QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Unum quod convertitur cum ente, non distingui realiter ab uno, quod est principium numeri, neque facere cum eo numerum, quia est indifferens ad limitatum et illimitatum. In fine inclinat, quod unitas quantitatis est tantum rationis, et idem de numero sentire vid etur,de quo sic dubius est 1. d. 24. num.2.
Quantum ad tertium articulum, relicta opinione hic prius improbata, notandum quod ejusdem non sunt duae unitates, Avicenna 3. Metaph. c. 3. ergo in quocumque est unitas, quae est principium numeri, in illo non differt realiter ab illa unitate convertibili cum ente; semper tamen conceptus unitatis transcendentis generalior est, quia ex se indifferens est ad limitatum et non limitatum; unitas autem determinati generis necessario importat aliquid limitatum, sicut et quodlibet quod est in genere quocumque,sed ubi est unitas principium numeri?
Responsio, aut in quolibet creatio, quia cujuslibet creati est unitas limitata, et tunc subjectum illius unitatis, est ens creatum, quod dividitur in decem Genera, aut tantum erit in substantia, propter illud argumentum supra, ubi arguitur contra Avicennam. Et tunc tantum substantia, ut est genus generalissimum erit subjectum unitatis talis, et non aliqua quantitas, nec accidentia posteriora, ne alia accidentia ponantur priora quantitate ; unitas enim est simpliciter primum accidens, quia primum in quantitate, quae prima est respectu aliorum. Istius disjunctivae forte prima pars est verior, quia argumenta pro secunda satis solvuntur post; nec unitas principium numeri ponitur prius unitate transcendente. Si ergo illa unitas transcendens potest esse ut passio posteriorum generumaccidentium, quare non unitas, quae est principium numeri, non repugnante sua prioritate inter accidentia? Confirmatur, non videtur contra primitatem accidentis inesse subjecto posteriori, non ut primo subjecto, sed ut contento sub primo, dummodo primum subjectum sit aliquid commune ad subjectum simpliciter posterius, et simpliciter prius.
Tenendo ergo primam partem disjunctivae sequitur quod in omni creato unitas convertibilis cum ente, realiter non differt ab unitate de genere Quantitatis, licet semper, ut dictum est, conceptus unius transcendentis sit generalior: quia vero nihil potest essepars numeri, nisi inquantum limitatum, quia de ratione partis est possibilitas ad formam totius, et unum inquantum convertibile cum ente, non dicit limitationem, ideo ex tali inquantum tale, non fit numerus, nec multitudo aliquo modo una, sed sola aggregatio, sicut habetur in Henrico de Gandavo, de denario Praedicamentorum. Unitas vero Quantitatis, quia per se dicit aliquid limitatum, ideo est persepars numeri, et omnis multitudo, si numerus tantum est inanima, non habet partem realem, sed tantum unitatem ut intelligitur, et sic est limitata. Unde in re nulla est unitas nisi transcendens ; omnis ergo multitudo creatorum realiter est numerus, licet non inquantum ex unis unitate convertibili cum ente, sed in quantum ex unis de genere Quantitatis, quae duae unitates non sunt duae realiter in creaturis, ut dictum est. Sed haec positio habet negare Deum et creaturam esseduo dualitate, quae numerus est, vel multa aliqua una multitudine, quia omnis multitudo una numerus est. Sed tantum concedet ipsa duo esse aggregatione, non quia non conveniunt in aliquo uno ut in ente, sed quia aliqua unitas Dei est illimitata, quod est contra rationem partis numeri. Sed quomodo est tunc numerus personarum in divinis? Respondeo, quod est limitatio distinctionis, et remotio imperfectionis. Per primum est hic et non aliud, per secundum est sic perfectum, et non omnino. Primum est unitatis ut est pars numeri, non secundum, sic patet quomodo solvuntur duo praemissa. Item, haec positio si non vult ponere unitatem creatorum, realiter esse accidens, habet ponere eam naturaliter saltem posteriorum quocumque ente cujus est, et ita non differre genera secundum essentias, cujus contrarium tenetur in quinto q. 4. Respondeo, nulla unitas realis est in genere Quantitatis, nec etiam ut principium, sed tantummodo forte unitas ut intelligitur, et est pars numeri, quae est quantitas rationis non realis.