MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo habuerit debitum colorem cutis?
Post Hoc, Quaeritur de colore cutis et venustate. Triplex est diversitas coloris in corpore humano, scilicet in cute, in capillis, et in oculis.
Primo ergo de colore cutis quaeritur.
Et videtur, quod debuit esse nigra in
1. Color enim est proprium objectum visus : ergo color qui est magis visui congruus, plus attestatur complexionis bonitati et perfectioni : nigredo autem est magis congrua visui: est enim color congregativus visus: ergo nigredo est color perfectissimus ad videndum : ergo debuit esse color perfectissimi corporis secundum quod videri debet
2. Item, Simplex est nobilius composito : ergo albedo et nigredo quae sunt colores simplices, sunt nobiliores quam alii colores qui sunt compositi : ergo alter eorum erit in corpore perfectissimo : sed non albedo : ergo nigredo. Quod non albedo, patet: quia albedo est color corporis in quo est abundantia frigiditatis : et etiam visui discongruus, quia disgregativus visus.
3. Item, Color est immutativus visus secundum actum lucidi : ergo illi colores qui sunt magis motivi secundum actum lucidi, in ratione coloris sunt magis perfecti : sed dicit Philosophus, quod extrema sunt magis sensitiva et motiva : ergo albedo et nigredo quae sunt extremi colores, magis perfecti sunt in ratione colorum : ergo alter eorum erit in corpore perfectissimo : sed dicit Philosophus, quod in corporibus sunt lux et tenebrae, id est albedo et nigredo : sed perfectior est lux tenebris : ergo in perfecto corpore potius erit effectus lucis quam tenebrarum : hic autem est albedo: ergo corpus perfectissimum potius erit album quam nigrum.
5. Videtur potius, quod debuit fuisse rubeum : corpus enim eucraticum est maxime sanguineae complexionis : sanguini autem attestatur rubedo : ergo corpus optime complexionatum debuit esse rubeum.
5. Videtur autem, quod debuit esse mixtum ex albo et rubeo : quia, sicut Auctores medicinae dicunt, color in cute ab interioribus accidit duobus modis : aut ex abundantia, aut ex aequalitate humorum. Ille autem est ex aequalitate, qui est rubeus et albus mixtim, caeteri omnes ab inaequalitate procedunt : Sed nobilior est color qui ab aequalitate procedit : ergo debet esse in corpore eucratico.
6. Videtur autem, quod in tali corpore debet esse color glaucus : ille enim color signat frigiditatem in corpore dominantem : sed videtur, quod corpus beatissimae Virginis debuit esse frigidae complexionis hac ratione : quod a natura est tale, maxime est tale : ergo quod natura castum, magis castum : sed natura frigiditatis magis est ordinata ad castitatem : ergo corpus castissimum debuit esse frigidae complexionis.
7. Item, Omnis inclinatio quae causatur a duobus, caeteris paribus, fortior est ea quae ab uno tantum : ergo inclinatio ad castitatem si causatur a gratia et a natura, fortior ea est quae a gratia tan-
tum : ergo corpus castissimum debuit causari a gratia et natura : ergo debuit frigidae complexionis esse.
8. Item, Bonum additum bono naturae facit magis bonum : ergo bonum gratiae additum bono naturae, facit ipsum magis bonum : ergo plena secundum grat iam, debuit esse perfectissima secundum naturam : ergo debuit esse frigidae complexionis.
9. Item, Magis manifestatur potentia e contrario secundum naturam et contra naturalem inclinationem elicere contrarium, quam de tali tale : sed perfectius et nobilius est, in quo magis manifestatur potentia : ergo perfectior et nobilior est castitas in calidum quam in frigidum : sed castitas beatissimae Virginis fuit per-
fectissima : ergo fuit calidae complexionis.
10. Item, Ubi est magis de contrarietate, ibi est major actio et pugna : sed ubi major pugna, ibi difficilior victoria :
ubi autem est difficilior victoria, major gloria : ergo de primo ad ultimum, ubi major pugna, ibi major gloria : ergo gloriosior est castitas in calidum quam in frigidum.
11. Item, Philosophus : Incontinens est, qui patitur et deducitur : continens autem, qui patitur nec deducitur : insensibilis, qui nec patitur nec deducitur : sed. medium virtutis est pati nec deduci: ergo virtuosior est castitas, ubi major passio a contrario : hoc autem est in calidis : ergo, etc.