QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Movet quatuor dubia. Primum an unum dicat aliquid positivum, et respondet affirmative, quod tenet 2. dist. 16. n. 17. Secundum an convertitur cum ente, et affirmat etiamnon obstantibus multis, quaein discursu quaestionis in contrarium adducta sunt, et in fine resolvit juxta Avicennam, ens non dividi proprie in unum et multa, unde de multis non dicitur ens sed entia.
Notandum, quod haec quaestio de ente et uno habet tot difficultates. Prima, an unum dicat aliquid positivum? si sic. Secunda, an convertatur cum ente? si sic. Tertia an illud quod convertitur cum ente sit unum quod est principium numeri, vel sit aliquid simpliciter transcendens ? Quarta an aliquam aliam rem dicat ab ente? et hoc est commune dubium de omnibus transcendentibus vero et bono etc. vel si unum principium numeri, dicat aliam rem ab eo cujus est? et hoc pertinet ad quaestionem de Praedicamentis, si dicant diversas essentias.
Quantum ad primum, habes supra q. 2. ibi non in summa. Et confirmatur per Avicennam 3. Metaph. suae 3. c. Si quis dixerit quod multitudo componitur ex rebus, quae non sunt unitates, sicut ex hominibus, dicemus quod hae res non sunt unitates, sed res substantes unitatibus ; sic etiam non sunt multitudo, sed res subjectae multitudini, ergo praeter humanitatem unitas quae est per se pars multitudinis, est aliquid positivum. Confirmatur, privatio nullam perfectionem ponit: unitas ponit, quod probatur, quia in quolibet perfectius est ipsum quam non ipsum, divisio enim ubique notat imperfectionem ; tum quia in imperfectionibus nunquam reducuntur aliqua ad summum tale, sicut nec est summum malum, sed omnia una reducuntur ad summum unum: tum quia privatio non recipit magis et minus, aliquid autem est magis unum alio, ut simplex composito. Avicenna 3. Metaphysicae c 2. g.
quod dicatur privative, Aristoteles 10. Metaph. t. c. 9. cap. 4. probat magis sensibilem esse multitudinem, et Avicenna 3. Metaphysicae, cap. 3. b. multitudo prior est. ad imaginandum.
De secundo sic, Avicenna 3. Metaph. 2. g. et 7. lib. c. 1. a. nec valet illud contra, de divisione per unum et multa, non enim est divisio proprie per opposita. Avicenna 3. Metaph. c. 6. quod nullo modo in se opponuntur, sed est quasi diceretur, ens, aliud ens, aliud entia ; sic potest dividi unum et una, ita quod multa proprie non sunt ens, sedentia, et ita quod non sit unum, sed una ipsa multitudo. sed non solum est ens in anima, sed in re proprie ens est et proprie una, Avicenna 3. Metaph. c. 5. b. quod opponantur, et 10. Metaph. t. c. 9. cap. 4. Aristoteles dicit illa opponi, ut indivisibile et divisibile, et ut contraria, ut extenditur contrarietas ad disparationem, nec talem quae est inter diversas species, sed quasi inter individua, quae proprie dicitur discretio; unitas enim non tollit multitudinem, nisi quia ponit unitatem 3. Metaph. Avicennae c.6.
Ad tertium articulum proceditur sic : videturenim primo quodunum principium numeri non convertatur cum ente, quia ut probatur supra, unitas quae est principium numeri est unitas continui. Confirmatur 3. Physic. t. c. 68. Numerus causatur ex divisione continui. Item principium numeri non est unitas, quia ab illo incipitur numerare, sic enim quinque esset principium senarii, quia ante senarium numeratur: ergo principium est, quia continet in se numerum, sed hoc non est nisi continuum, quia tantum ex ejus divisione fit numerus, tamen triplex est numerus, sensibilis, Mathematicus, et formalis ; ultimus est in non continuis, sed non nisi in participantibus aliquid idem, quia quodlibet mensuratur aliquo ejusdem generis, unitas hic mensurat. Item, Avicenna 3. Metaph. 5. b. numerus non est multitudo, quia non continet in unitate. Contra istud, sequitur quod sicut est dare minimum in numeris, ita in continuis, quia utrobique in actu, sed non in potentia, consequens est contra Aristotelem. Confirmatur quarto, super Gen. 3. de intellectione senarii, quod intellectus respuit corpuscula objecta a phantasia, quia illa sunt divisibilia, unitates indivisibiles. Item, quidquid continuitatis est in continuo, totum manet in partibus realiter, et non manet unitas illa quae prius; ergo illa continuitas non est essentialiter illa unitas. Probatur prima, quia aliter divisio videretur esse vere generatio. Similiter nihil est ibi novum, ut videtur nisi punctus terminans. Item, essent tres species unitatis, sicut sunt continuitatis longitudo, latitudo, profunditas. Item, quomodo albedo hodie, et cras alia in eodem quanto, erunt duo? Item, unitas principium numeri verius convenit cum puncto quam continuo, quia immediate per situm est punctus. Item accidens non potest abstrahi a per se subjecto, quia per ipsum definitur ; numerus autem abstrahitur a continuo, quia Arithmetica prior est
Geometria, 1. hujus, et 1. Poster. t. c. 42. Sup. n. 3.
Item, argumenta prius facta in quarta ratione pro opinione Avicennae contra probationes primae opinionis, sic causatur, non sequitur, ergo tantum sic ;numerus est enim, secundum ipsos, corporis caelestis cum igne, quae nunquam fuerunt ejusdem continui partes. Responsio, omnia continua inquantum ex parte continui, nata sunt fieri unum, licet non sit aliquando possibile, propter formas perfectissimas continuorum. Contra secundam probationem, si unitas totius est principium numeri, quia continet partes, quae divisae faciunt numerum, et cujuslibet numeri unitas est principium illius est pars ; ergo unitas totius est pars numeri causati per ejus divisionem, sed post ejus divisionem sunt duae unitates partium divisarum, et praeter hoc, ut probatum est unitas totius ; igitur est principium, et ita pars; ergo binarius erit trinarius. Responsio, non tantum est unitas principium, quia ab illo incipit numeratio, sed quia ipsa est per se pars numeri, et in potentia ad formam ejus ; nullus autem numerus est per separs numeri, ut habetur ab Avicenna 3. Metaph. 5. cap. unde sex sunt semel sex, non bis tria. Quod dicitur de triplici numero non cogit, quia illa divisio potest esse penes numerata, quia scilicet numerusest horum, vel illorum, non penes aliam et aliam rationem numeri in se, sicut idem numerusest sensibilis, et Mathematicus, licet aliter et aliter consideratus. Nota, primum argumentum contra hanc opinionem tangit dubium, an unitas sit omnino non extensa, sicut nec anima.