In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
B. Virginem, si mortua fuisset ante Christum, probabilius loquendo, descensuram fuisse in sinum Abrahae, et non visuram Deum, donec Christus morte sua aperiret januam regni. Mirum, quomodo Suar. sup. sect. 5. fin. dicat Scotum in oppositum inclinare, cum ejus verba sint expressa.
Si quaeratur, utrum si fuisset mortua ante passionem Filii, fuisset beata ? Dici potest, quod sancti Patres in Limbo, purgati fuerunt a peccato originali, et tamen clausa fuit janua usque ad solutionem paenae debitae. Ita enim determinaverat Deus, quod licet acceptaret passionem Christi praevisam ad remittendum culpam originalem omni credenti et credituro illam passionem, non tamen remittebat paenam illi peccato debitam, scilicet carentiam visionis divinae propter passionem praevisam, sed propter ipsam exhibitam, et ideo sicut illis patribus non patuit janua, quousque passio Christi fuit exhibita, ita probabile est, quod nec B. Virgini.
Ad argumentum Bernardi potest responderi, quod in instanti conceptionis naturae fuisset sanctificatio non a culpa quae tunc infuit, quia nulla fuit, sed a culpa, quae tunc infuisset, nisi tunc gratia illi animae fuisset infusa.
Et si arguatur, quod ibi fuit libido, falsum est de conceptione naturarum, licet posset concedi fuisse in conceptione et commixtione seminum.
Et dato quod in conceptione seminum fuisset creatio animae, non fuisset aliquod inconveniens, gratiam tunc fuisse infusam animae, propter quam anima non contraxisset aliquam infectionem a carne cum libidine seminata ; sicut enim post primum instans Baptismi potuit manere infectio corporis contracta per propagationem cum gratia in anima mundata, ita potest esse in primo instanti, si Deus tunc creavit gratiam in anima Mariae.