PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Reddidit eum ministro, "
Hoc est, custodi sive thesaurario ad reservandum : in hoc approbans gradum Janitorum et ordinem, quorum officium est res Ecclesiae reclusas conservare. Minister autem libri etiam Doctor est, cui Dominus reddidit librum reservandum : qui Doctor Christo porrigit librum ad illuminandum : Christus autem reddit Doctori ad interpretandum, et custodiendum, et se per studium in illo cibandum. Ezechiel. iii, 1 et 2 : Quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud... Et cibavit me volumine." Et sedit. "
In quo notatur quies et tranquillitas docentis : cujus est sedere in cathedra, quae est sedes catechizantium, hoc est, praedicantium sive docentium. Et tunc implevit Dominus hoc quod in Psalmo CVI, 32, dictum est de ipso : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra se-niorum laudent eum. Luc. II, 46 : Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. Daniel. XIII, 50 : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. II Reg. xxiii, 8 : David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, scilicet Patriarchas, et Legislatores, et Prophetas.
" Et omnium in Synagoga oculi, etc. "
Hic tangit omnium audientium attentionem. Et tangit tria : attentionem omnium quae fuit ante Scripturae explanationem, et explanationem, et diversam in auditoribus explanationis receptionem.
De attentione dicit : " Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. " Oculus enim cordis est nuntius : et directio ad ipsum oculorum, significabat corda esse directa in eum, ut audi-. rent quid dicere vellet. Hoc tamen quidam devotione, quidam curiositate, et quidam observantes eum, fecerunt, ut caperent eum in sermone. Psal. cxliv, 15: Oculi omnium in te sperant, Domine. Psal. XXIV, 15 : Oculi mei semper ad Dominum. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
" Coepit autem dicere ad illos."
Ecce Scripturae inductae explanatio. Nec intelligitur quod ita breviter explanaverit ut hic dicitur : sed potius sermocinando plura est prosecutus. Et ideo dicit: " Coepit. " Quasi dicat : Sic coepit : sed multa interserens, ista intendit.
" Quia hodie, " clara die, lucente vero lumine. Joan. I, 9 : Erat lux veraquae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
" Haec Scriptura, " Isaiae Prophetae, " impleta est " per promissionis exhibitionem, " in auribus vestris : " quia me missum a Patre in mundum haec legentem audivistis. Matth. v, 18 : Iotaunum, aut unus apex non praeteribit a lege. Eccli. xlviii, 27 et 28 : Isaias spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. Ostendit futura et abscondita antequam evenirent.
Sequitur de differenti verbi effectu in cordibus auditorum. Et primo tangit effectum in cordibus simplicium devotarum populi, postea in cordibus Scribarum et Pharisaeorum.