De improbatione falsae solutionis paralogismorum accidentis.
Ad hos autem paralogismos quidam solvunt factam interrogationem interimentes, hoc est, oppositum conclusionis interrogatae : conclusio enim sub opposito interrogata est, ut determinatum est in libro priori istius scientiae, ubi dictum est, quod ut facilius admittatur conclusio, interroganda est sub suo opposito: et ideo quando conceditur conclusio, interimitur interrogatio : quia interimitur oppositum sub quo conclusio interrogata est. Unde isti concedentes conclusionem interimunt oppositum sub quo conclusio est interrogata. Concedunt igitur isti conclusionem istam, tu cognoscis venientem : dicunt enim bene contingere eumdem rem et nosse et ignorare secundum diversa : et hoc non esse inconveniens : quia dicunt hoc non fieri secundum idem: nam venientem quidem sub forma venientis non cognoscentes. Coriscum autem noscentes in propria forma, eumdem se nosse et ignorare dicunt, sed non secundum idem. Et hoc dicunt et vere, quod non est inconveniens : quamvis distinguenda ista solutio non sit. Primum quidem (quia sicut jam diximus in capitulo praecedente) si haec esset solutio, tunc oporteret etiam earum orationum sophisticarum quae sunt secun- dum idem genus deceptionis sive eamdem et similem causam deceptionis, eamdem esse correctionem sive solutionem quae falsitatem manifestando corrigit : hoc autem patet, quod non est verum : ergo a destructione consequentis patet quod haec non est solutio.
Cujus probatio est, quia si quis in simili oratione sive paralogismo accidentis ponat terminos non in nosse sive noscere sive cognoscere, sed ponat eos in esse vel in aliquo modo se habere, et illis accipiat idem probamentum sive modum probationis sophisticum paralogizando, ille solvere non potest per hoc quod contingat idem nosse et ignorare secundum respectus diversos : quia tunc nihil ponitur in oratione de cognitione et ignorantia ejusdem secundum diversa, ut hic : iste est pater : et est tuus : ergo est tuus pater: sicut de cane in habitis dictum est. Nam hoc quod dicunt, in quibusdam est verum : quia quaedam contingit ignorare et scire secundum diversos respectus. Sed tamen hoc quod dicunt, nihil verae solutioni communicat: quia (ut diximus) si esset solutio vera unius, oporteret quod omnia similia solverentur. Alia autem ad ejusdem dicti improbationem causa est : quia saepius dictum est, nihil prohibet eamdem orationem sophistice paralogizantem plures habere fallendi sive decipiendi sive falsitatis syllogismi orationes sive causas : sed tamen non omnis fallaciae manifestatio solutio est paralogismi.
Contingit enim aliquando aliquem ostendere, quoniam aliquis falsum syllogizavit, hoc est, contingit quod aliquis apparenter syllogizatam conclusionem ostendat esse falsam : et contingit quod licet conclusionem ostendat esse falsam, non tamen ostendit secundum quid peccans in syllogismo syllogizatur facta conclusio : et ille non manifestat secundum quid in syllogismo infertur conclusio falsa, et ideo non solvit vera solutione : quia vera solutio causam manifestat falsitatis illius in syllogismo secundum quod
falsum sequi videtur falsa conclusio. Cu jus exemplum est in Zenonis oratione quae concludit, quoniam non est vel contingit movere vel moveri : quae facile ostenditur falsa per deductionem ad impossibile : propter quod etiam si quis conetur ostendere illam conclusionem falsam, et colligere conetur talem orationem ut impossibilem deducere ad impossibile, peccat: quia veram solutionem non ponit : et si millies ducat ad impossibile, et per hoc ostendat millies eam esse falsam : quia multiplicare inconveniens non est solvere : hic enim non est solutio vera, sed inconvenientis multiplicatio : erat enim (sicut praedeterminatum est) yera solutio manifestatio falsi syllogismi in illo, sicut accidit falsum, hoc est, in causa per quam accidit et sequi videtur falsa conclusio : quia in hoc quod est causa falsa conclusionis, est falsus et deceptorius syllogismus : et hoc est comparare praemissas secundum consequentiam ad conclusionem, et ostendere manifeste in praemissis vel in ordine terminorum defectum congruae conclusionis. Et patet quod si aliquis objicientium non vere syllogizavit, sed apparenter, sive conetur colligere sive collective syllogizare vel verum vel falsum in conclusione illius defectus, quae conclusio non sequitur ex praemissis, manifestatio vera solutio est, quando scilicet ostenditur qualiter et propter quid conclusio non sequitur ex praemissis.
Fortasse autem aliquando etiam hoc quod ipsi dicunt accidere, nihil prohibet, scilicet quod illud ignoretur et cognoscatur secundum diversos respectus, sed in his paralogismis, de quibus modo loquimur : nec hoc quod dicunt, videbitur habere locum quoad veram paralogismi solutionem, quod aliquando concedat eumdem nosse et ignorare diversis respectibus. Quod ex hoc patet, quia aliquis aliquando Coriscum, et quoniam Coriscus, est sive per hoc quod Coriscus est, noscit, et forte venientem etiam noscit sub forma venientis, si scit quoniam Co- riscus est veniens : et tamen videtur aliquando contingere, quod idem subjecto noscatur ab aliquo, et non noscatur, ut si ponamus idem subjecto esse album et musicum, contingit alicui noscere illum quoniam albus, sive sub forma albedinis, et contingit eidem eumdem non noscere quoniam est musicus, sive secundum quod est sub forma musici: videt enim album, et nullam ab eodem audivit vel percepit musicam : sicut enim idem noscit ille et non noscit, sed non secundum idem : venientem autem si sic ponatur, et Coriscum quoniam veniens est, et quoniam Coriscus est, noscit: et tamen non impedit, quin in consequentia parologismi fiat fallacia accidentis : eo quod non valet consequentia propter diversam habitudinem medii ad extrema quae sunt accidens subjecti et adjunctum rei subjectae et accidenti,sicut per ante habita satis patuit. Sive ergo sic noscat, et sic ignoret, sive sic et sic noscat, non impeditur fallacia: et sic patet quod solutio eorum est nulla.
Similiter autem peccant etiam illi qui solvunt (hoc est, solvere conantur) istam orationem : ista sunt pauca : et ista raro pauca: ergo pauca sunt raro pauca. Dicunt isti solvere conantes paralogismum, quod conclusio est vera: dicunt enim isti, quoniam omnis numerus est paucus : nullus enim est numerus ad quem non sit accipere majorem respectu cujus paucus est minor numerus : unus enim respectu pluris est paucum. Et qui sic solvunt, peccant sicut et illi quos diximus : quia scilicet non manifestant causam falsitatis syllogismi. nam isti non manifestant si non est conclusio simile, sive id propter quod concludit paralogismus, sicut nec priores, et hoc opinantes, propter quod non conclusit syllogismus. Verum esse dicunt id quod conclusum est, sive veram dicunt esse conclusionem: dicunt enim omnia quae sunt in numero, esse multum et paucum : multum quidem respectu numeri superioris : et ideo non referentes connlusionem ad praemissas, nec osten-
dentes in quo deficit consequentia, peccant sicut et primi.
Quidam autem etiam errantes solvunt dicentes duplices esse syllogismos (hoc est, secundum duplex peccantes paralogismos) ut apparentes syllogismos accidentis ; ut verbi gratia istos, ut iste canis est tuus : et est pater: ergo est tuus pater. Et hunc : iste est tuus : et est filius : ergo est tuus filius. Et iste est tuus : et est servus : ergo est tuus servus. Et fuit distinctio istorum ex compositione et divisione, ex eo quod hoc quod dico, tuus, potest conjungi cum hoc quod dico, ca nis : et sic est composita et vera et non sequitur ex ea conclusio quae infertur, vel potest separari adhuc et conjungi cum hoc quod dico, pater; et sic est divisa et falsa: et sequitur ex ea conclusio quae infertur. Et similiter distinguebant in omnibus aliis, sicut in his : iste est tuus filius : et iste est tuus servus, et sic de aliis : et haec etiam fuit ratio quae induxit istos ad distinguendum et ad dicendum, quod multiplex est oratio. Sed quod errent sicsolvendo, primo probatur tali ratione: quia si iste videtur elenchus, hoc est, apparens elenchus, eo quod multiplex dicitur sive propter peccatum multiplicis : oportet in ipso apparenti cleneho nomen vel orationem plurium esse significativum, principaliter apparentis elenchi causativum, ex cujus distin3tion3 solvatur elenchus apparens.
Hoc autem non est in propositionibus apparentis elenchi, quiinductus est. Quod patet: quia hunc nemo dicit hujus esse proprie, eo quod est natus : hic enim hujus non dicitur esse proprie, eo quod est natus : hoc enim hujus non dicitur esse proprie et absolute, nisi sit ejus possessio : unde si domus est nati sive ejus qui est et dicitur natus, non propter hoc citur hujus natus. Non enim sic soldivendum per distinctionem, sed dicendum quod divisorum per accidens sive per fallaciam accidentis fit compsitio : quia divisim dicitur : est tuus, et est pater,et cinferuntur divisa coujunctin cumdicitur ergo est tuus pater. Sic hic : quaerat enim primo opponens et dicat, putasne hoc est tuum? et respondens dicat, utique hoc est meum : et paralogizet opponens : hoc autem est natum : et inferat: ergo est tuum natum : patet quod ex multiplici paralogizat, sed ex suppositione eorum quae divisim data sunt, quorum utrumque accidit : quoniam accidit uni et eidem et tuum esse et natum esse divisim : sed non esse tuum natum conjunctim : quia non quaecumque praedicantur de aliquo divisim, praedicabuntur de eodem conjunctim, impediente praedicabili accidentali praedicatione, ut in parologismis dictum est ; et ideo non sequitur, quod si est tuum, et est natum, quod sit tuum natum : sicut non sequitur : iste est bonus, et est sutor : ergo est bonus sutor.
Sic etiam ex multiplicitate amphibologiae solvebant paralogismum in quo concluditur quoddam malorum esse bonum : et formatur sic : disciplina vel prudentia est malorum : prudentia est bonum: ergo quoddam bonum est malorum. Cum enim simpliciter sine determinatione hoc aliquid dicitur esse malorum, non dicitur esse multiplex, sed uno modo quem habitudo genitivi principaliter designat (qui est possessorius modus) et ideo dicitur hoc esse horum vel possessio horum. Si forte objiciendo contra hoc aliquis dicat, quod hoc horum dicitur multiplex : quia istas habitudines importat genitivus cum nominativo constructus. Dicimus enim quod homo est vel hominem esse animalium : sed non dicimus hominem animalium, seu possessionem animalium, sed secundum partitivam constructionem, ut sit sensus, quod homo est aliquid de numero animalium. Et si quid ad aliquid ad mala dicitur relatum ut prudentia dicitur disciplina malorum, dicitur ut relatum ad mala velut in habitudine objecti vel materiae circa quam est : non propter hoc malorum est simpliciter et sine determinatione : quia hi sic simpliciter et sine determinatione
horum determinatur, tunc esset illorum possessio, eo quod genitivus sine determinatione trahente ipsum ad aliam habitudinem, non notat nisi possessionem.
In talibus ergo non est multipticitas, nisi differenter accipiantur secundum quid, hoc est, secundum determinationem : et simpliciter, hoc est, indeterminata : quia determinata trahuntur ad aliam habitudinem qua haec horum dicuntur : simpliciter autem accepto si hoc horum dicitur, non intelligitur nisi horum possessio : quantumcumque (sicut jam diximus) ex determinatione contingat fortasse bonum aliquod esse malorum dupliciter, et sic habere multiplex secundum amphibologiam: sed hoc non contingit in hac oratione paralogismi secundum fallaciam accidentis.
Hoc autem adhuc probatur in oratione quae dictis orationibus similis est, et in qua magis videtur esse multiplicitas quam in his quae dictae sunt : et tamen in ea non est multiplicitas, quae tales orationes faciat falsos syllogismos sive apparentes elenchos : ut verbi gratia haec, aliquod bonum est servum mali: in hac enim oratione tres sunt nominativi, qui ex eadem parte orationis conjungi possunt genitivo vel ex diversa. In praeinductis autem orationibus non sunt nisi duo cum dicitur, hoc bonum est malorum : potest enim sic jungi, hoc bonum malorum est: vel sic, hoc bonum est malorum : et similiter hoc bonum servum est malorum. Cum ergo major multiplicitas appareat esse ex tribus quam ex duobus, et non in ista est multiplicitas quae faciat apparentem elenchum: ergo nec in illa est multiplicitas, quae hoc faciat, quod sit apparens elenchus: fortasse autem ncc sic, supple, fit apparens elenchus ex multiplicitate : sed potius ex comparatione eorum quae divisim et eidem accidunt, ut praedictum est: non enim sequitur impediente fallacia, si hoc est bonum et est hujus, quod conjunctim sit bonum hujus.
Similiter autem neque multipliciter dicitur hoc quod dico hominem esse ani- malium. Cujus probatio est, quia si aliquid significamus oratione truncata a quo aliquid auferimus, nec determinate et perfecta tali ablatione facimus, quod multiplex oratio illa sit. Verbi gratia cum dicitur, homo est de numero animalium, haec oratio non est multiplex : unde si auferamus hoc quod dico, de numero, et dicamus hoc est animalium, non per hoc erit multiplex: quod patet persimile: quia si Homeri vel Ovidii dicamus dimidium versum et imperfectum, tali truncatione non facimus quod est multiplex sic : sed quod subintelligitur addendum est. Ut verbi gratia, si dicamus, da mihi, non est oratio : sed supplere oportet Iliada, Graecus accusativus. Ilias enim est liber in quo versus de Ilion (hoc est, de historia Troiana) continentur. Si dicamus versus truncatim Homeri dicentes, iram pande mihi : et subintelligitur dea : quamvis sit determinatum, tamen per hoc non sit oratio multiplex. Similiter igitur cum dicitur, hoc est horum, quamvis non addatur qualiter hoc sit horum, scilicet possessione vel partitione, non propter hoc oratio fit multiplex, praecipue multiplicitate quae sit causa falsi sive apparentis syllogismi : ideo manifestatio talis multiplicitatis non est vera solutio.