IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Si autem teneatur. Dicit Doctor quod si teneatur pars negativa potest responderi ad rationes, et responsio stat in hoc, quod licet natus ex semine viri et mulieris naturaliter, id est, viriliter, et de lege communi, contrahat peccatum originale, quia de communi lege quilibet nascitur, ut debitor justitiae originalis in primis parentibus acceptae, et illarum operatione deperditae ; et quia sic nascens et carens illa, talis carentia dicitur peccatum originale, ut satis patet in
2. d. 30. q. 1. et 2. et ex speciali dono potuit sic praeservari Virgo Maria, ut in illo instanti quo careret justitia originali sibi debita modo praeexposito, praeveniretur a voluntate divina, infundendo ei gratiam aequivalentem justitiae originali debitae.
(b) Et si arguas. Quaerit hic Doctor supponendo unum, quod sicut habitus non inest nisi supposito, et operatio similiter, ut patet supra d. 2. sic nec privatio habitus inest nisi supposito vel personae. Secundo supponit quod Virgo Maria in ultimo instanti conceptionis suae, in quo potuit habere gratiam, vel oppositum illius, fuit persona, et per consequens in illo instanti fuit vere filia Adae. Quaerit nunc an in illo instanti naturae, in quo fuit vera persona, et vera filia Adae, habuerit justitiam originalem vel aequivalens? Si sic, contra, quia ipsa justitia vel habitus praesupponit personam ; ergo persona fuit prius natura ; si in illo priori naturae, quo fuit persona, non habuit justitiam sibi debitam: ergo in illo instanti vel priori naturae, fuit in peccato originali.
(c) Respondeo. Ista responsio est conformis dictis supra in 2. dist. 1. quaest. 1. et declaro litteram : Quando opposita comparantur, etc. puta forma ignis et privatio ejusdem ut comparantur ad materiam, ita quod privatio nata est prius inesse. Sequitur: non simul ambo, id est, quod forma ignis et privatio ejusdem non insunt simul materiae, sed tantum alterum de necessitate inest. Sequitur: Reliquum autem, etc. id est, quod privatio formae ignis quae quantum ex parte sua, nata est inesse prius materiae, tamen actu non inest, quia in illo instanti quo inesset, oppositum, puta forma ignis, actu inest. Dicit ergo Doctor quod ex hoc privatio dicitur prius inesse materiae quam forma opposita, quia quantum est ex parte sua, nata esset prius inesse, et de necessitate actu prius inesset, nisi ab aliquo agente praeveniretur, producendo formam in illo instanti, in quo privatio inesset, si talis forma non produceretur. Sequitur : Similiter subjectum, etc. Dicit Doctor quod subjectum, ad quod comparantur hujusmodi opposita, est prius in se tale quam intelligatur aliquod oppositum sibi inesse, quia si intelligimus aliquid inesse alteri, illud praesupponitur in se esse, et prius natura habere suum esse quam alterum oppositum insit. Sequitur : Similiter licet prius natura, etc.
Hic nota quod prius natura potest capi dupliciter. Uno modo quod sic prius natura, supple in aliquo instanti naturae habeat verum esse existentiae, et pro illo instanti quo vere existit, posterius posset non inesse, et tale prius natura, est etiam prius tempore, quantum est ex parte sua, sicut dicimus quod substantia est prior natura accidente, quia ipsa substantia in aliquo instanti naturae habet verum esse existentiae, et in quo non esset necesse quod accidens posterius natura insit sibi. Secundo accipitur prius natura, non quod detur aliquod instans naturae in quo habeat veram et propriam existentiam, cui priori possit non inesse posterius, sicut dixi de substantia et accidente ; sed dicitur prius natura, quia non includit posterius in suo esse quidditativo, et sic dicimus quod homo est prius natura risibilitate, quia non includit illam quidditative, licet sit impossibile homini actu existere in aliquo priori naturae,
quin risibilitas dicat eamdem existentiam ; et hoc modo dicimus quod materia prima est prior natura forma, et privatione ejusdem, ita quod neutrum oppositum includit in suo esse quidditativo, licet actu non possit existere in aliquo priori, quin de necessitate sit, vel sub forma vel sub privatione, et simile patet in 1. dist. 2.part. 2. quaest. 3. Sequitur: Quando igitur arguitur, etc. Dicit Doctor quod Virgo Maria in aliquo instanti naturae fuit filia Adae, et sic in illo instanti proprie nec habuit gratiam, nec fuit privata gratia, sic intelligendo, quod ex se non includebat formaliter, et de ratione sua, nec gratiam, nec oppositum illi. Sed bene verum est, quod in illo instanti quo habuit verum esse existentiae, et quo fuit vere filia Adae, alterum oppositorum habuit, licet neutrum includeretur in ratione illius naturae.
(d) Sed si objicias. Hic dicit Doctor, posito quod ipsa in se sit prius natura utroque, hoc posito modo praeexposita, quaero nunc de prioritate, quo unum oppositum comparatur ad aliud respectu tertii, ut dixi supra, an privatio gratiae prius infuerit, quam ipsa justitia vel gratia ? Dicit Doctor quod talis privatio non infuit, sed dicitur prior natura, quia si non fuisset praeventa a voluntate divina, dando gratiam in illo instanti, in quo privatio inesset, talis privatio infuisset.
(e) Si dicas. Dicit Doctor, quod si prius natura, et posterius natura sunt positiva, illud quod est prius natura positive, potest esse prius etiam in essendo, ut patet de substantia et accidente ; illud vero, quod est prius natura privative, non oportet quod sit prius in essendo, sed sufficit quod inesset, si oppositum in illo instanti non infuisset, et illud quod dicit de priori natura positive, non intelligas universaliter, quia ponendo ordinem naturae in passionibus, ita quod una passio dicatur prior alia, non dicimus quod in essendo una prius insit, quia est impossibile quod una existat in aliquo priori, quin alia inexistat, cum sint idem realiter ; sed potest dici prius natura in intelligendo, sic quod aliquis intellectus potest intelligere hominem esse risibilem non intelligendo, utdisciplinabilem.
(f) Et si arguatur. Hic Doctor arguit Logice sic : Virgo Maria in primo instanti naturae non est justa ; ergo in primo instanti naturae est non justa vel injusta. Tenet consequentia a negativa de praedicato infinito ad affirmativam de praedicato infinito 2. Perihermenias.
Respondet quod non tenet in praedicatis compositis, et patet littera, et hoc expositum est in 1. dist. 4. quaest. 2. et credo dist. 28. et tenet illa consequentia ratione contradictionis, quia contradictoria non possunt verificari de eodem. Quod enim Franciscus sit justus, et sit non justus, est impossibile, et ideo tenet, si non est justus ; ergo erit non justus ; ergo idem praedicatum simpliciter negatur. Nola ergo, quod illa dicuntur contradicere simpliciter, quando quidquid affirmatur de uno, illud idem negatur de eodem, sicut si album affirmatur de homine, et illud idem album, negatur de homine. Si modo ly non album negatur de aliquo, et de illo tantum affirmatur lignum, et negatur album, patet quod ista non contradicunt, homo non est lignum non album, ergo est lignum non album, lignum et non lignum bene contradicunt, sed non album in prima non contradicet non albo in secunda. Si vero diceretur sic ; Hoc non est lignum album, et hoc est lignum album, contradiceret, et si istae duae propositiones debeant idem significare, necesse est quod quidquid negatur vel affirmatur in una, negetur vel affirmetur in alia, sicut est ista: Franciscus est non justus, ergo Franciscus est injustus, accipiendo utrobique negationem, quae est in subjecto apto nato. Sic dico in proposito: Nam cum dicitur, ergo est non justa, non sequitur, quia in prima negatur tantum justitia, quae non competit sibi, ut in primo instanti naturae, cum tantum in illo sibi competant praedicata essentialia. Sed in secunda non tantum negatur justitia absolute, sed ponitur privatio justitiae, cum dicitur, est non justa, vel ponitur sive affirmatur injustitia in primo instanti, quia non justa et injusta videntur idem importare, et tamen sicut in primo instanti non includit justitiam, ita nec privationem justitiae, sive oppositum justitiae, quod tamen affirmatur in secunda, et ideo aliquid affirmatur in consequente, quod negatur in antecedente.
Si vero arguatur sic: Virgo Maria in primo instanti naturae non est justa, et in eodem instanti naturae vere est, sive vere existit ; ergo in primo instanti est non justa.
Dico, quod potest exponi, vel quidditative, ut supra, et sic non tenet; vel potest dici (cum dico, Virgo Maria in primo instanti naturae non est justa, et in illo primo instanti vere est) quod in illo instanti de necessitate insit sibi privatio justitiae, et hoc est falsum, quia in primo instanti quo vere existit, Deus potest creare gratiam aequivalentem justitiae, et sic falsa erit illa; Virgo Maria in primo instanti naturae, quo vere existit, non est justa, imo in illo instanti est vere justa, quia habens gratiam creatam a Deo in illo instanti.
(g) Et si arguas. Dicit Doctor quod non sequitur (et est quasi similis consequentia cum prima.) In primo instanti naturae non intelligitur justa ; ergo in illo primo instanti intelligitur non justa ; sicut nec sequitur, non intelligo hominem esse animal, ergo intelligo hominem esse non animal, patet quod non sequitur, nam in primo sensu negatur intellectio animalis tantum, et est sensus, licet actu intelligam hominem, puta confuse, non tamen sequitur quod intelligam ipsum esse animal. In secundo vero sensu, non tantum intelligo hominem, nec tantum intelligo non animal, sed intelligo separationem animalis ab homine, et hic sensus est manifeste falsus. Sic in proposito cum dico, non intelligo Virginem Mariam justam, sensus est, quod primo intelligo Mariam in aliquo instanti, et tamen non intelligo justitiam ; cum vero dico intelligo Virginem Mariam non justam, sensus est, quod ipsam intelligo in aliquo instanti vere separatam a justitia, quod tamen est falsum.