In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum baptizatus Baptismo Joannis, necessario tenebatur baptizari baptismo Christo?
Alens. 4. p. q. 9. m. 7. D. Thom. 3. p. q. 38. art. 6. et q. 66. art. 9. D. Bonav. hic art. 2. q. 3. Richard. art. 2. q. 4. Durand. q. 4. Gabr. q. 2. Bellarm. lib. 1. de Baptismo, cap. 20. et tribus seqq. Abutens. in c. 3. Metaph. a. q. 36.
Videtur quod non, quia Magister in littera cap. ultim. dicit : Qui spem non posuerunt in Baptismo Joannis. et Patrem et Filium et Spiritum sanctum credebant, non sunt postea rebaptizandi.
Item, in receptione Sacramentorum, quod datur non est iterandum, sed si aliquid omittatur, caute est supplendum : Extra de clerico per falsum promoto, cap. unico, et de Sacramentis non iterandis, cap. 1. sed in Baptismo Joannis dabatur ablutio exterior: ergo si defuit interior, illa fuit supplenda, sed non exterior iteranda.
Contra, de consec. dist. 4. Aliud; et accipitur ab Augustino super Joan. hom. 5. Si quos baptizavit Joannes, iterum sunt baptizandi, plane iterum, sed non iterato Baptismo ;quos enim Judas baptizavit, et Christus; quos baptizavit Joannes, non, etc. Item Augustinus de Baptismo contra Donatistas lib. 5 Christus tali Baptismo mundat Ecclesiam, quo accepto, alterum non erat necessarium. Joannes autem tali Baptismo pertingebat, quo accepto esset Baptismum dominicum necessarium.