedit naturaliter justitiam originalem sive gratiam aequivalentem et carentiam justitiae debitae, et etiam in illa natura praecedit naturaliter carentia illa justitiae originalis illam justitiam, quia quantum est ex subjecto, quod est prius naturaliter utroque opposito, prius naturaliter privatio inesset ; tamen non oportet animam esse aliquando sub neutro extremo, neque prius esse sub privatione quam sub opposito.
Quando igitur arguitur, quod prius naturaliter fuit filia Adae, quam justificata, concedo, quia illam naturam in primo instanti naturae sic conceptam consequebatur esse filiam Adae, et non habere gratiam in illo instanti naturae ; sed non sequitur, ergo in illo instanti naturae fuit privata, loquendo de omnino primo instanti, quia secundum illam prioritatem, natura animae ita naturaliter praecessit privationem justitiae, sicut ipsam justitiam ; sed tantum potest hoc inferri quod in ratione naturae, quae est fundamentum filiationis Adae, non includitur justitia, nec ejus carentia, quod concedo.
Sed si objicias (d) de alio modo prioritatis naturae, quod ipsa est naturaliter prius carens justitia quam habens eam, cum hoc insit sibi a causa intrinseca, dico, quod hoc prius natura nunquam inest sibi, sed tantum inesset, si causa extrinseca non impediret, et poneret oppositum ejus inesse ; sicut etiam si in primo instanti, materia informaretur, privatio, quae prius naturaliter inest materiae, nunquam ei inesset.
Si dicas (e), quomodo est prius natura illud, quod non est prius in essendo? Dico, quod quando ordo naturae est inter positivum, sicut inter subjectum et accidens, materiam et formam, quod est prius natura, potest esse prius in essendo ; sed quando est tantum inter opposita privative, prioritas per comparationem ad tertium non est nisi quia hoc inesset, si aliud non impediret, vel est prioritas in intellectu, quia scilicet istud prius intelligitur, ut privatum.
Et si arguatur (f), Maria non est justa in primo instanti naturae ; ergo in illo instanti est injusta vel non justa, ex 2. Periherm. Dico, quod consequentia non valet in praedicatis compositis, non est album lignum, ergo est lignum non album, ita hic : non est justa in primo instanti, id est, ratione sui ; ergo est non justa, non sequitur, quia neutrum illorum essentialiter includit.
Et si arguas (g), in primo instanti naturae vere intelligitur non justa. Dico quod non, sed vere non intelligitur justa, quia abstrahentium non est mendacium 2. Physic. non enim omnis intellectus non intelligens hoc, intelligit non hoc, ut non intelligens hominem esse animal, non intelligit ipsum non animal, quia tunc non posset esse abstractio sine mendacio, auferendo ab aliquo quod sibi essentialiter inest.
Ad aliud de apertione januae, patet, quod janua fuit sibi aperta per meritum passionis Christi praevisae et acceptae specialiter in ordine ad hanc personam, ut propter illam passionem nunquam huic personae inesset peccatum, et ita nec aliquid propter quod janua clauderetur, cum tamen sibi ex origine competeret, unde janua clauderetur sicut aliis.