Utrum pater genuit filium voluntate.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater genuit filium voluntate. Omne enim bonum est volitum a deo, sicut omne verum scitum. Sed generatio filii est optimum. Ergo est volitum a deo; et ita pater genuit filium voluntate.
Praeterea, in generatione humana ita est quod principium inclinans ad generandum, est voluntas.
Sed generatio humana extrahitur a divina.
Ergo et similiter erit in generatione divina, et ita videtur quod pater genuit filium voluntate.
Praeterea, Origenes dicit de patre loquens: germen proferens voluntatis factus est verbi pater. Sed illud quod est germen voluntatis, est natum voluntate generantis. Ergo pater genuit filium voluntate.
Contra, voluntas est principium productionis eorum quae per artem producuntur in rebus humanis.
Sed filius non producitur a patre sicut artificiatum, immo sicut ars; sed creaturae sicut artificiata. Ergo videtur quod pater non genuit filium voluntate; sed voluntate creaturas produxit.
Praeterea, Hilarius: si quis voluntate dei filium tamquam factum dicat, anathema sit. Ergo etc..
Respondeo dicendum, quod voluntas potest comparari ad aliquid dupliciter: aut sicut potentia ad objectum, aut sicut principium. Si comparetur ad aliquid sicut ad objectum, tunc omne volitum a deo, potest dici esse voluntate ejus; et sic potest dici, pater est deus voluntate sua; vult enim se esse deum; et similiter potest concedi quod pater genuit filium voluntate. Si autem comparetur voluntas ad aliquid sicut principium, hoc potest esse dupliciter: quia aut illud ad quod comparatur sicut principium dicit rationem principiandi; aut dicit ipsum principiatum. Si primo modo, sic comparatur voluntas ad processionem spiritus sancti, qui procedit ut amor, in quo voluntas principiata omnia, scilicet creaturas, amore producit; et secundum hunc modum etiam intellectus in deo se habet ad generationem filii, qui procedit ut verbum et ars. Si secundo modo, tunc principiatum voluntatis procedit a voluntate secundum voluntatis conditionem. Voluntas autem, quantum est in se, libera est: unde principiata voluntatis sunt tantum ea quae possunt esse vel non esse. Et hoc modo constat, quod voluntas divina comparatur ad creationem rerum, et non ad generationem filii. Et hinc est quod quidam distinguunt voluntatem in tria, scilicet in voluntatem accedentem, quae scilicet de novo accedit operi vel operanti, et talis non est in deo secundum aliquem trium dictorum modorum voluntatis, quia omnis operatio ejus est a voluntate aeterna. Item in voluntatem concomitantem quae dicitur secundum comparationem ad objectum tantum; et sic est in deo respectu generationis filii.
Item in voluntatem antecedentem; et sic dicit comparationem principii ad principiatum; et sic est respectu creaturarum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit secundum comparationem voluntatis ad objectum tantum.
Ad secundum dicendum, quod generatio humana non est aeterna, et ideo potest habere voluntatem antecedentem, quod non potest esse in divina.
Ad tertium dicendum, quod Origenes vocat germen voluntatis id in quo quiescit patris beneplacitum; et haec est filius, sicut ipse dixit Matth. 3, 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Aliae autem rationes procedunt de voluntate antecedente, sive secundum comparationem principii ad principiatum.