Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angelus superior possit illuminare inferiorem ?
Alens. I. part. quaest. 38. membro 3. D. Thomas quaest. 106. art. 4. D. Bonavent. 2. disp. 10. art. 2. quaest. 2. Richardus hicart. l. guaest. I. Occhara 2. quaest. 20. Caprsol. dist. 10. quaest. 2. art . I. Vasq. I. p. disp. 216. 217. Scotus in Oxon . hicquaest. I. et 8. Metaph. quaest. 3.
Circa nonam distinctionem quaerimur primo : Utrum Angelus superior possit illuminare inferiorem ? Quod non, quia si sic, vel hoc esset causando lumen, aut intendendo lumen ; non primo modo, quia hoc esset creare lumen ; Angelus vero nihil creare potest secundum Damascenum, cap. 17. neque potest lumen intendere, quia per Philosophum 2. Ethicorum, cap. 2. ab eisdem generatur habitus et intenditur.
Item, illuminatio est mutatio ab opposito in oppositum ; igitur Angelus illuminatus mutabitur a tenebra in lucem ; sed in Angelo nulla est tenebra ; igitur, etc.
Item, majus lumen exterminat minus lumen, sicut patet de lumine Solis respectu stellarum, quae non videntur lucente Sole ; igitur sic lumen superioris Angeli exterminat lumen inferioris ; igitur magis obfuscat Angelum inferiorem quam illuminet.
Oppositum, Damascenus lib. 2. 17. cap. Illi, qui aliis supereminent, aliis lumen tradunt. Ad idem est Dionysius 8. cap. Hierarch. caelestis, inferiores illuminantur, purgantur et perficiuntur.